Immagini della pagina
PDF
ePub

imperium volens concedit: et quamuis bonus atque clemens fit, qui plus poteft; tamen, quia malo effe licet, formidatur. Id euenit, quia plerique rerum potentes peruerfe confulunt: et eo fe munitiores putant, quo illi, quibus imperitant, nequiores fuere. At contra id eniti decet; cum ipfe bonus, atque ftrenuus fis, vti quam optumis imperites. Nam peffumus quisque afperrume re&torem patitur. Sed tibi hoc grauius eft, quam ante te omnibus, armis parta compoBellum aliorum pace mollius geffifti: ad hoc victores praedam petunt, victi ciues funt. Inter has difficultates euadendum eft tibi; atque in pofterum firmanda refp. non armis modo, neque aduerfum hoftes, fed, quod multo maius, multoque afperius eft, bonis pacis artibus. Ergo omnes magna mediocrique fapientia res huc vocat : quae quisque optuma poteft, vti dicant. Ac mihi fic videtur: qualicumque modo tu victoriam compofueris, ita alia omnia futura.

nere.

CAP. II.

Sed iam, quo melius faciliusque conftituas, paucis, quae me animus monet, accipe. Bellum tibi fuit, Imperator, cum ho

[ocr errors]

mine claro, magnis opibus, auido potentiae, maiore fortuna, quam fapientia: quem fecuti funt pauci, per fuam iniuriam tibi inimici item quos affinitas, aut alia neceffitudo, traxit. Nam particeps dominationis neque fuit quisquam; neque, fi pati potuiffet, orbis terrarum bello concuffus foret. Cetera multitudo vulgi, more magis, quam iudicio, poft alius alium, quafi prudentiorem, fecuti. Per idem tempus maledictis iniquorum occupandae reip. in fpem addu

ti homines, quibus omnia probro ac luxuria polluta erant, concurrere in caftra tua : et aperte quietis mortem, rapinas, poftremo omnia, quae corrupto animo lubebat, minitari. Ex quis magna pars, vbi neque creditum condonare, neque te ciuibus, ficuti hoftibus, vti vident, defluxere: pauci reftitere; quibus maius otium in caftris, quam Romae, futurum erat, tanta vis creditorum impendebat. Sed ob easdem cauffas immane dictu eft, quanti, et quam multi mortales poftea ad Pompeium difcefferint: coque per omne tempus belli quafi facro, atque infpoliato fano debitores vfi.

ma.

CAP. III.

Igitur, quoniam tibi victori de bello atque pace agitandum eft: hoc vti ciuiliter deponas, illa vt quam iuftiffima, et diuturna fit de te ipfo primum, qui ea compofiturus es, quod optumum factu eft, exiftuEquidem ego cuncta imperia crudelia, magis acerba, quam diuturna, arbitror; neque quemquam multis metuendum effe, quin ad eum ex multis formido recidat: eam vitam bellum aeternum atque anceps gerere: quoniam neque aduerfus, neque ab tergo, aut lateribus tutus fis, femper in periculo, aut metu agites. Contra qui benignitate et clementia imperium temperauere, his lacta et candida omnia vifa; etiam hoftes aequiores, quam aliis ciues. An qui me his dictis corruptorem victoriae tuae, nimisque in victos bona voluntaté praedicent? Scilicet quod ea, quae externis nationibus, natura nobis hoftibus, nosque maioresque noftri faepe tribuere, ea ciuibus danda arbitror; neque barbarico ritu caede caedem, et fanguine fanguinem expianda.

CAP. IV.

An illa, quae paullo ante hoc bellum in Cn. Pompeium victoriamque Syllanam increpabantur, obliuio intercepit? Domitium, Carbonem, Brutum, alios item non armatos, neque in praelio belli iure, fed poftea fupplices per fummum fcelus interfectos: plebem Romanam in villa publica, pecoris modo, confciffam. Heu quam illa occulta ciuium funera et repentinae caedes; in parentum, aut liberorum finum fuga mulierum, et puerorum; vaftatio domuum, ante partam a te victoriam, faeua atque crudelia erant! Ad quae te illi iidem hortantur: et fcilicet id certatum effe, vtrius veftrum arbitrio, iniuriae fierent: neque receptam, fed captam a te remp. et ea cauffa exercitus ftipendiis confectis optumos, et veterrimos omnium aduorfum fratres, parentesque, alii liberos armis contendere; vt ex alienis malis deterrumi mortales ventri atque profundae lubidini fumtus quaererent: atque effent opprobria victoriae, quorum flagitiis commacularetur bonorum laus. Neque enim te praeterire puto, quali quisque eorum more, aut modeftia, etiam tum dubia victoria, se

fe gefferit; quoque modo in belli adminiftratione scorta, aut conuiuia, exercuerint nonnulli; quorum aetas ne per otium quidem talis voluptatis fine dedecore attigerit. CAP. V.

De bello fatis dictum. De pace firmanda quoniam tuque et omnes tui agitatis: primum id, quaefo, confidera, quale id fit, de quo confultas: ita, bonis malisque dimotis, patenti via ad verum perges. Ego fic exiftumo; quoniam orta omnia intereunt, qua tempeftate vrbi Romanae fatum excidii aduentarit, ciues cum ciuibus manus conferturos; ita defeffos et exfangues Regi aut nationi praedae futuros. Aliter non orbis terrarum, neque cunctae gentes conglobatae, mouere aut contundere queunt hoc imperium. Firmanda igitur funt et concordiae bona, et difcordiae mala expellenda. Id ita eueniet, fi fumtuum et rapinarum licentiam demferis; non ad vetera inftituta reuocans, quae iam pridem, corruptis mori, bus, ludibrio funt; fed fi fuam cuique rem familiarem finem fumtuum ftatueris: quo niam is inceffit mos, vt homines adolefcen-` tuli, fua atque aliena confumere, nihil lu

« IndietroContinua »