Immagini della pagina
PDF
ePub

mis, aut militia, nullius honeftae rei egens, fatis fibi, fatisque patriae erat. Sed vbi eos paullatim expulfos agris, inertia atque inopia incertas domos habere fubegit: coepere alienas opes petere, libertatem fuam cum republica venalem habere. Ita paullatim populus, qui dominus erat, et cunctis gentibus imperitabat, dilapfus eft: et pro communi imperio, priuatim fibi quisque feruitutem peperit. Haec igitur multitudo primum malis moribus imbuta, deinde in artes, vitasque varias difpalata, nullo modo inter fe congruens, parum mihi quidem idonea videtur ad capeffendam rempubl. Ceterum, additis nouis ciuibus, magna me fpes tenet, fore, vt omnes expergifcantur ad libertatem: quippe cum illis libertatis retinendae, tum his feruitutis amittendae cura orietur. Hos, ego cenfeo, permixtos cum veteribus nouos, in coloniis conftituas : ita et res militaris opulentior erit, et plebes bonis negotiis impedita malum publicum facere definet.

CAP. VI.

Sed non infcius , neque imprudens fum cum ea res agetur, quae faeuitia, quaeque

1

tempeftates hominum nobilium futurae fint, cum indignabuntur, omnia funditus mifceri, antiquis ciuibus hanc feruitutem imponi, regnum denique ex libera ciuitate futurum, vbi vnius munere multitudo ingens in ciuitatem peruenerit. Equidem ego fic apud animum meum ftatuo: malum facinus in fe committere, qui incommodo reip. gratiam fibi conciliet; Vbi bonum publicum etiam priuatim vfui eft: id vero dubitare adgredi, focordiae atque ignauiae duco. M. Liuio Drufo femper confilium fuit, in tribunatu fumma ope niti pro nobilitate: neque vllam rem in principio agere intendit, nifi illi auctores fierent. Sed homines factiofi, quibus dolus, atque malitia, fide cariora erant, vbi intellexerunt, per vnum hominem maxumum beneficium multis mortalibus dari: videlicet et fibi quisque confcius, malo atque infido animo effe, de M. Liuio Drufo iuxta, ac de fe, exiftumauerunt. Itaque metu, ne per tantam gratiam folus rerum potiretur, contra eum nifi, fua et ipfius confilia difturbauerunt. Quo tibi, Imperator, maiore cura fideque amici, et multa praefidia paranda funt.

CAP. VII.

Hoftem aduerfum opprimere, ftrenuo ho mini haud difficile eft: occulta pericula neque facere, neque vitare bonis in promtu eft. Igitur, vbi eos in ciuitatem adduxeris; quoniam quidem reuocata plebes erit, in ea re maxume animum exercitato, vti colantur boni mores; concordia inter veteres et nouos coalefcat. Sed multo maxumum bonum patriae, ciuibus, tibi, liberis, poftremo humanae genti pepereris, fi ftudium pecuniae aut fuftuleris, aut, quod res feret, minue ris. Aliter, neque priuata res, neque pu blica, neque domi, neque militiae, regi potest. Nam vbi cupido diuitiarum inuafit; neque difciplina, neque artes bonae, neque ingenium vllum fatis pollet: quin animus magis, aut minus mature, poftremo tamen fuccumbit. Saepe iam audiui, qui reges, quae ciuitates, et nationes, per opulentiam magna imperia amiferint, quae per virtutem inopes ceperant: id adeo haud mirandum eft. Nam vbi bonus deteriorem diuitiis magis clarum, magisque acceptum videt, primo aeftuat, multaque in pectore voluit: fed vbi gloria honorem magis in dies, vir

[ocr errors]
[ocr errors]

tutem opulentia vincit; animus ad volu-
ptatem a vero deficit. Quippe gloria indu-
ftria alitur; vbi eam demferis, ipfa per fe
virtus amara atque afpera eft. Poftremo

vbi diuitiae clarae habentur, ibi omnia bo-
na vilia funt, fides, probitas, pudor, pu-
dicitia. Nam ad virtutem vna et ardua via
eft: ad pecuniam, qua cuique lubet, niti-
tur et malis et bonis rebus ea creatur.
Ergo in primis auctoritatem pecuniae demi-
to: neque de capite, neque de honore ex
copiis quisquam magis aut minus iudicaue-
rit; fi neque praetor, neque conful ex opu-
Sed
lentia, verum ex dignitate creetur,
de magiftratu facile populi iudicium fit. Iu-
dices a paucis probari, regnum eft; ex pe-
cunia legi, inhoneftum. Quare omnes pri-
mae claffis iudicare placet, fed numero plu-
res, quam iudicant. Neque Rhodios, neque
alias ciuitates vmquam fuorum iudiciorum
poenituit: vbi promifcue diues, et pauper,
vt cuique fors tulit, de maxumis rebus iux-
ta, ac de minumis difceptat.

CAP. IIX.

Sed de magiftratibus creandis haud mihi quidem abfurde placet lex, quam C. Grac

[ocr errors]
[ocr errors]

chus in tribunatu promulgauerat; vt ex confufis quinque claffibus forti centuriae vocarentur. Ita coaequati dignitate, pecunia, virtute anteire alius alium properabit. Nec ego magna remedia contra diuitias ftatuo. Nam perinde omnes res laudantur, atque appetuntur, vt earum rerum vfus eft: malitia praemiis exercetur. Vbi ea demferis, nemo omnium gratuito malus eft. Ceterum auaritia, bellua fera, immanis, intoleranda eft: quo intendit, oppida, agros, fana atque domos vaftat diuina cum humanis permifcet: neque exercitus, neque moenia obftant, quo minus vi fua penetret; fama, pudicitia, liberis, patria, atque parentibus cunctos mortales fpoliat. Verum, fi pecuniae decus, ademeris, magna illa vis auaritiae facile bonis moribus vincetur. Atque haec ita fefe habere,, tametfi omnes aequi atque iniqui memorent: tamen tibi cum fa&tione nobilitatis haud mediocriter certandum eft; cuius fi dolum caueris, alia omnia in procliui erunt. Nam hi, fi virtute fatis valerent, magis aemuli bonorum, quam inuidi, effent. Quia defidia, et inertia, et ftupor eos, atque torpedo, inuafit; ftrepunt,

« IndietroContinua »