Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

Grauiter et iniquo animo maledicta tua paterer, M. Tulli, fi te fcirem iudicio magis, quanı morbo animi, petulantia ifta vti. Sed cum in te neque modum, neque modeftiam vllam animaduerto, refpondebo tibi: vti, fi quam maledicendo voluptatem cepifti, eam male audiendo amittas. Vbi querar? quos implorem? P. C. diripi remp. atque audaciffumo cuique effe perfidiae? apud populum R. qui ita largitionibus corruptus eft, vti fefe, ac fortunas fuas venales habeat? an apud vos, P. C. quorum auctoritas turpiffumo cuique et fceleratiffumo ludibrio eft? vbi M. Tullius leges, indicia populi R. defendit, atque in hoc ordine ita moderaY

tur, quafi vnus reliquus ex familia viri clariffumi, Scipionis Africani, ac non reptitius, accitus, ac paullo ante infitus huic vrbi ciuis. An vero, M. Tulli, facta, ac dicta tua obfcura funt? an non ita a pueritia vixisti, vti nihil flagitiofum corpori tuo putares, quod alteri collibuiffet? Scilicet, iftam immoderatam eloquentiam apud M. Pifonem non pudicitiae iactura perdidicifti? Itaque minume mirandum eft, quod eam flagitiofe venditas, quam turpiffume parasti. Verum, vt opinor, fplendor domefticus tibi animos attollit; vxor facrilega, ac periuriis delibuta; filia matris pellex, tibi iucundior, atque obfequentior, quam parenti par eft. Domum ipfam tuam vi, et rapinis, funeftam tibi ac tuis, comparasti: videlicet vti nos commonefacias, quam conuerfa fit refp. cum in ea domo habitares homo flagitiofiffume, quae P. Craffi, viri confularis, fuit. Atque haec cum ita fint; tamen Cicero fe dicit in concilio deorum immortalium fuiffe; inde miffum huic vrbi ciuibusque cuftodem, absque carnificis nomine, qui ciuitatis incommodum in gloriam fuam ponit. quafi vero non illius con

[ocr errors]

IN M. TVLL. CICERONEM. 339

iurationis caufa fuerit confulatus tuus; et idcirco refp. disiecta eo tempore, quo te cuftodem habebat. Sed, vt opinor, illa te magis extollunt, quae poft confulatum cum Terentia vxore de rep. confuluifti, cum legis Plautiae iudicia domi faciebatis: ex coniuratis alios morte, alios pecunia condemnabas: cum tibi alius Tufculanam, alius Pompeianam villam aedificabat, alius domum emebat qui vero nihil poterat, is erat calumniae proxumus, is aut domum tuam oppugnatum venerat, aut infidias fenatui fecerat, denique de eo tibi compertum erat. Quae fi tibi falfa obiicio; redde rationem, quantum patrimonii acceperis, quid tibi litibus accreuerit, qua ex pecunia domum paraueris, Tufculanum et Pompeianum infinito fumtu aedificaueris? Aut, fi retices; cui dubium poteft effe, quin opu lentiam iftam ex fanguine et miferiis ciuium paraueris? Verum, vt opinor, homo nouus Arpinas, ex C. Marii familia, eius virtutem imitatur; contemnit fimultatem hominum nobilium: remp. caram habet, neque terrore, neque gratia commouetur: Illud vero amicitiae tantum, ac virtutis eft

animi. Immo vero homo leuiffumus, fupplex inimicis, amicis contumeliofus, modo harum, modo illarum partium, fidus nemini, leuiffimus fenator, mercenarius patronus cuius nulla pars corporis a turpitudine vacat: lingua vana, manus rapaciffumae, gula immenfa, pedes fugaces; quae honefte nominari non poffunt, inhoneftiffuma. Atque is, cum eiusmodi fit, tamen audet dicere: O fortunatam natam me confule Romam! Te confule fortunatam, Cicero ? immo vero infelicem, et miferam, quae crudeliffumam profcriptionem ciuium perpeffa eft; cum tu, perturbata rep. metu perculfos omnes bonos parere crudelitati tuae cogebas; cum omnia iudicia, omnes leges, in tua lubidine erant, cum tu, fublata lege Porcia, erepta libertate, omnium noftrum vitae necisque poteftatem ad te vnum renocaueras. Atque parum eft, quod impune fecifti : verum etiam commemorando exprobras; neque licet obliuifci feruitutis fuae. Egeris, oro te, Cicero, perfeceris, quod libet: fatis eft perpeffos effe: etiamne aures noftros odio tuo onerabis? etiamne moleftiffumis verbis infe

« IndietroContinua »