Immagini della pagina
PDF
ePub

IN M. TVLL. CICERONEM. 341

tabere? Cedant arma togae, concedat laurea linguae. Quafi vero togatus, et non armatus, ea, quae gloriaris, confeceris, atque inter te, Syllamque dictatorem, praeter nomen imperii, quidquam interfuerit. Sed quid ego plura de tua infolentia commemorem? quem Minerua omnes artes edocuit, Iupiter optumus maxumus in concilio deorum admifit, Italia exfulem humeris fuis reportauit. Oro te, Romule Arpinas, qui egregia tua virtute omnes Paullos, Fabios, Scipiones, fuperafti, quem tandem locum in hae ciuitate obțines ? quae tibi partes reip. placent? quem amicum, quem inimicum habes? cui in ciuitate fecifti infidias, ancillaris: (Quo iure, cum de exfilio tuo Dyrrachio redisti, eum fequebaris?) quos tyrannos appellabas, eorum potentiae faues: qui tibi ante optimates videbantur, eosdem dementes ac furiofos vocas. Vatinii caufam agis : Sextio male exiftumas: Bibulum petulan

de

342 DECL. IN M. TVLL. CICER.

tiffumis verbis laedis: laudas Caefarem : quem maxume ódifti, ei maxume obfequeris: aliud ftans, aliud fedens, de rep. fentis his maledicis, illos odifti: leuiffume transfuga! neque in hac, neque in illa parte fidem habes.

IN

SALLVSTIV M

DECLAMATIO

QVAE

CICERONI FALSO TRIBVITVR.

I.

Ea demum magna voluptas eft, Crifpe Sallufti, aequalem ac parem verbis vitam agere, neque quidquam tam obfcenum dicere, cui non ab initio pueritiae omni genere facinoris aetas tua refpondeat, vt omnis oratio moribus confonet. Neque enim, qui ita viuit, vti tu, aliter, ac tu, loqui poteft: neque, qui tam illoto fermone vtitur, vita honeftior eft. Quo me vertam, P. C.? unde initium fumam? maius enim mihi dicendi onus imponitur, quo notior eft vterque noftrum. Quod fi aut de mea vita, atque actibus, huic conuiciatori refpondero, inuidia gloriam confequetur: aut, fi huius facta, mores, omnem aetatem nudauero, in

« IndietroContinua »