Immagini della pagina
PDF
ePub

vti femper intenti paratique effent : dies noctesque festinare, vigilare, neque infomniis neque labore fatigari. Poftremo vbi multa agitanti nihil procedit, rurfus intempefta nocte coniurationis principes conuocat per M. Porcium Laecam : ibique multa de ignauia eorum queftus, docet, Se Manlium praemififfe ad eam multitudinem, quam ad capiunda arma parauerat; item alios in alia locu opportuna, qui initium belli facerent; feque ad exercitum proficifci cupere, fi prius Ciceronem oppressif fet: eum fuis confiliis multum obficere. CAP. XXVIII.

Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris, C. Cornelius, eques Romanus, operam fuam pollicitus, et cum eo L. Vargunteius Senator, conftituere ea nocte paullo poft cum armatis hominibus, ficuti falutatum introire ad Ciceronem, ac de improuifo domi fuae imparatum confodere. Curius vbi intellegit, quantum periculi Confuli impendeat, propere per Fuluiam dolum, qui parabatur, enunciat. Ita illi ianua prohibiti, tantum facinus fruftra fufceperant. Interea Manlius in Etruria plebem follicitare, ege

ftate fimul, ac dolore iniuriae nouarum rerum cupidam: quod, Sullae dominatione, agros bonaque omnia amiferat; praeterea latrones cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat; nonnullos ex Sullanis colonis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerant. CAP. XXIX.

Ea cum Ciceroni nunciarentur; ancipiti malo permotus, quod neque vrbem ah infidiis priuato confilio longius tueri poterat, neque exercitus Manlii quantus, aut quo confilio foret, fatis compertum habebat, rem ad Senatum refert, iam antea volgi rumoribus exagitatam. Itaque, quod plerumque in atroci negotio folet, Senatus decreuit, DARENT OPERAM CONSVLES, NE QVID RESPVBLICA DETRIMENTI CAPERET. Ea poteftas per Senatum, more Romano, magiftratui maxuma permittitur: exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis focios atque ciuis domi militiaeque imperium atque iudicium fummum habere; aliter, fine populi iuffu, nulli earum rerum confuli ius eft.

CAP. XXX.

[ocr errors]

Poft paucos dies L. Saenius fenator in Senatu litteras recitauit, quas Faefulis adlatas fibi dicebat: in quibus fcriptum erat, C. Manlium arma cepiffe, cum magna multitudine, ante diem VI. Kalendas Nouembris. Simul id, quod in tali re folet, alii -portenta atque prodigia nunciabant alii conuentus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia feruile bellum moueri. Igitur Senati decreto Q. Marcius Rex Faefulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque loca miffi: Ii vtrique ad vrbem Imperatores erant; impediti, ne triumpharent, calumnia paucorum quibus omnia honefta atque inhonefta vendere mos erat. Sed Praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum; iisque permiffum, vti pro tempore atque periculo exercitum compararent. ad hoc, quis indicauiffet de coniuratione, quae contra rempublicam facta erut, praemium Seruo libertatem et feftertia centum: libero impunitatem eius rei, et feftertia ducenta. item (decreuere,) vti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur,

C

fi

pro cuiusque opibus: Romae per totam vrbem vigiliae haberentur, iisque minores magiftratus praeeffent.

CAP. XXXI.

[ocr errors]

Quibus rebus permota ciuitas, atque immutata vrbis facies: ex fumma laetitia atque lasciuia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis triftitia inuafit. feftinare, trepidare; neque loco nec homini cuiquam fatis credere; neque bellum gerere, neque pacem habere: fuo quisque metu pericula metiri. Ad hoc mulieres, quibus, reipublicae magnitudine, belli timor infolitus, adflictare fefe manus fupplices ad coelum tendere; miferari paruos liberos ; rogitare, omnia pauere; fuperbia atque deliciis omiffis, fibi patriaeque diffidere. At Catilinae crudelis animus eadem illa mouebat tamen etfi praefidia parabantur ; et ipfe lege Plautia interrogatus ab L. Paullo. Poftremo diffimulandi cauffa, atque fui expurgandi, ficuti iurgio laceffitus foret, in Senatum venit. Tum M. Tullius Conful, fiue praefentiam eius timens, feu ira commotus orationem habuit luculentam atque vtilem reipublicae: quam poftea fcriptam

[ocr errors]

edidit. Sed, vbi ille adfedit, Catilina, vt erat paratus ad diffimulanda omnia, demiffo voltu, voce fupplici poftulare, Patres Confcripti ne quid de fe temere crederent ea familia ortum, ita ab adolefcentia vitam inftituiffe, vt omnia bona in Spe ha beret ne aeftumarent, fibi patricio homini cuius ipfius, atque maiorum plurima beneficia in plebem Romanam essent, perdita Republica opus effe, cum eam feruaret M. Tullius inquilinus ciuis vrbis Romae. hoc maledicta alia cum adderet; obftre pere omnes, hoftem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus: Quoniam quidem circumuentus, inquit, ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina reftinguam. CAP. XXXII.

[ocr errors]

Ad

Dein fe ex Curia domum proripuit. ibi multa fecum ipfe voluens quod neque infidiae confuli procedebant, et ab incendio intellegebat vrbem vigiliis munitam, optumum factum credens, exercitum augere, ac prius, quam legiones fcriberentur, antecapere, quae bello vfui forent; nocte intempefta cum paucis in Manliana caftra profectus eft. Sed Cethego atque Lentulo,

« IndietroContinua »