Immagini della pagina
PDF
ePub

ceterisque quorum cognouerat promtam audaciam, mandat, quibus rebus poffent, opes factionis confirment, infidias confuli maturent, caedem, incendia, aliaque belli facinora parent: fefe prope diem cum magno exercitu ad vrbem acceffurum. Dum haec Romae geruntur C. Manlius ex fuo numero ad Marcium Regem mittit " cum mandatis huiuscemodi :

CAP. XXXIII.

Deos hominesque teftamur, Imperator, nos arma neque contra patriam cepiffe, nequé quo periculum homini faceremus, Sed vti corpora noftru ab iniuria tuta forent ; qui miferi, egentes, violentia atque crudelitate foeneratorum plerique patriae, fed omnes fama atque fortunis expertes fumus: neque cuiquam noftrum licuit, more maiorum, lege vti, neque, amisso patrimonio, liberum corpus habere: tanta faeuitia foeneratorum atque Praetoris fuit. Saepe maiores veftrum miferiti plebis Romanae decretis fuis inopiae opitulati funt: ac nouiffume memoria noftra, propter magnitudinem aeris alieni, volentibus omnibus bonis, argentum aere folutum eft. Saepe ipfa plebes aut dominandi

ftudio permota, aut superbia magistratuum, armata a patribus feceffit. At nos non imperium neque diuitias petimus ; quarum rerum cauffa bella atque certamina omnia inter mortalis funt ; fed libertatem, quam nemo bonus, nifi cum anima fimul, amittit. Te atque Senatum obtestamur, consulatis miferis ciuibus; legis praefidium, quod iniquitas Praetoris eripuit, reftituatis; neue eam neceffitudinem imponatis, vt quaeramus, quonam modo, vlti maxume fanguinem nostrum, pereamus.

CAP. XXXIV.

Ad haec Q. Marcius: Si quid ab Senatu petere vellent, ab armiş discedant, Romam Supplices proficifcantur : ea manfuetudine atque mifericordia Senatum Populumque Ro• manum femper fuisse, vt nemo vmquam ab eo fruftra auxilium petiuerit. At Catilina ex itinere plerisque Confularibus, praeterea optumo cuique litteras mittit: Se falfis criminibus circumuentum, quoniam faétioni inimicorum refiftere nequiuerit, fortunae cedere, Maffiliam in exilium proficifci: non quo fibi tanti fceleris confcius; fed vti respublica quieta foret ; neue ex fua contentione Sedi

tio oriretur.

Ab his longe diuerfas [litteras] Q. Catulus in Senatu recitauit, quas fibi nomine Catilinae redditas dicebat. earum exemplum infra fcriptum.

CAP, XXX V,

[ocr errors]

L. Catilina Q. Catulo S. Egregia tua fides re cognita, gratam in magnis periculis fiduciam commendationi meae tribuit. Quamobrem defenfionem in nouo confilio non ftatui parare: Satisfactionem ex nulla confcientia de culpa proponere decreui: quam me Dius fidius veram licet cognofcas. Iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris induftriaeque meae priuatus, ftatum dignitatis non obtinebam publicam miferorum caufam, pro mea confuetudine fufcepi: non quin aes alienum meis nominibus ex poffef fionibus foluere poffem; cum alienis nominibus liberalitas Oreftillae fuis filiaeque copiis perfolueret: Jed quod non dignos homines honore honeftatos videbam, meque falfa fuSpicione alienatum fentiebam. Hoc nomine Satis honeftas pro meo cafu fpes reliquae dignitatis conferuandae fum fecutus, Plura cum fcribere vellem, nunciatum eft vim mihi parari. Nunc Oreftillam commendo

tuaeque fidei trado. eam ab iniuria defendas, per liberos tuos rogatus. haueto.

CAP. XXXVI.

Sed ipfe paucos dies commoratus apud C. Flaminium Flammam in agro Arretino, dum vicinitatem, antea follicitatam, armis exornat, cum fafcibus atque aliis imperii infignibus in caftra ad Manlium contendit. Haec vbi Romae comperta; fenatus Cutilinam et Manlium hoftes iudicat; ceterae multitudini diem ftatuit, ante quam fine fraude liceret ab armis difcedere , praeter rerum capitalium condemnatis. Praeterea decernit, vti Confules dilectum habeant; Antonius cum exercitu Catilinam perfequi maturet; Cicero vrbi praefidio fit. Ea tempeftate mihi imperium populi Romani multo maxume miferabile vifum : cui cum ad occafum ab ortu folis omnia domita armis paterent; domi otium atque diuitiae, quae prima mortales putant, adfluerent; fuere tamen ciues, qui feque remque publicam obftinatis animis perditum irent. Namque duobus Senati decretis ex tanta multitudine, neque praemio indu&tus coniurationem patefecerat, neque ex caftris Catilinae quisquam

omnium difcefferat. tanta vis morbi, vti tabes, plerosque ciuium animos inuaferat. CAP. XXXVII.

Neque folum illis aliena mens erat, qui confcii coniurationis ; fed omnino cuncta plebes nouarum rerum ftudio Catilinae incepta probabat. Id adeo more fuo videbatur facere. Nam femper in ciuitate, quis opes nullae funt, bonis inuident, malos extollunt; vetera odere, noua exoptant; odio fuarum rerum mutari omnia ftudent; turba atque feditionibus fine cura aluntur : quoniam egeftas facile habetur fine damno. Sed vŕbana plebes, ea vero praeceps ierat multis de cauffis. Primum omnium, qui vbique probro atque petulantia maxume praeftabant; item alii per dedecora patrimoniis amiffis; poftremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam, ficuti in fentinam, confluxerant. Deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios Senatores videbant, alios ita diuites, vti regio victu atque cultu aetatem agerent, fibi quisque, fi in armis forent, ex victoria talia fperabant. Praeterea iuuentus, quae in agris,

« IndietroContinua »