Immagini della pagina
PDF
ePub

in omnem euentum paratus, quo, poft multam momentorum inter fe contentionem, animus inclinaret, eo fequendum decreui. Ac primum quidem, vbicunque Cortius lectionem vulgatam, eam dico, quae editiones vulgo occupaffet, feu recte feu perperam illud fa&tum videretur, eam igitur vbi Cortius ita deferuiffet, vt grauior inde aliqua, vel fenfus, vel ceterarum rerum commutatio confequeretur, cum codicum diffenfum, tum confilii rationem paucis eiusdemque fere verbis exponere visum. Ita, quae bene mutata forent, vindicanda, fimul legentibus, quae potiora viderentur, fuopte iudicio feligendi copiam faciendam cenfui. Non vero ficubi aut copulam aut verbum fubstantiuum, quod innumeris fere locis factum,

abegiffet, aut vbi vox antique terminata, vel vncinis aliqua, tanquam ex abundanti, inclufa forent, et quae funt cetera horum fimilia, eius rei femper indicium proferre vel poffe me vel debere exiftimaui.

Altera neque minor cura eorum fuit, quae Cortium, fecus atque oportebat, nouare credidiffem. Tum igitur lectionem, quae meo arbitrio vera effet, propofui, atque interdum etiam corruptas alias, fi ad cognofcendam deprauationis caufam et originem, aut denique alio modo difceptandam litem aliquid conferrent. Neque minus, vbi incertum foret, ex binis vtra alteri praeftaret, vtram que contentionis caufa proferebam. Plerumque autem fatis habebam, codicum ipfam difcrepantiam notare ; verum vbi

Cortius lectionem, vt mihi videbatur, corruptam, ita adferuiffet, vt facile ego videri poffem temere reuocaffe mendum, tum vero paucis rationes contrarias in medium afferendas putaui. In quibus omnibus ita me geffiffe fpero, vt, quamvis aliquoties libere diffenfum profeffus, numquam tamen ab illa, quam tanto viro a me deberi fentio, reuerentia difceffiffe videar,

Volebam et aliquando locorum, quae nonnulla habet Salluftius, difficiliorum breuem fubinde explanationem admifcere, verum et facile ita me voluminis magnitudinem fupra modum aucturum videbam. Acceflit quod iam initio nec pueris, nec hominibus non fatis antea vel linguae vel antiquitatis notitia infructis, ifthanc meam operam medi

tatus eram, Quibus igitur illam vtilem fore fperabam, eos nec interpretis opem faepe defideraturos, et fi quando quae intelligendi difficultas nafceretur, facile fibi aliunde auxilia paraturos exiftimabam: cum contra, lectionis diuerfitatem ex operofis editorum commentariis conquirere immenfi cuiusdam laboris ac taedii rem effe, ipfe fatis fuerim expertus.

In his autem fi quae peccaui, aut ficubi imprudens lapfus fuerim, non eius rei diffimulationem, fed veniam et indicium ab aequis peritisque earum rerum arbitris peto, vt fi quam forte fimilem aliis fcriptoribus operam collaturus fim, illud in pofterum corrigam. Maxime autem tibi STEINBRYCHELI, vir optime, qui quantum in ifthoc doctrinae genere valeas, quas ad Sophoclem

opes parafti, nimis diu aliis inuidens, dudum vellem oftendiffes, vobis Germaniae lumina, ERNESTE atque HEYNI, et vero etiam tibi, quem mihi fauere non poftremum vitae ornamentum duco, VILOISONI, qui iam puer olim, quo virum decebat, non fatis iufte femper, impactam genti, quae Scaligeros, Cafaubonos atque Salmafios dediffet, leuitatis notam vindicafti, vobis igitur meam ifthanc quantumuis leuem opellam ante alios probaffe maximopere vellem. Quam fi aliis non inutilem, mihi vero, quae fere nunquam antea, faltem quietam fore fenfero, laboris rationem abunde conftare arbitrabor. Scripfi Turici, menfe

Martio A. C. CIO 10 CC LXXVIII.

« IndietroContinua »