Immagini della pagina
PDF
ePub

coarguunt praeter litteras sermonibus, quos illa habere solitus erat, ex libris Sibyllinis regnum Romae tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse, cui fatum foret urbis potiri. praeterea ab incenso Capitolio illum esse vigesumum 5 annum, quem saepe ex prodigiis haruspices respondissent bello civili cruentum fore. igitur perlectis litteris, cum prius omnes si- 3 gna sua cognovissent, senatus decernit uti abdicato magistratu Lentulus itemque ceteri in liberis custodiis habeantur. itaque 4 Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui tum aedilis erat, Cethegus 10 Q. Cornificio Statilius C. Caesari Gabinius M. Crasso Caeparius nam is paulo ante ex fuga retractus erat Cn. Terentio senatori traduntur.

Intera plebs coniuratione patefacta, quae primo cupida re- 48 rum novarum nimis bello favebat, mutata mente Catilinae con15 silia execrari, Ciceronem ad caelum tollere: veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agitabat. namque alia belli faci- 2 nora praedae magis quam detrimento fore, incendium vero crudele inmoderatum ac sibi maxume calamitosum putabat, quippe cui omnes copiae in usu cotidiano et cultu corporis erant.

20

Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus 3 erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant. is cum se diceret indicaturum de coniuratione, si fides pu- 4 blica data esset, iussus a consule quae sciret edicere, eadem fere quae Volturcius de paratis incendiis de caede bonorum de itinere 25 hostium senatum docet; praeterea se missum a M. Crasso, qui Catilinae nuntiaret ne eum Lentulus et Cethegus aliique ex coniuratione deprehensi terrerent, eoque magis properaret ad urbem adcedere, quo et ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculo eriperentur. sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, homi- 5 30 nem nobilem, maxumis divitiis summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars tametsi verum existumabant, tamen quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii conclamant indicem falsum esse deque ea re postulant uti referatur. itaque 6 35 consulente Cicerone frequens senatus decernit, Tarquini indicium falsum videri eumque in vinculis retinendum neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cuins consilio tantam rem esset mentitus. erant eo tempore qui existumarent indi- 7

1 coarguunt ***

** praeter P || 2 sibillinis (il in ras.) P || 5 bellū P 6 foret P 10 carnificio P || statulius P 11 fig**a (ur er.) P|| 13 plebs eras. in P 15 tollere ex tolerare P 19 erant ex abent, ut videtur, P 21 aiebant (d erasa) P || 28 acce.dere (n er.) P| facilius e (s er.) P 30 incredibilem s. s. P|| 34 iudicium P

cium illud a P. Autronio machinatum, quo facilius appellato Crasso per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. 8 alii Tarquinium a Cicerone inmissum aiebant, ne Crassus more suo suscepto malorum patrocinio rem publicam conturbaret. 9 ipsum Crassum ego postea praedicantem audivi, tantam illam 5 contumeliam sibi ab Cicerone inpositam.

49 Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Piso neque pretio neque gratia Ciceronem inpellere potuere, uti per Allobroges aut 2 alium indicem C. Caesar falso nominaretur. nam uterque cum illo gravis inimicitias exercebant: Piso oppugnatus in iudicio pe- 10 cuniarum repetundarum propter cuiusdam transpadani supplicium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, ab adulescentulo 3 Caesare victus discesserat. res autem opportuna videbatur, quod is privatim egregia liberalitate, publice maxumis muneribus gran- 15 4 dem pecuniam debebat. sed ubi consulem ad tantum facinus inpellere nequeunt, ipsi singillatim circumeundo atque ementiundo quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant, usque eo ut non nulli equites Romani, qui praesidi causa cum telis erant circum aedem Concor- 20 diae, seu periculi magnitudine seu animi mobilitate inpulsi, quo studium suum in rem publicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.

50

Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio, conprobato eorum indicio, praemia decernuntur, 25 liberti et pauci ex clientibus Lentuli divorsis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam ve2 xare soliti erant. Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos lectos et exercitatos orabat [in audaciam] ut grege 30 3 facto cum telis ad sese inrumperent. consul ubi ea parari cognovit, dispositis praesidiis, ut res atque tempus monebat, convocato senatu refert quid de eis fieri placeat, qui in custodiam

2 potentiae P 7 neque pretio neque gratia Prisc. vol. I p. 539 et imitator Septimius belli Troi. 1, 18 (cf. Iug. 16, 1. 29,3 Cic. p. Rosc. Am. 28, 76 Verr. 1, 136): neque precibus neque gratia neque pretio PC, neque gratia neque precibus neque pretio || 8 impelli quiuit Prisc. 1. c., inlici quiuit (Cicero) Sept. 1. c. verba Sallusti nec plene nec accurate reddentes ; impellere quiuere Putschius || aut per alium C, per om. PC || 10 exercebant PC, exercebat PC || oppugnatus ex adpugnantis P || 12 post petitione in P septem fere litterae, quarum prima p fuit, erasae 15 liberalitate C, libertate PC 17 singulatim p cf. J. 42, 5 || 19 eo PC, adeo C 20 aedem p, eadem P 27 uicis ex uitis P || 30 et s. s. P || orabat in audaciam PC, in audaciam orabat, quorum unus om. in audaciam, eadem delevit Dietsch

traditi erant. sed eos paulo ante frequens senatus iudicaverat contra rem publicam fecisse. tum D. Iunius Silanus primus sen- 4 tentiam rogatus, quod eo tempore consul designatus erat, de eis qui in custodiis tenebantur et praeterea de L. Cassio P. Furio P. 5 Umbreno Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumundum decreverat isque postea permotus oratione C. Caesaris pedibus in sententiam Ti. Neronis iturum se dixerat, quod de ea re praesidiis additis referundum censuerat. sed Caesar, ubi ad eum 5 ventum est, rogatus sententiam a consule huiuscemodi verba 10 locutus est.

'Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis con- 51 sultant, ab odio amicitia ira atque misericordia vacuos esse decet. haud facile animus verum providet: ubi illa officiunt, neque quis- 2 quam omnium lubidini simul et usui paruit. ubi intenderis inge- 3 15 nium, valet: si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. magna mihi copia est memorandi, patres conscripti, qui reges 4 atque populi ira aut misericordia inpulsi male consuluerint. sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine fecere. bello Macedonico, quod cum rege 5 20 Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida atque advorsa nobis fuit. sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, maiores nostri, nequis divitiarum magis quam iniuriae causa bellum inceptum diceret, inpunitos eos dimisere. item bellis Punicis om- 6 25 nibus, cum saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere: magis quid se dignum foret quam quid in illos iure fieri posset quaerebant. hoc item vobis providendum est, patres 7 conscripti, ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum sce30 lus quam vostra dignitas, neu magis irae vostrae quam famae consulatis. nam si digna poena pro factis eorum reperitur, no- 8 vom consilium adprobo: sin magnitudo sceleris omnium ingenia exuperat, eis utendum censeo quae legibus conparata sunt. pleri- 9 que eorum, qui ante me sententias dixerunt, composite atque 35 magnifice casum rei publicae miserati sunt. quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere; rapi virgines pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati

2 silanus ex salinus P || 7 quod PC, qui 3 || 16 p. c. s. s. P || qui PC, quae p in mg. VC, Arus. p. 219 || 17 consuluerint PC, Arus. cod. Periz., consuluerunt V, Arus. cod. Gud. || 19 faecere ex facere P|| 21 atque PC, et p in marg., VC 24 dimisere ex dicere P | 30 neu PC, neue VC || 31 poena s. s. P 32 inginiu P|| 33 his utendum VC, his om. P|| 34 sententiam 36 accederent P

quae victoribus conlubuisset, fana atque domos spoliari, caedem incendia fieri, postremo armis cadaveribus cruore atque luctu 10 omnia compleri. sed, per deos inmortalis, quo illa oratio pertinuit? an uti vos infestos coniurationi faceret? scilicet quem res 11 tanta et tam atrox non permovit, eum oratio accendet. non ita 5 est, neque cuiquam mortalium iniuriae suae parvae videntur: 12 multi eas gravius aequo habuere. sed alia aliis licentia est, patres conscripti. qui demissi in obscuro vitam habent, siquid iracundia deliquere, pauci sciunt, fama atque fortuna eorum pares sunt: qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta 10 13 cuncti mortales novere. ita in maxuma fortuna minuma licentia 14 est. neque studere neque odisse, sed minume irasci decet. quae

apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crude15 litas appellatur. equidem ego sic existumo, patres conscripti, omnis cruciatus minores quam facinora illorum esse. sed pleri- 15 que mortales postrema meminere, et in hominibus inpiis sceleris 16 eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo saevior fuit. D. Silanum virum fortem atque strenuum certo scio quae dixerit studio rei publicae dixisse neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere: eos mores eamque modestiam viri cognovi. 20 17 verum sententia eius mihi non crudelis quid enim in talis homines crudele fieri potest? - sed aliena a re publica nostra 18 videtur. nam profecto aut metus aut iniuria te subegit, Silane, 19 consulem designatum genus poenae novom decernere. de timore

--

supervacuaneum est disserere, cum praesertim diligentia clarissu- 25 20 mi viri consulis tanta praesidia sint in armis. de poena possum · equidem dicere id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem non cruciatum esse, eam cuncta mortalium 21 mala dissolvere, ultra neque curae neque gaudio locum esse. sed, per deos inmortalis, quam ob rem in sententiam non addidisti, uti 30 22 prius verberibus in eos animadvorteretur? an quia lex Porcia vetat? at aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi 23 sed exilium permitti iubent. an quia gravius est verberari quam necari? quid autem acerhum aut nimis grave est in homines tanti 24 facinoris convictos? sin quia levius est, qui convenit in minore 35 1 conlibuisset, August. de c. d. 1,5, imitator controv. in Sall. 5, 13: conlibuissent PVC || 3 pertimuit P 4 coniuracione faceret (ex faret) P || 5 permouit PC, permouet p in marg., V || accendet PC, accendit p in marg., VC 8 habent PC, agunt p in marg., VC || 17 seuior PC, seuerior VC 20 modestiam ex mestitiam P || 23 silenae P 25 superuacuaneum PV, superuacaneum p in marg. || 26 in armis sint || 30 sententiam PC, sententia VC 31 in eos uerberibus V || aduerteretur (ex au.) P, animin marg. Pporcio ex portia P|| 32 item de condemnatis V || 35 qui* (s. s. quo modo P, d postea erasa) P, qui VC, quid C

negotio legem timere, cum eam in maiore neglegeris? at enim 25 quis reprehendet, quod in parricidas rei publicae decretum erit? tempus dies fortuna, cuius lubido gentibus moderatur. illis merito accidet quidquid evenerit. ceterum vos, patres conscripti, 26 5 quid in alios statuatis considerate. omnia mala exempla ex rebus 27 bonis orta sunt. sed ubi imperium ad ignaros [eius] aut minus bonos pervenit, novom illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. Lacedaemonii devictis Athe- 28 niensibus triginita viros inposuere, qui rem publicam eorum tra10 ctarent. ei primo coepere pessúmum quemque et omnibus invi- 29 sum indemnatum necare. ea populus laetari et merito dicere fieri. post ubi paulatim licentia crevit, iuxta bonos et malos lubidinose 30 interficere, ceteros metu terrere: ita civitas servitute obpressa 31 stultae laetitiae gravis poenas dedit. nostra memoria victor Sulla 32 15 cum Damasippum et alios eiusmodi, qui malo rei publicae creverant, iugulari iussit, quis non factum eius laudabat? homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant, merito necatos aiebant. sed ea res magnae initium cladis fuit. 33 nam uti quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimen20 tum alicuius concupiverat, dabat operam ut is in proscriptorum numero esset. ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, 34 paulo post ipsi trahebantur, neque prius finis iugulandi fuit quam Sulla omnis suos divitiis explevit. atque ego haec non in M. Tullio 35 neque his temporibus vereor, sed in magna civitate multa et va25 ria ingenia sunt. potest alio tempore alio consule, cui item ex- 36 ercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero credi: ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur? maiores nostri, patres con- 37 scripti, neque consili neque audaciae umquam eguere, neque 30 illis superbia obstabat quo minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur. arma atque tela militaria ab Samnitibns, in- 38 signia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt. postremo quod ubique apud socios aut hostis idoneum videbatur, cum summo studio domi exequebantur, imitari quam invidere bonis male35 bant. sed eodem illo tempore Graeciae morem imitati verberi- 39 1 neglegeris PC (unus?), neglexeris VC || 2 erit ex erat P || 6 bonis PVC, domesticis C deteriores || ignaros **** (eius eras.) P, ignaros eius VC, ignaros (ignauos unus) ciues (ciues in mg. m. 2 unus) C || 18 initium magnae cladis 19 aut uillam Ps. s. || aut post uestimentum eras. in P || 20 is s.s. P 21 fuit 23 suas diuitias P || atque haec ego || 24 multa ex illa P 26 manu* (s er.) P|| 31 arma atque tela (tela ex talia P) militaria PCV, arma tela atque militaria ex C duo || 34 domi s. s. P || 35 Graeciae morem imitati post coepere tum (p. 30, 4) traiecit Döderlein Philol. 9, 579.

[ocr errors]
« IndietroContinua »