Immagini della pagina
PDF
ePub

inspecta membrana aliter statui posset. respondit ille, olim clarissime comparuisse ea quae extant in tabula, nunc prorsus evanuisse. at mihi in ipsa membrana statim pro i littera ante eruit apparuit s dimidiata, eandemque litteram agnoverunt aliquot homines docti qui quae lis esset ignorarent et Philippus laffé vir harum rerum peritissimus. deinde pro litteris aeq dispexi ea ipsa quae Rothius voluit ereq nisi quod r litterae dimidiatae forma prope ad a formam accedit. et haec quidem certa esse adfirmo. quare nemo iam opinor Rothiano invento fidem detrahet Liviumque pro Sallustio revocabit. sed praeter haec duo tabulae vitia cetera quae legere potui tam accurate expressa inveni, ut 'codicem' testem fecerim etiam ibi ubi nihil dispexi: siquid dispexi, adscripsi me vidisse.

Relicuae sunt tertii libri Vaticanae membranae post Niebuhrium et Maium ni fallor a nemine relectae. quas cum Romae frustra quaererem, oblatae sunt schedae Caietani Marinii codice Vat. 9113 coniunctae, in quibus inde a fol. 311 inveniuntur et imagines membranarum delineatae et scriptura transcripta. inscripsit his curis suis verba haece 'scheda de frammenti Sallustiani che copiai moltissimi anni sono da un codice non so bene se della Regina o della Vaticana.' est autem codex Reginensis n. 1283. quem nacti amici mei Eduardus Lübbertus Ulricus Köhlerus Augustus Wilmannsius mea causa membranarum scripturam cum exemplo Maiano religiose comparaverunt. quo facto quamquam de singulis fere apicibus litterarum abunde constat, tamen Marinianas lectiones tantum non omnes adscribere visum est: nam pauca quaedam videntur et huic et Niebuhrio clarius olim apparuisse quam nunc apparent. noverat autem schedas illas Marinianas Garatonius, qua de re cf. Kreyssigius Commentationis de Sallusti fragmentis p. 7.

Habes igitur, lector, has Sallustianorum librorum reliquias omnes recognitas ad fidem antiquorum librorum. quibus ita usus sum, ut aliorum meisve coniecturis parcissime indulserim. nam opinationes extruere, prius quam fundamentum opere solido muniveris, lubricum est nec volui aliud quam id efficere ut, quibus crisin Sallusti tractare propositum est, ex turbidis altisque exemplarium male lectorum aut prorsus inutilium quasi fluctibus emergere possint. nec tamen stolide puto me codicum scripturas retinuisse, immo libenter recepi certas emendationes certisve proximas, veluti de quibus ipsi auctores propediem disputabunt Mommsenianam p. 65, 13 et Hübnerianam p. 118, 25.

Denique gratias agere meum puto eis viris, quorum egregia

liberalitate licuit codicibus manu scriptis Berolini uti, neque vero minores amicis meis, a quibus facillime impetravi ut libros aut a me conlatos iterum inspicerent aut a me non visos pervestigarent.

Scripsi Berolini m. Iunio 1866.

CORRIGENDA.

p. 3 in elencho codicum v. 1 lege corrector p. 4, 32 adn. Cortius' (non 'Gerlachius') p. 19, 16 Massiliam (ita libri omnes) 87, 31 mutare 97, 7 Numidiae.

C. SALLUSTI CRISPI

CATILINA ET IUGURTHA.

Sallustius. Ed. II.

1

Pp sunt codex Parisinus Sorb. 500 s. x eiusque correcto
C ceteri eiusdem familiae vel omnes vel aliquot

interpolati vel omnes vel aliquot, quorum optimus

m Monacensis lat. 14477 s. xI adhibitus ad recensenda lug. c. 103-106 Vaticanus 3325 s. XII adhibiti ad I. c. 103-112.

મૈં ૯ રૂ

π

Palatinus 883 s. XII

}

Vest codex Vaticanus 3864 s. x continens orationes et epistulas.

*

in scripturis codicum PV significat erasam litteram, versiculi vel paginae finem.

in testimoniis paginae Frontonis sunt editionis Naberi, Nonii Mercerii, Arusiani Lindemanni, ceterorum grammaticorum Keilii Hertziique.

C. SALLUSTI CRISPI

DE CONIURATIONE CATILINAE

LIBER.

Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animali- 1 bus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. sed no- 2 stra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, cor5 poris servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. quo mihi rectius videtur ingeni quam 3 virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, 4 10 virtus clara aeternaque habetur.

Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine cor- 5 poris an virtute animi res militaris magis procederet. nam et 6 prius quam incipias consulto et ubi consulueris mature facto opus est. ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio 7 15 eget. igitur initio reges nam in terris nomen imperi id primum 2 fuit-divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur sua cuique satis placebant. postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et 2 Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem 20 dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum, in bello plurumum ingenium posse. quodsi regum atque impe- 3

1 C. SALLVSTII CRISPI BELLVM CATVLINARIÑ INCIPIT OMNIS HOMI✩NES (HOMI in rasura) P || 2 transeat (super t finalem nescio quid erasum) P6 esse uidetur PC, uidetur esse C, esse om. z 14 auxilii Schol. Bern. Verg. Ge. 2, 28 ed. Hag.

« IndietroContinua »