Immagini della pagina
PDF
ePub

stra movere, hostibus occasionem pugnandi non dare: sperabat propediem magnas copias sese habiturum, si Romae socii incepta patravissent. interea servitia repudiabat, cuius initio ad eum 5 magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis fretus, simul 5 alienum suis rationibus existumans videri causam civium cum servis fugitivis communicavisse. sed postquam in castra nuntius 57 pervenit Romae coniurationem patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoravi, supplicium sumptum, plerique, quod ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum 10 studium inlexerat, dilabuntur, reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam transalpinam. at Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno 2 praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existumans, quae 15 supra diximus Catilinam agitare. igitur ubi iter eius ex perfu- 3 gis cognovit, castra propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti. ne- 4 que tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis aequioribus expeditus [in fuga] sequeretur. sed Catilina 5 20 postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res advorsas, neque fugae neque praesidi ullam spem, optumum factu ratus in tali re fortunam belli temptare, statuit cum Antonio quam primum confligere. itaque contione advocata 6 huiuscemodi orationem habuit.

25 'Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, 58 neque ex ignavo strenuum neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. quanta cuiusque animo audacia na- 2 tura aut moribus inest, tanta in bello patere solet. quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere: timor animi 30 auribus officit. sed ego vos, quo pauca monerem, advocavi, simul 3 uti causam mei consili aperirem. scitis equidem, milites, socordia 4 atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim. nunc vero quo loco res nostrae sint, iuxta 5 35 mecum omnes intellegitis. exercitus hostium duo, unus ab urbe 6 alter a Gallia obstant. diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet.

1 sperabat PC, sperans C || 5 uideri s. s. P || 7 de lentulo P || 11 pistorionsem P 16 cognouit ****** castra P 19 expeditus in fuga, expeditos in fuga PC, Prisc. vol. II p. 342 (in fugam pauci codd. Sall. et Prisc.), in fuga seclusi || 20 uidet montibus s. s. P|| 22 factu ratus ex facturus P 32 quantum P || 34 nequiuerim ex nequiueram P|| quo loco PVC, quo in loco C

7 8 quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est. qua propter vos moneo uti forti atque parato animo sitis et, cum proelium inibitis, memineritis vos divitias decus gloriam, praeterea 9 libertatem atque patriam in dextris vostris portare. si vincimus, omnia nobis tuta erunt, commeatus abunde, municipia atque 5 coloniae patebunt: si metu cesserimus, eadem illa advorsa fient, 10 neque locus neque amicus quisquam teget quem arma non texerint. 11 praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo impen

det: nos pro patria pro libertate pro vita certamus, illis super12 vacuaneum est pro potentia paucorum pugnare. quo audacius 10 13 adgrediamini memores pristinae virtutis. licuit vobis cum sum

ma turpitudine in exilio aetatem agere, potuistis non nulli Ro14 mae amissis bonis alienas opes expectare: quia illa foeda atque 15 intoleranda viris videbantur, haec sequi decrevistis. si haec re

linquere voltis, audacia opus est: nemo nisi victor pace bellum 15 16 mutavit. nam in fuga salutem sperare, cum arma, quibus cor17 pus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est. semper

in proelio eis maxumum est periculum, qui maxume timent, au18 dacia pro muro habetur. cum vos considero, milites, et cum 19 facta vostra aestumo, magna me spes victoriae tenet. animus 20 aetas virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae 20 etiam timidos fortis facit. nam multitudo hostium ne circumve21 nire queat, prohibent angustiae loci. quodsi virtuti vostrae fortuna

inviderit, cavete inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini quam virorum more pugnantes cruentam 25 atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis.'

59 Haec ubi dixit, paululum conmoratus signa canere iubet atque instructos ordines in locum aequom deducit. dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit. 30 2 nam uti planities erat inter sinistros montis et ab dextera rupe aspera, octo cohortis in fronte constituit, reliquarum signa in 3 subsidio artius conlocat. ab eis centuriones omnis, lectos et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem subducit. C. Manlium in dextra, Faesula- 35 num quendam in sinistra parte curare iubet. ipse cum libertis et calonibus propter aquilam adsistit, quam bello Cimbrico C.

5 commeatus ex commeandus P || 6 sin Kritzius || fient] quia bello incepto pax in manu uictoris constat (om. neque locus) add. 7 tegit V 8 impendet ex impendit 10 pugnare pro potentia paucorum || 11 adgrediamini PC, adgredimini VC || nimemores P|| uobis pVC, nobis PC 18 est] ee (corr. ex et?) P || 23 angustię in ras. P uirtuti ex uirtute PV | 24 cauete inulti PC, cauete ne inulti CV || 31 dextera PC, dextra C 35 dextera C pauci || 37 calonibus ≈C(?), colonibus PC, coloniis C || adsistit p, adstitit P

1

Marius in exercitu habuisse dicebatur. at ex altera parte C. An- 4 tonius pedibus aeger, quod proelio adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit. ille cohortis veteranas, quas tumul- 5 tus causa conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in 5 subsidiis locat. ipse equo circumiens unum quemque nominans appellat hortatur, rogat ut meminerint se contra latrones inermis pro patria pro liberis pro aris atque focis suis certare. homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut prae- 6 fectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fue10 rat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat: ea conmemorando militum animos accendebat.

Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum 60 dat, cohortis paulatim incedere iubet. idem facit hostium exercitus. postquam eo ventum est, unde a ferentariis proelium conmitti 2 15 posset, maxumo clamore cum infestis signis concurrunt: pila omittunt, gladiis res geritur. veterani pristinae virtutis memo- 3 res comminus acriter instare, illi haud timidi resistunt: maxuma vi certatur. interea Catilina cum expeditis in prima acie 4 vorsari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, 20 omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et boni imperatoris officia simul exequebatur. Petre- 5 ius, ubi videt Catilinam contra ac ratus erat magna vi tendere, cohortem praetoriam in medios hostis inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentes interficit. deinde utrimque ex 25 lateribus ceteros aggreditur. Manlius et Faesulanus in primis 6 pugnantes cadunt. Catilina postquam fusas copias seque cum 7 paucis relictum videt, memor generis atque pristinae suae dignitatis in confertissumos hostis incurrit ibique pugnans confoditur.

30 Sed confecto proelio tum vero cerneres, quanta audacia 61 quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae. nam fere 2 quem quisque vivos pugnando locum ceperat, eum amissa anima 3 corpore tegebat. pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo divorsius sed omnes tamen advorsis volneribus

[ocr errors]

3 inter permittit et ille in P iterantur verba ille cohortes u. q. t. c. c. i. f. p. eos (sic) exercitum permittit, delevit manus prima || tumultus PC, nisi quod unus tumulti | 6 contra latrones inhermos P inermes C? [] 14 a ferentariis C, Non. p. 554, a om. PC || 15 posset Cp, possit PC || 17 comminus ex comminis P 18 ui certatur ex uirtute P 19 arcessere P (ex arcescere) C, accersere C|| 22 ui tendere PC, ui contendere C 25 fessulanus P 26 catilina om. PC, s. lin. post postquam vel post uidet vel in marg." addunt C || 27 relictum ex reliqum P || 33 praeteria P

4 conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam 5 habuerat vivos, in voltu retinens. postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est : 67 ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant. neque ta- 5 men exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat. nam strenuissumus quisque aut occiderat in proe8 lio aut graviter volneratus discesserat. multi autem, qui e castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera amicum alii pars hospitem aut cognatum reperie- 10 9 bant; fuere item qui inimicos suos cognoscerent. ita varie per omnem exercitum laetitia maeror luctus atque gaudia agitabantur.

1 conciderant] ex Sallustio Charisius p. 159 Diomedes p. 333 haec habent alis alibi stantes ceciderunt sed omnes tamen aduorsis uolneribus conciderunt (conciderunt om. excerpta Bobiensia): sed vereor ne ex verbis c. 60, 5 haec conflata sint || 5 iuxta om. P 8 qui e ex quae P|| 13 C. SALLVSTII CRISPI BELLVM CATILINE EXPLICIT INCIPIT BELLVM IVGVRTHIN FALSO-GENVS P

C. SALLVSTI CRISPI

DE BELLO IUGURTHINO

LIBER.

Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbe- 1 cilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur. nam 2 contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut 5 tempus deesse. sed dux atque imperator vitae mortalium ani- 3 mus est. qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe probitatem industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et vo- 4 10 luptates corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. quodsi hominibus bonarum rerum tanta cura 5 esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam 15 periculosa petunt, neque regerentur magis quam regerent casus et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent. nam uti genus hominum conpositum ex corpore et 2 anima est, ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia alia animi naturam secuntur. igitur praeclara facies, magnae di- 2 20 vitiae, ad hoc vis corporis et alia omnia huiuscemodi brevi dila

7 quippe PC, quippe quae C, Donat. in Ter. Eun. 241 || 10 perneciosa ex perniciosa (sic saepius) P|| 12 quisque C, quique PC || auctores C, actores PC || 14 multaque PC, multumque C, Augustinus Epist. 153, 22 15 periculosa PC, perniciosa unus ex, periculosa ac perniciosa Augustinus l. c. 17 hominum PC, humanum C deteriores | compositu ex compositus P 20 omnia huiuscemodi PC, huiuscemodi omnia C|| dilabuntur ex dilabantur P

« IndietroContinua »