Immagini della pagina
PDF
ePub

saeculo undecimo in quaternionibus, quorum numeri extant antiqui in imis ultimarum cuiusque paginarum marginibus praeter quintum et octavum cultro recisos. ultimi quaternionis folia ingentibus lacunis hiant, ut ratiocinando invenias finisse eum in verbis Iug. 110, 5 ceteraque complesse folium sive singulare sive noni quaternionis primum. quod folium periit. iam licet plures uno librarii in pertexenda oratione Sallustii desudasse videantur versiculorumque numerus sit in quaternionibus quattuor prioribus XXXI, in posterioribus XXVI, tamen liquido apparet totum codicem et eodem tempore neque ex diversis archetypis transcriptum esse. quid quod ea ipsa pars Iugurthae, qua carent primi ordinis libri, in hoc codice manu eiusdem librarii qui proxima exaravit his ipsis suo loco continuatur. nihilominus per totum librum artissimae cum codicibus ordinis primi cognationis notae deprehenduntur. cuius rei sane memorabilis causam inveni hanc esse. scilicet certissimis argumentis mihi constat ex eodem archetypo hunc librum esse transcriptum e quo eodem tempore transcriptus est liber Vaticanus 3325 qui olim fuit s. Petri in monte Blandinio apud Gandavum. in eo autem libro illa Iugurthae pars omissa suo loco manuque aetatis eiusdem licet diversa a prima in calce libri adiecta est. apparet igitur Leidensis codicis librarium in ipso archetypo illam partem repperisse suppletam suoque loco inseruisse, Blandiniani scriptorem non item. hoc igitur documento longe quam antea fieri potuit clarius edocemur iam saeculo undecimo utriusque familiae exemplaria complura extitisse eisque inter se conlatis mixti cuiusdam generis codices originem debere. ceterum Nipperdeius cum etiam ex Havercampi exilibus testimoniis de praestantia libri Leidensis coniecturam cepit, licet id quod ego exposui non potuerit odorari, recti quo callebat sensum comprobavit. sed nunc Vaticani atque Leidensis codicum lectionibus comparatis

exscripsi autem utriusque libri discrepantiam totam quam potui accuratissime luculenter mihi apparuit archetypum illud ipsum Parisino utrique, quorum exigua est diversitas, in rebus plerisque prorsus geminum esse. pertinet hic consensus etiam ad extremam Iugurthini belli partem, quam infra dixi longe etiam crebrioribus quam adhuc visum est omissionibus hiare. unum locum excipiam de quo propter ipsam singularitatem hoc loco lectorem accuratius edocere iuvat. nam Iug. c. 94, 1 cum in solo libro Parisino Sorb. 500 traditum sit ceterum illi qui e centuriis erant praedocti e. q. ss., in ceteris eiusdem generis plurimis optimisque (itaque manu altera in

a*

Parisino 1576) qui centuriis praeerant, in deterioribus (itaque in Nazariano) qui et centuriae praeerant, a quibus non multum recedit alterius familiae optimus his qui centurionibus praeerant, denique cum in aliquot libris primi generis aut prima manu (ut in Parisino 1576) aut secunda scriptum sit qui ascensuri erant, ab his omnibus lectionibus archetypus ille de quo agitur diversa habuit haec et qui centuriones erant, eaque in Leidensi fideliter expressa, in Vaticano correctoris manu ita mutata sunt ut in deterioribus Nazarianoque extare indicavi. in tanta scripturae optimorum librorum discrepantia olim Parisini mei patrocinium audacter suscepi abiectis ceteris lectionibus, quippe quae coniecturarum partim plane absurdarum partim non nimis probabilium instar essent. ac ne nunc quidem eorum quae tum disputavi prorsus me paenitet. at vero dum de aliquot Sallustii locis paulo impeditioribus cum discipulis colloquor, fuit qui istum optimorum testium dissensum debere ab antiquo glossemate repeti non inepte coniceret. itaque quamvis apte sit a Ludovico Carrione illud qui escensuri erant excogitatum, tamen si illa quae primi generis libri post vocabulum q. e. illi inserunt rescideris, sententiam restitueris nec mancam nec exilem hanc ceterum illi praedocti ab duce e. q. ss. qua de re nunc quidem pluribus quaerere mitto. sed, ut redeam unde digressus sum, in ceteris rebus is est optimi huius archetypi cum reliquis consensus ut spes sit fore ut tribus quattuorve aliis eiusdem familiae libris eadem diligentia excussis paucissimisque ascitis e genere altero iugens ceterorum librorum cohors possit secure abici, quippe quorum errores ad stabiliendum textum eum, qui fere ultimis Romani imperii temporibus vulgo circumferebatur, plane nihil contribuat. scito igitur hunc quoque librum cuius apographa extant Vaticanum et Leidense me numerare inter libros familiae Ceumque quam proxime abesse a Parisino meo. tangam codicem Rostochiensem, qui Octavii Clasonis diligentia innotuit, esse e genere deteriorum eumque vix quicquam continere quod memoria dignum sit praeter glossam illam magistelli alicuius aetatis mediae, quam quia sui similes aliquot alias habeat, quae sintne Sallustii an insiticia dubitari solet, adscripsi ad Cat. c. 58, 9.

verbo

Vaticanum librum 3864 contenderam pendere ab archetypo satis antiquo, immo fortasse eo libro, e quo familia C descendit, longe antiquiore, sed grammatici alicuius, qui emendaverit ut potuerit, opera audacissima ita correcto, ut ubi a ceterorum omnium memoria solus discrepet non solum de

collocatione verborum similibusque suspectae fidei testis habendus sit, sed de gravissima quaque discrepantia. eam sententiam, quam primus ego proposui, aut abiciendam esse aut ita immutandam, vix ut quicquam summae rei supersit, nuper acri contentione evincere studuerunt Weinholdus Dieckius Boesius dissertationibus academicis Lipsiensi lenensi Gottingensi: quibus scriptionibus ingenue ut fatear prorsus nullum aut, ne Dieckio, qui paulo prudentius ceteris rem egit, debitam laudem surripuisse videar, perexiguum fructum ad rem diiudicandam natum esse existimo. scilicet qui negaverit illa Vaticani codicis haec quae scribo (lug. 24, 9) vos oratum (ib. 1) incertum est (ib. 3) vostri (C. 33, 2) similiaque, e quibus quod primo loco posui ne potuisse quidem a Sallustio scribi propediem demonstrabitur conlato Tulliano usu, illa igitur qui negaverit esse emendatoris male scioli grammaticesque intempestive memoris, eum ne maiore quidem argumentorum molimine posse doceri putaverim. a quo incepto hoc loco utique abstinendum est. itaque satis habeo iterum ad Nipperdeii commentationem digitum intendisse qui numquam se aliter de libro Vaticano sensisse dixit atque ego exposuissem anno 1867. denique extitit qui ab imitatorum Septimii et Sulpicii Severi oratione dubiorum Sallustii locorum interpretationem, corruptorum medelam longe certiorem quam a codicibus petendam esse existimaret. sciunt qui Cortii commentarios bonae frugis plenos pertractarunt nec novum esse hoc argumentandi genus et quam sit periculosum; concedent etiam neque Cortium nec si qui paulo accuratius rem perpenderint ita abusos esse imitatorum sermone ut nuper factum est ab Henrico Pratje dissertationis Gottingensis a. 1874 p. 59 (ubi auctore Septimio in Sallustianum textum haec inferuntur Iug. 32, 1 haec atque alia huiuscemodi saepe inserendo Memmius populo persuadet) nec denique par erat meum de codicis P scriptura silentium in eo loco mirari quem perisse in P testatus eram pagina antecedente. sunt tamen et in his Sallustii imitatoribus et in aliis multis, velut in Sexto Victore, quae non sine fructu posse ad recuperandum textum Sallustianum eum qui inde a media imperatorum aetate vulgabatur adhiberi editionis maioris commentarii aperient. hanc autem quaestionem pendere a iusta testimoniorum grammaticorum aestimatione cuivis apparebit. haec testimonia scito me denuo pertractasse omnia, Arusianeorum autem lectiones libri Perizoniani 84 accepisse ab Henrico Keilio.

ORATIONES et EPISTULAS excerptas de HISTORIIS non aliquot in libro Vaticano extare verum quotquot olim Historiis insertae

fuerint puto me demonstravisse Hermae volumine sexto p. 74 s. continet enim codex ille, quem dixi diorthotae grammatici operam redolere, etiam orationes epistulasque excerptas de Bellis omnes praeter responsum senatus Iug. 103, 5, quod tanquam ex actis publicis depromptum lectione et imitatione. scholastica indignum videbatur esse, cum tamen idem ille grammaticus paucula illa Catilinae verba C. 44 a sylloga sua nollet abesse. quodsi quis contra monuerit prae Historiarum amplitudine videri mire exiguum esse orationum et epistularum numerum (supersunt enim sex de Historiis, de Bellis quindecim), reputet velim praecipua ornamenta Historiarum, quibus quasi quibusdam luminibus rerum gestarum telam distinxerit, Sallustium habuisse prolixas regionum descriptiones doctasque de originibus moribusque exterarum gentium commentationes. praeterea ibidem docui eclogarium illas orationes epistulasque eo ordine compositas edidisse quo in suo quaeque opere sese excipiebant, ita tamen ut, id quod ipsum pertinet ad consilium grammatici, orationibus Bellorum atque Historiarum coniunctis subiceret epistulas omnes, eclogisque Bellorum eclogas Historiarum. qui ordo uno loco a librario aut Vaticani codicis aut archetypi eius turbatus est Adherbalis epistula epistulae Pompei postposita. hic enim fuit ordo in sylloga: orationes BelJorum Catilinarii Catilinae (20) Manlii (33) Caesaris (51) Catonis (52) Catilinae (58)-Iugurthini Micipsae (10) Adherbalis (14) Memmii (31) Marii (85) Sullae (102) Bocchi (110) - Historiarum Lepidi et Philippi (ex primo) Cottae (ex secundo) Macri (ex tertio); epistulae Bellorum Catilinarii Catilinae (35) Lentuli (44) — Iugurthini Micipsae (9) * Adherbalis (24) - Historiarum * Pompei (ex secundo) Mithridatis (ex quarto). solae igitur quas stellulis insignivi epistulae locum commutarunt.

HISTORIARUM FRAGMENTUM VATICANUM nunc editur ad fidem archetypi a me a. 1867 diligenter tractati. qua de re pluribus expositum est Hermae volumine quinto p. 396 ss. in his laciniis examinandis describendisque quoniam haud paulum a me temporis consumptum est, non mirum est quod nonnulla aliter et rectius puto lecta sunt atque ab hominibus doctis eis a quibus enotatam ex eis scripturae discrepantiam priori editioni inserueram. apparuit autem Maium Niebuhrium Marinium (cuius lectiones ex autographo transcriptas paulo pleniores exhibere visum est) pleraque egregia accuratione administrasse. item PALIMPSESTUM BEROLINENSE, cuius titulo ut tandem aliquando scriptoris sui nomen pro falso Livii reddatur, eos rogamus penes quos harum rerum in bybliotheca Berolinensi arbi

trium est, nunc exhibeo a Studemundo et a me a. 1867 coniuncta opera iterum examinatum. quod negotium licet in plerisque male cesserit, ut acquiescendum fuerit in eis quae olim Pertzio apparuerunt, tamen praeter alia confirmavit ea quae prioris editionis praefatione contra Pertzium disputavi. de his quoque plenius relatum Hermae secundo p. 82 ss. praeterea commentariolo meo inserui coniecturam Mommseni per litteras mecum communicatam a. 1868.

Curavi igitur ut Bella Sallustii Historiarumque quod codicibus servatum est (nam ea quae grammaticorum aliorumque testimoniis debentur nunc quoque seposui) iterum quam accuratissime ederentur ad fidem codicum archetyporum. a conięcturis enumerandis, quarum subolem post annum 1867 pullulare non desisse consentaneum est, nunc quoque consulto abstinui, nisi quod praeclarae in his litteris auctoritatis nominibus aliquid largiendum fuit. et admonere poterat eos qui optima quaeque corrigendo scriptoris difficillimi verbis saepenumero per ludibrium insultarunt, viri summi quemque habitare in hac certe latinarum litterarum parte vix quisquam negaverit, Nicolai Madvigii continentia. quo gratius mihi accidit quod cum perpauca ille Sallustii menda sanare conatus sit Adversariorum volumine secundo, binorum certe medelam invenerit eam in quam ego quoque incidi, alterius antea non suspecti Iug. 95, 3, alterius at multis frustra temptati or. Lepidi 20, quem quidem ita ut nunc exhibetur emendatum auditoribus meis enarravi aliquot abhinc annis. praeterea plures quam vulgo creditur in extremo Iugurtha locos vocabulorum vel singulorum vel complurium omissione luxatos ac deinde inlatis aliis male resartos esse existimo: c. 88, 4. 92, 7. 100, 1 (ubi quod Nipperdeius coniecit Mus. rhen. 1874 p. 206 inserto nam post hiberna restitui Sallustii manum non magis probo quam ceteras eius coniecturas eodem loco propositas). haec atque alia, veluti restitutum Sallustio adverbium actutum (Iug. c. 102, 14), spero me alibi peritis iudicibus esse probaturum. intacta reliqui multa quae probabili ratione sanare nondum contigit, non-ea solum quae cruce notavi utpote paulo graviora. ac satius fuisset huic generi etiam illa Cat. 35, 3 (non quin aes alienum e. q. s.) adnumerare: haec enim verba neque Nipperdei patrocinio (1. c. 205) neque coniectura mea ab omni dubitatione vindicata esse sero intellexi.

De incerti rhetoris SUASORIIS AD CAESAREM SENEM DE RE PUBLICA inscriptis paulo accuratius quaesivi libello edito a. 1867. earum alteram esse epistulam ipse scriptor testatur, esse ora

« IndietroContinua »