Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

PRAEFATIO EDITIONIS SECUNDAE.

Altera haec Sallustii editio qui factum sit ut priori simillima ac paene gemina evadat, nunc paucis exponere visum est, ne cum in ipsis commentariolis eorum, quae his decem annis ad verba Sallustii sananda multa multi deprompserunt, consulto vix tantillam partem tetigero, aequis iudicibus videar aliena cum fastu despicere, at mea aut stolide tenax aut per socordiam tueri. est autem in animo sepositis mox consummatisque eis studiis, quibus iam diu distineor, periculum facere in adornanda maiore quam dicunt editione. interim ne hanc quidem quam paulo emendatiorem emitto plane inutilem fore spero.

Sed primum omnium video peccatorum quorundam meorum mihi veniam esse expetendam: invitus enim olim peccavi omissa Caroli Zangemeisteri memoria, cui debebatur Vegetianorum codicum notitia accurata Cat. c. 7, 4 subscripta, item Cortii nomine omisso nimirum eius coniecturae auctoris, quam in praefatione de feliciter vocabulo extremae Iugurthini belli parti inlato proposueram. atque ut excusandi gratiasque agendi munera coniungam, gratissimum hoc loco animum profitear primum viris inlustrissimis Heinemanno et Pluygersio atque Nicolao du Rieu, thesaurorum Wolfenbuttelanorum Leidensiumque largitoribus liberalissimis, deinde Francisco Rühlio nec non Keilio Halmioque, quorum ille beneficio plane singulari me devinxit, hi solita comitate quaestionum mearum solutores extitere promptissimi. de quorum virorum symbolis suo loco infra singillatim expositum est. nunc ad rem redeo.

BELLORUM igitur CATILINARII et JUGURTHINI recensionis fundamentum et olim habui Parisinum librum Sorb. 500, quippe quem tunc solum ex optimi generis libris pessime conlatis nactus accurate cognovissem, et nunc sequor ducem primarium, postquam intellexi eum nec simillimo illi Parisino 1576, cuius

Sallustius. Ed. II.

a

lectiones Wirzius programmate Aroviensi a. 1867 accuratius quam ab Dietschio factum erat exscripsit, nec Nazariano nec ulli denique omnium quotquot mihi innotuerunt sinceritate scripturae cedere. itaque donec conlatis eiusdem generis omnibus aut maxima eorum parte de propagine eorum certius iudicavero, visum est unius illius vestigiis paulo artius insistere quam tum licebit iterumque in eorum criminationem ultro incurrere, qui me servili eius captum esse amore conclamarunt. quod negotium ne inritum esset quoniam ante omnia meorum de codice isto testimoniorum fide efficiebatur, sane exoptata evenit eiusdem Wirzii opera in eodem libro conferendo posita. nam quas ille minutias, ut ait, a me praetermissas 1. s. s. supplementi instar edidit, earum scito longe maximam partem in meo me exemplo a. 1867 adnotavisse, sed consulto omisisse, tamquam errores a librario inter scribendum commissos et plerumque ab ipso correctos. paucula ille ut fit adnotavit quae ipse omiseram: unde bis terve Wirzii nomen commentariis meis insertum invenies. sed de his rebus alibi accuratius disseram. hoc loco eorum ex numero, qui de codicibus Sallustianis nuper disseruerunt, unius mihi Caroli Nipperdeii placita respicienda esse censeo: quem virum iudicii sobrietate atque sermonis latini peritia insignem quis non doluerit his litteris praematura morte ereptum esse? is igitur programmate Ienensi a. 1872 (p. 16 s.) cum alios codices antiquos (inter quos Parisinorum illorum utri palma sit deferenda in incerto esse probe intellexit) tum Nazarianum, Wolfenbuttelanum antiquissimum itemque antiquissimum Leidensem emendationi quam maxime usui fore brevi disputatione significavit; ac Leidensi quidem, quippe qui et antiquus sit et lacunae illius, qua primae quae dicitur familiae codicum cognatio stabilita est, partem expleat, multum esse tribuendum, dummodo sitne ista pars, qua ceteri carent, aut prima manu scripta aut certe non tempore recenti suppleta constaret. sed in his sunt quae vellem declarasset non significasset vir egregius. namque de Nazariano utpote de codice inter bonos non optimo putabam me abunde dixisse ea dissertatione quae primo Hermae volumine inserta est; eiusdem generis esse videtur Wolfenbuttelanus. at aliter statuendum erat de Leidensi: quem cum ne Dietschius quidem Gerlachiusve inspexissent, sane intererat rescire quid rei esset. itaque codicem Leidens em (Voss. lat. oct. 75) excussi huc transmissum mihi ea liberalitate qua qui praesunt inclutae academiae Lugdunensis bybliothecae solent adiuvare studia liberalia nationum omnium. scriptus est codex

« IndietroContinua »