Immagini della pagina
PDF
ePub

1

prorsus tibi ignoscerem, si quosdam nolles videre, sed, quum leviora non multo essent, quae audirentur, quam quae viderentur, suspicarer autem multum interesse rei familiaris tuae te quam primum venire idque in omnes partes valeret, putavi ea de re te esse admonendum. Sed, quoniam, quid mihi placeret, ostendi, reliqua tu pro tua prudentia considerabis; me tamen velim, quod ad tempus te exspectemus, certiorem facias.

XI.

Scr. Mytilenis exeunte anno u. c. 708.

MARCELLUS CICERONI S. PLURIMAM.

Valuisse apud me tuam semper auctoritatem quum in omni re tum in hoc maxime negotio potes existimare: quum mihi C. Marcellus, frater amantissimus mei, non solum consilium daret, sed precibus quoque me obsecraret, non prius mihi persuadere potuit, quam tuis est effectum litteris, ut uterer vestro potissimum consilio. Res quemadmodum sit acta, vestrae litterae mihi declarant. Gratulatio tua etsi est mihi probatissima, quod ab optimo fit animo, tamen hoc mihi multo iucundius est et gratius, quod in summa paucitate amicorum, propinquorum ac necessariorum, qui vere meae saluti faverent, te cupidissimum mei singularemque 2 mihi benevolentiam praestitisse cognovi. Reliqua sunt eiusmodi, quibus ego, quoniam haec erant tempora, facile et aequo animo carebam; hoc vero eiusmodi esse statuo, ut sine talium virorum et amicorum benevolentia neque in adversa neque in

Ep. 11, 1. S. PLURIMAM. Valuisse (M1, W.). S. PLURIMAM. Plurimum val. (Or.) an S. Plurimum val. (M2, B.)? existimare: quum (W.). existimare. Quum vulgo. mei fuisse singul. (W.)?

secunda fortuna quisquam vivere possit: itaque in hoc ego mihi gratulor; tu vero ut intelligas homini amicissimo te tribuisse officium, re tibi praestabo. Vale.

XII.

Scr. Athenis pr. Kal. Iunias a. u. c. 709.

SERVIUS CICERONI SAL. PLUR.

Etsi scio non iucundissimum me nuntium vobis 1 allaturum, tamen, quoniam casus et natura in nobis dominantur, visum est faciendum, ut, quoquo modo res se haberet, vos certiores facerem. A. d. x. Kal. Iun., quum ab Epidauro Piraeeum navi advectus essem, ibi M. Marcellum, collegam nostrum, conveni eumque diem ibi consumpsi, ut cum eo essem. Postero die, quum ab eo digressus essem eo consilio, ut ab Athenis in Boeotiam irem reliquamque iurisdictionem absolverem, ille, uti aiebat, supra Maleas in Italiam versus navigaturus erat. Post diem tertium eius diei, quum ab Athenis pro- 2 ficisci in animo haberem, circiter hora decima noctis P. Postumius, familiaris eius, ad me venit et mihi nuntiavit M. Marcellum, collegam nostrum, post coenae tempus a P. Magio Cilone, familiari eius, pugione percussum esse et duo vulnera accepisse, unum in stomacho, alterum in capite secundum aurem; sperari tamen eum vivere posse; Magium se ipsum interfecisse postea; se a Marcello ad me missum esse, qui haec nuntiaret et rogaret, uti medicos cogerem. Coëgi et e vestigio eo sum pro

Ep. 12, 1. faciendum, ut,

....

...

dominantur (L.). dominatur M., vulgo. quoquo facerem (Mart.-L.). f., quoquo haberet, ut facerem (W.)? f., q. facere M. [faciendum], q. facere L. conj., B. uti aiebat (edd. vett.). utiebat M. ut aiebat B. super Maleam (W.)? 2. familiari (Crat.). familiare MB.

fectus prima luce. Quum non longe a Piraeeo abessem, puer Acidini obviam mihi venit cum codicillis, in quibus erat scriptum paullo ante lucem Marcellum diem suum obisse. Ita vir clarissimus. ab homine deterrimo acerbissima morte est affectus, et, cui inimici propter dignitatem pepercerant,_in3 ventus est amicus, qui ei mortem offerret. Ego tamen ad tabernaculum eius perrexi: inveni duos libertos et pauculos servos; reliquos aiebant profugisse metu perterritos, quod dominus eorum ante tabernaculum interfectus esset. Coactus sum in eadem illa lectica, qua ipse delatus eram, meisque lecticariis in urbem eum referre, ibique pro ea copia, quae Athenis erat, funus ei satis amplum faciendum curavi. Ab Atheniensibus, locum sepulturae intra urbem ut darent, impetrare non potui, quod religione se impediri dicerent, neque tamen id antea cuiquam concesserant: quod proximum fuit, uti in quo vellemus gymnasio eum sepeliremus, nobis permiserunt. Nos in nobilissimo orbis terrarum gymnasio Academiae locum delegimus ibique eum combussimus posteaque curavimus, ut eidem Athenienses in eodem loco monumentum ei marmoreum faciendum locarent. Ita, quae nostra officia fuerunt pro collegio et pro propinquitate, et vivo et mortuo omnia ei praestitimus. Vale. D. pr. Kal. Iun. Athenis.

1

XIII.

Scr. Romae a. u. c. 708.

M. CICERO S. D. P. FIGULO.

Quaerenti mihi iamdiu, quid ad te potissimum scriberem, non modo certa res nulla, sed ne genus

Ep. 12, 3. iidem Athen. (vulgo)?

[ocr errors][merged small]

propinquitate,

(edd. vett.). orbi t. MB. fuerunt pro
et (W.). f., pro propinquitate et vulgo.

...

quidem litterarum usitatum veniebat in mentem; unam enim partem et consuetudinem earum epistolarum, quibus secundis rebus uti solebamus, tempus eripuerat perfeceratque fortuna, ne quid tale scribere possem aut omnino cogitare: relinquebatur triste quoddam et miserum et his temporibus consentaneum genus litterarum; id quoque deficiebat me, in quo debebat esse aut promissio auxilii alicuius aut consolatio doloris tui. Quod pollicerer, non erat; ipse enim pari fortuna abiectus aliorum opibus casus meos sustentabam meos sustentabam saepiusque mihi veniebat in mentem queri, quod ita viverem, quam gaudere, quod viverem; quamquam enim nulla me 2 ipsum privatim pepulit insignis iniuria nec mihi quidquam tali tempore in mentem venit optare, quod non ultro mihi Caesar detulerit, tamen nihilo minus eis conficior curis, ut ipsum, quod maneam in vita, peccare me existimem; careo enim quum familiarissimis multis, quos aut mors eripuit nobis aut distraxit fuga, tum omnibus amicis, quorum benevolentiam nobis conciliarat per me quondam te socio defensa res publica, versorque in eorum naufragiis et bonorum direptionibus, nec audio solum, quod ipsum esset miserum, sed etiam video, quo nihil est acerbius, eorum fortunas dissipari, quibus nos olim adiutoribus illud incendium exstinximus, et, in qua urbe modo gratia, auctoritate, gloria floruimus, in ea nunc iis quidem omnibus caremus, obtinemus ipsius Caesaris summam erga nos humanitatem, sed ea plus non potest quam vis et mutatio omnium rerum atque temporum. Itaque 3 orbus iis rebus omnibus, quibus et natura me et

[ocr errors]

Ep. 13, 2. tamen nihilo minus eis (edd. vett.). t. nihil eis M. tamen eis (W.)? t. non nihil eis B. ut ipsum (M.). ut id ipsum Or. conj., B. nunc iis q. (edd. vett.). n. his q. MB.

Ciceronis epist. I.

8

voluntas et consuetudo assuefecerat, quum ceteris, ut quidem videor, tum mihi ipse displiceo; natus enim ad agendum semper aliquid dignum viro nunc non modo agendi rationem nullam habeo, sed ne cogitandi quidem, et, qui antea aut obscuris hominibus aut etiam sontibus opitulari poteram, nunc P. Nigidio, uni omnium doctissimo et sanctissimo et maxima quondam gratia et mihi certe amicis4 simo, ne benigne quidem polliceri possum. Ergo hoc ereptum est litterarum genus: reliquum est, ut consoler et afferam rationes, quibus te a molestiis coner abducere. At ea quidem facultas vel tui vel alterius consolandi in te summa est, si umquam in ullo fuit; itaque eam partem, quae ab exquisita quadam ratione et doctrina proficiscitur, non attingam, tibi totam relinquam: quid sit forti et sapienti homine dignum, quid gravitas, quid altitudo animi, quid acta tua vita, quid studia, quid artes, quibus a pueritia floruisti, a te flagitent, tu videbis; ego, quod intelligere et sentire, quia sum Romae et quia curo attendoque, possum, id tibi affirmo, te in istis molestiis, in quibus es hoc tempore, non diutius futurum, in iis autem, in quibus 5 etiam nos sumus, fortasse semper fore. Videor mihi perspicere primum ipsius animum, qui plurimum potest, propensum ad salutem tuam scribo hoc temere: quo minus familiaris sum, hoc sum ad investigandum curiosior : quo facilius, quibus est iratior, respondere tristius possit, hoc est adhuc tardior ad te molestia liberandum; familiares vero eius, et ii quidem, qui illi iucundissimi sunt, mirabiliter de te et loquuntur et sentiunt; accedit eodem vulgi voluntas vel potius consensus

[merged small][ocr errors]

non

fortasse

ut te c. L., B.
curiosior -:quo

поп

...

Quo vulgo.

« IndietroContinua »