Immagini della pagina
PDF
ePub

VIII.
Scr. Romae mense Ianuario a. U. c. 699.

M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. De omnibus rebus, quae ad te pertinent, quid 1 actum, quid constitutum sit, quid Pompeius susceperit, optime ex M. Plaetorio cognosces, qui non solum interfuit his rebus, sed etiam praefuit neque ullum officium erga te hominis amantissimi, prudentissimi, diligentissimi praetermisit. Ex eodem de toto statu rerum communium cognosces; quae quales sint, non facile est scribere: sunt quidem certe in amicorum nostrorum potestate, atque ita, ut nullam mutationem umquam hac hominum aetate habitura res esse videatur. Ego quidem, ut debeo 2 et ut tute mihi praecepisti et ut me pietas utilitasque cogit, me ad eius rationes adiungo, quem tu in meis rationibus tibi esse adiungendum putasti; sed te non praeterit, quam sit difficile sensum in re publica, praesertim rectum et confirmatum, deponere. Verumtamen ipse me conformo ad eius voluntatem, a quo honeste dissentire non possum, neque id facio, ut forsitan quibusdam videar, simulatione, tantum enim animi inductio et mehercule amor erga Pompeium apud me valet, ut, quae illi utilia sunt et quae ille vult, ea mihi omnia iam et recta et vera videantur, neque, ut ego arbitror, errarent ne adversarii quidem eius, si, quum pares esse non possent, pugnare desisterent. Me quidem 3 etiam illa res consolatur, quod ego is sum, cui vel maxime concedant omnes, ut vel ea defendam, quae Pompeius velit, vel taceam vel etiam, id quod mihi maxime libet, ad nostra me studia referam litterarum: quod profecto faciam, si mihi per eiusdem

Ep. 8, 1. iis rebus (W.)?

amicitiam licebit; quae enim proposita fuerant nobis, quum et honoribus amplissimis et laboribus maximis perfuncti essemus, dignitas in sententiis dicendis, libertas in re publica capessenda, ea sublata tota sunt, nec mihi magis quam omnibus, nam

aut assentiendum est nulla cum gravitate paucis 4 aut frustra dissentiendum. Haec ego ad te ob eam

causam maxime scribo, ut iam de tua quoque ratione meditere. Commutata tota ratio est senatus, iudiciorum, rei totius publicae: otium nobis exoptandum est, quod ii, qui potiuntur rerum, praestaturi videntur, si quidam homines patientius eorum potentiam ferre potuerint; dignitatem quidem illam consularem fortis et constantis senatoris nihil est quod cogitemus: amissa culpa est eorum, qui a se

natu et ordinem coniunctissimum et hominem cla5 rissimum abalienarunt. Sed, ut ad ea, quae con

iunctiora rebus tuis sunt, revertar, Pompeium tibi valde amicum esse cognovi et eo tu consule, quantum ego perspicio, omnia, quae voles, obtinebis, quibus in rebus me sibi ille affixum habebit neque à me ulla res, quae ad te pertineat, negligetur, neque

enim verebor, ne sim ei molestus, cui iucundum erit etiam propter se ipsum, quum me esse 6 gratum videbit. Tu velim tibi ita persuadeas, nul

lam rem esse minimam, quae ad te pertineat, quae mihi non carior sit quam meae res omnes, idque quum sentiam, sedulitate mihimet ipse satisfacere possum, re quidem ipsa ideo mihi non satisfacio, quod nullam partem tuorum meritorum non modo

referenda, sed ne cogitanda quidem gratia conse7 qui possum. Rem te valde bene gessisse rumor

erat; exspectabantur litterae tuae, de quibus eramus iam cum Pompeio locuti, quae si erunt allatae, nostrum studium exstabit in conveniendis magistra

Ep. 8, 3. proposita fuerunt (W.)?

tibus et senatoribus, ceteraque, quae ad te pertinebunt, quum etiam plus contenderimus, quam possumus, minus tamen faciemus, quam debemus.

IX.
Scr. Romae exeunte mense Octobri a. u. c. 700.

M. CICERO S. D. P. LENTULO IMP. Periucundae mihi fuerunt litterae tuae, quibus 1 intellexi te perspicere meam in te pietatem quid enim dicam benevolentiam, quum illud ipsum gravissimum et sanctissimum nomen pietatis levius mihi meritis erga me tuis esse videatur?-; quod autem tibi grata mea erga te studia scribis esse, facis tu quidem abundantia quadam amoris, ut etiam grata sint ea, quae praetermitti sine nefario scelere non possunt, tibi autem multo notior atque illustrior meus in te animus esset, si hoc tempore omni, quo diiuncti fuimus, et una et Romae fuissemus: nam 2 in eo ipso, quod te ostendis esse facturum quodque et in primis potes et ego a te vehementer exspecto, in sententiis senatoriis et in omni actione atque administratione rei publicae floruissemus de qua ostendam equidem paullo post qui sit meus sensus et status, et rescribam tibi ad ea, quae quae

sed certe et ego te auctore amicissimo ac sapientissimo et tu me consiliario fortasse non imperitissimo, fideli quidem et benevolo certe,

quamquam tua quidem causa te esse imperatorem provinciamque bene gestis rebus cum exercitu victore obtinere, ut debeo, laetor — , sed certe, qui tibi ex me fructus debentur, eos uberiores et praestantiores praesens capere potuisses; in eis

ris

usus

esses

Ep. 9, 2. floruissimus de ... quaeris —, sed fl.: de ... q.; sed B. praestantiores (cdd. Regii). praesentiores MB.

Ciceronis ep. I.

vero ulciscendis, quos tibi partim inimicos esse intelligis propter tuam propugnationem salutis meae, partim invidere propter illius actionis amplitudinem et gloriam, mirificum me tibi comitem praebuissem, quamquam ille perennis inimicus amicorum suorum, qui tuis maximis beneficiis ornatus in te potissimum fractam illam et debilitatam vim suam contulit, nostram vicem ultus est ipse sese, ea est enim conatus, quibus patefactis nullam sibi in posteruin

non modo dignitatis, sed ne libertatis quidem par3 tem reliquit. Te autem, etsi mallem in meis rebus

expertum quam etiam in tuis, tamen in molestia gaudeo eam fidem cognosse hominum non ita

magna mercede, quam ego maximo dolore cognoram; de qua ratione tota iam videtur mihi exponendi tem

pus dari, ut tibi rescribam ad ea, quae quaeris. 4 Certiorem te per litteras scribis esse factum me cum

Caesare et cum Appio esse in gratia teque id non reprehendere ascribis; Vatinium autem scire te velle ostendis quibus rebus adductus defenderim et laudarim, quod tibi ut planius exponam, altius paullo rationem consiliorum meorum repetam necesse est. Ego me, Lentule, initio rerum atque actionum tuarum non solum meis, sed etiam rei publicae restitutum putabam et, quoniam tibi incredibilem quendam amorem et omnia in te ipsum summa singularia studia deberem, rei publicae, quae te in me restituendo multum adiuvisset, eum certe me animum merito ipsius debere arbitrabar, quem antea tantummodo communi officio civium, non aliquo erga me singulari beneficio debitum praestitissem. Hac me mente fuisse et senatus ex me te consule

audivit et tu in nostris sermonibus collocutionibus5 que ipsi vidisti. Etsi iam primis temporibus illis

ac

multis rebus meus offendebatur animus, quum te

Ep. 9, 4. aliquo erga (M.). alicui e. Or., B.

agente de reliqua nostra dignitate aut occulta nonnullorum odia aut obscura in me studia cernebam; nam neque de monumentis meis ab iis adiutus es, a quibus debuisti, neque de vi nefaria, qua cum fratre eram domo expulsus, neque hercule in iis ipsis rebus, quae, quamquam erant mihi propter rei familiaris naufragia necessariae, tamen a me minimi putabantur, in meis damnis ex auctoritate senatus sarciendis eam voluntatem, quam exspectaram, praestiterunt: quae quum viderem

neque erant obscura — , non tamen tam acerba mihi haec accidebant, quam erant illa grata, quae fecerant; itaque, 6 quamquam et Pompeio plurimum, te quidem ipso praedicatore ac teste, debebam et eum non solum beneficio, sed amore etiam et perpetuo quodam iudicio meo diligebam, tamen non reputans, quid ille vellet, in omnibus meis sententiis de re publica pristinis permanebam. Ego sedente Cn. Pompeio, 7 quum, ut laudaret P. Sestium, introisset in urbem dixissetque testis Vatinius me fortuna et felicitate C. Caesaris commotum illi amicum esse coepisse, dixi me eam M. Bibuli fortunam, quam ille afflictam putaret, omnium triumphis victoriisque anteferre, dixique eodem teste alio loco eosdem esse, qui Bibulum exire domo prohibuissent, et qui me coëgissent: tota vero interrogatio mea nihil habuit nisi reprehensionem illius tribunatus; in quo omnia dicta sunt libertate animoque maximo de vi, de auspiciis, de donatione regnorum, neque vero hac in causa 8 modo, sed constanter saepe in senatu: quin etiam Marcellino et Philippo consulibus Nonis Aprilibus mihi est senatus assensus, ut de agro Campano frequenti senatu Idibus Maiis referretur; num potui

Ep. 9, 7. eam M. Bibuli (Or.). quo omnia (M.). in qua 0. (V., B.)? (W.). regnorum. neque B.

eam Bib. MB.

in 8. regnorum, neque

« IndietroContinua »