Immagini della pagina
PDF
ePub

magis in arcem illius causae invadere aut magis oblivisci temporum meorum, meminisse actionum? Hac a me sententia dicta magnus animorum motus

est factus quum eorum, quorum oportuit, tum illo9 rum etiam, quorum numquam putaram: nam hoc

senatus consulto in meam sententiam facto Pompeius, quum mihi nihil ostendisset se esse offensum, in Sardiniam et in Africam profectus est eoque itinere Lucam ad Caesarem venit; ibi multa de mea sententia questus est Caesar, quippe qui etiam Ravennae Crassum ante vidisset ab eoque in me esset incensus; sane moleste Pompeium id ferre constabat, quod ego, quum audissem ex aliis, maxime ex meo fratre cognovi, quem quum in Sardinia Pompeius paucis post diebus, quam Luca discesserat, convenisset, „te“, inquit, „ipsum cupio; nihil opportunius potuit accidere: nisi cum Marco fratre diligenter egeris, dependendum tibi est, quod mihi pro illo spopondisti“; quid multa ? questus est graviter: sua merita commemoravit; quid egisset saepissime de actis Caesaris cum ipso meo fratre quidque sibi is de me recepisset, in memoriam redegit seque, quae de mea salute egisset, voluntate Caesaris egisse ipsum meum fratrem testatus est; cuius causam dignitatemque mihi ut commendaret, rogavit, ut

eam ne oppugnarem, si nollem aut non possem 10 tueri. Haec quum ad me frater pertulisset et quum

tamen Pompeius ad me cum mandatis Vibullium misisset, ut integrum mihi de causa Campana ad suum reditum reservarem, collegi ipse me et cum ipsa quasi re publica collocutus sum, ut mihi tam multa pro se perpesso atque perfuncto concederet, ut officium meum memoremque in bene meritos animum fidemque fratris mei praestarem, eumque, quem bonum civem semper habuisset, bonum virum esse pateretur. In illis autem meis actionibus sententiisque omnibus, quae Pompeium videbantur offendere, certorum hominum, quos iam debes suspicari, sermones perferebantur ad me, qui quum illa sentirent in re publica, quae ego agebam, semperque sensissent, me tamen non satisfacere Pompeio Caesaremque inimicissimum mihi futurum gaudere se aiebant; erat hoc mihi dolendum, sed multo illud magis, quod inimicum meum meum autem? immo vero legum, iudiciorum, otii, patriae, bonorum omnium - sic amplexabantur, sic in manibus habebant, sic fovebant, sic me praesente osculabantur, non illi quidem ut mihi stomachum facerent, quem ego funditus perdidi, sed certe ut facere se arbitrarentur: hic ego, quantum humano consilio efficere potui, circumspectis rebus meis omnibus rationibusque subductis summam feci cogitationum mearum omnium, quam tibi, si potero, breviter exponam. Ego, si ab improbis et perditis civibus rem publi- 11 cam teneri viderem, sicut et meis temporibus scimus et nonnullis aliis accidisse, non modo praemiis, quae apud me minimum valent, sed ne periculis quidem compulsus ullis, quibus tamen moventur etiam fortissimi viri, ad eorum causam me adiungerem, ne si summa quidem eorum in me merita constarent; quum autem in re publica Cn. Pompeius princeps esset vir, is, qui hanc potentiam et gloriam maximis in rem publicam meritis praestantissimisque rebus gestis esset consecutus cuiusque ego dignitatis ab adolescentia fautor, in praetura autem et in consulatu adiutor etiam exstitissem, quumque idem auctoritate et sententia per se, consiliis et studiis tecum me adiuvisset meumque inimicum unum in civitate haberet inimicum, non putavi famam inconstantiae mihi pertimescendam, si quibusdam in sententiis paullum me immutassem meamque

11. esset

Ep. 9, 10. perferebantur (Or.). refer. MB. vir, is (W), e., vir is vulgo.

voluntatem ad summi viri de meque optime meriti 12 dignitatem aggregassem.

In hac sententia complectendus erat mihi Caesar, ut vides, in coniuncta et causa et dignitate: hic multum valuit quum vetus amicitia, quam tu non ignoras mihi et Quinto fratri cum Caesare fuisse, tum humanitas eius ac liberalitas brevi tempore et litteris et officiis perspecta nobis et cognita; vehementer etiam res ipsa publica me movit, quae mihi videbatur contentionem, praesertim maximis rebus a Caesare gestis, cum illis viris nolle fieri et, ne fieret, vehementer recusare; gravissime autem me in hanc mentem impulit et Pompeii fides, quam de me Caesari dederat, et fratris mei, quam Pompeio; erant praeterea haec animadvertenda in civitate, quae sunt apud Platonem nostrum scripta divinitus, quales in re publica principes essent, tales reliquos solere esse cives. Tenebam memoria nobis consulibus ea fundamenta iacta iam ex Kalendis Ianuariis confirmandi senatus, ut neminem mirari oporteret Nonis Decembr. tantum vel animi fuisse in illo ordine vel auctoritatis, idemque memineram nobis privatis usque ad Caesarem et Bibulum consules, quum sen

tentiae nostrae magnum in senatu pondus haberent, 13 unum fere sensum fuisse bonorum omnium. Postea,

quum tu Hispaniam citeriorem cum imperio obtineres neque res publica consules haberet, sed mercatores provinciarum et seditionum servos ac ninistros, iecit quidam casus caput meum quasi certaminis causa in mediam contentionem dissensionemque civilem, quo in discrimine quum mirificus senatus, incredibilis Italiae totius, singularis omnium bonorum consensus in me tuendo exstitisset, non dicam, quid acciderit - multorum est enim et varia culpa —, tantum dicam brevi, non mihi exercitum, sed duces defuisse. In quo, ut iam sit in iis culpa, qui me non defenderunt, non minor est in iis, qui reliquerunt, et, si accusandi sunt, si qui pertimuerunt, magis etiam reprehendendi, si qui se timere simularunt: illud quidem certe nostrum consilium iure laudandum est, qui meos cives et a me conservatos et me servare cupientes spoliatos ducibus servis armatis obiici noluerim declararique maluerim, quanta vis esse potuisset in consensu bonorum, si üis pro me stante pugnare licuisset, quum afflictum excitare potuissent; quorum quidem animum tu non perspexisti solum, quum de me ageres, sed etiam confirmasti atque tenuisti. Qua in causa modo non negabo, sed etiam semper et meminero et praedicabo libenter - usus es quibusdam nobilissimis hominibus fortioribus in me restituendo, quam fuerant üdem in tenendo: qua in sententia si constare voluissent, suam auctoritatem simul cum salute mea recuperassent, recreatis enim bonis viris consulatu tuo et constantissimis atque optimis actionibus tuis excitatis, Cn. Pompeio praesertim ad causam adiuncto, quum etiam Caesar rebus maximis gestis singularibus ornatus et novis honoribus ac iudiciis senatus ad auctoritatem eius ordinis adiungeretur, nulli improbo civi locus ad rem publicam violandam esse potuisset; sed attende, quaeso, quae 15 sint consecuta. Primum illa furia muliebrium religionum, qui non pluris fecerat Bonam deam quam tres sorores, impunitatem est illorum sententiis assecutus, qui, quum tribunus pl. poenas a seditioso civi per bonos viros iudicio persequi vellet, exemplum praeclarissimum in posterum vindicandae seditionis de re publica sustulerunt iidemque postea non meum monumentum non enim illae manubiae meae, sed operis locatio mea fuerat monumen: tum vero senatus hostili nomine et cruentis inustum

consensus

Ep. 9, 13. mirificus (Graev.). mirifica MB. (M). Consensio NB.

non 14

litteris esse passi sunt: qui me homines quod salvum esse voluerunt, est mihi gratissimum; sed vellem non solum salutis meae, quemadmodum medici, sed, ut aliptae, etiam virium et coloris rationem habere voluissent: nunc, ut Apelles Veneris caput et summa pectoris politissima arte perfecit, reliquam partem corporis inchoatam reliquit, sic quidam ho

mines in capite meo solum elaborarunt, reliquum 16 corpus imperfectum ac rude reliquerunt; in quo ego

spem fefelli non modo invidorum, sed etiam inimicorum meorum, qui de uno acerrimo et fortissimo viro meoque iudicio omnium magnitudine animi et constantia praestantissimo, Q. Metello L. f., quondam falsam opinionem acceperant, quem post reditum dictitant fracto animo et demisso fuisse; est vero probandum, qui et summa voluntate cesserit et egregia animi alacritate afuerit neque sane redire curarit, eum ob id ipsum fractum fuisse, in quo quum omnes homines, tum M. illum Scaurum, singularem virum, constantia et gravitate superasset! -; sed, quod de illo acceperant aut etiam suspicabantur, de me idem cogitabant, abiectiore animo me futurum, quum res publica maiorem etiam mihi animum, quam umquam habuissem, daret, quum declarasset se non potuisse me uno civi carere quumque Metellum unius tribuni pl. rogatio, me universa res publica duce senatu comitante Italia, referente consule promulgantibus octo tribunis, comitiis centuriatis cunctis ordinibus thominibus incumbentibus, omnibus denique suis viribus reci

Ep. 9, 16. acceperant, quem (Ern.). acceperunt, quem MB. fuisse-est vero probandum, qui superasset! sed (W). f.; [est v. p.] qui sup.! sed Or., B. referente consule prom. 0. tribunis (Schütz.). pr. 0. t., r. c. MB. ordinibus thominibus inc. (W). ord. inc. (Graev.) aut ord. aetatibus hominibus (W) aut ord. hominibusque inc. (L.).

« IndietroContinua »