Immagini della pagina
PDF
ePub

peravisset. Neque vero ego mihi postea quidquam 17 assumpsi neque hodie assumo, quod quemquam malevolentissimum iure possit offendere: tantum enitor, ut neque amicis neque etiam alienioribus opera, consilio, labore desim. Hic meae vitae cursus offendit eos fortasse, qui splendorem et speciem huius vitae intuentur, sollicitudinem autem et laborem perspicere non possunt; illud vero non obscure queruntur, in meis sententiis, quibus ornem Caesarem, quasi desciscere me a pristina causa. Ego autem quum illa sequor, quae paullo ante proposui, tum hoc non in postremis, de quo coeperam exponere: non offendes eundem bonorum sensum, Lentule, quem reliquisti, qui confirmatus consulatu nostro, nonnumquam postea interruptus, afflictus ante te consulem, recreatus abs te totus est nunc ab iis, a quibus tuendus fuerat, derelictus, idque non solum fronte atque vultu, quibus simulatio facillime sustinetur, declarant ii, qui tum in nostro illo statu optimates nominabantur, sed etiam sententia saepe iam tabellaque docuerunt; itaque tota 18 iam sapientium civium, qualem me et esse et numerari volo, et sententia et voluntas mutata esse debet, id enim iubet idem ille Plato, quem ego vehementer auctorem sequor, tantum contendere in re publica, quantum probare tuis civibus possis; vim neque parenti nec patriae afferre oportere." Atque hanc quidem ille causam sibi ait non attingendae rei publicae fuisse, quod, quum offendisset populum Atheniensem prope iam desipientem senectute quumque eum nec persuadendo nec cogendo regi posse vidisset, quum persuaderi posse diffideret,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

cogi fas esse non arbitraretur: mea ratio fuit alia, quod neque desipiente populo nec integra re mihi ad consulendum, capesseremne rem publicam, implicatus tenebar, sed laetatus tamen sum, quod mihi liceret in eadem causa et mihi utilia et cuivis bono recta defendere; huc accessit commemoranda quaedam et divina Caesaris in me fratremque meum liberalitas: qui mihi, quascumque res gereret, tuendus esset, nunc in tanta felicitate tantisque victoriis, etiamsi in nos non is esset, qui est, tamen ornandus videretur; sic enim te existimare velim, quum a vobis, meae salutis auctoribus, discesserim, neminem esse, cuius officiis me tam esse devinctum 19 non solum confitear, sed etiam gaudeam. Quod quoniam tibi exposui, facilia sunt ea, quae a me de Vatinio et de Crasso requiris; nam, de Appio quod scribis, sicuti de Caesare, te non reprehendere, gaudeo tibi consilium probari meum. De Vatinio autem, primum reditus intercesserat in gratiam per Pompeium, statim ut ille praetor est factus, quum quidem ego eius petitionem gravissimis in senatu sententiis oppugnassem, neque tam illius laedendi causa quam defendendi atque ornandi Catonis; post autem Caesaris, ut illum defenderem, mira contentio est consecuta. Cur autem laudarim, peto a te, ut id a me neve in hoc reo neve in aliis requiras, ne tibi ego idem reponam, quum veneris tametsi possum vel absenti, recordare enim, quibus laudationem ex ultimis terris miseris; nec hoc pertimueris, nam a me ipso laudantur et laudabuntur idem; sed tamen defendendi Vatinii fuit etiam ille stimulus, de quo in iudicio, quum illum defenderem, dixi me facere quiddam, quod in Eunucho parasitus suaderet militi:

Ep. 9, 19. veneris — tametsi .... iidem -; tametsi miseris. Nec ... iidem. Sed vulgo.

sed (W). v.:

ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam
continuo; si quando illa dicet: „Phaedriam in-
tromittamus commissatum", tu: „Pamphilam
cantatum provocemus"; si laudabit haec
illius formam, tu huius contra; denique
par pro pari referto, quod eam mordeat.

Sic petivi a iudicibus, ut, quoniam quidam nobiles homines et de me optime meriti nimis amarent inimicum meum meque inspectante saepe eum in senatu modo severe seducerent, modo familiariter atque hilare amplexarentur, quoniamque illi haberent suum Publium, darent mihi ipsi alium Publium, in quo possem illorum animos mediocriter lacessitus leviter repungere; neque solum dixi, sed etiam saepe facio deis hominibusque approbantibus. Habes de 20 Vatinio: nunc cognosce de Crasso. Ego, quum mihi cum illo magna iam gratia esset, quod eius omnes gravissimas iniurias communis concordiae causa voluntaria quadam oblivione contriveram, repentinam eius defensionem Gabinii, quem proximis superioribus diebus acerrime oppugnasset, tamen, si sine ulla mea contumelia suscepisset, tulissem; sed, quum me disputantem, non lacessentem laesisset, exarsi non solum praesenti, credo, iracundia - nam ea tam vehemens fortasse non fuisset -, sed, quum inclusum illud odium multarum eius in me iniuriarum, quod ego effudisse me omne arbitrabar, residuum tamen insciente me fuisset, omne repente apparuit: quo quidem tempore ipso quidam homines, et iidem illi, quos saepe nutu significationeque appello, quum se maximum fructum cepisse dicerent

B.

Ep. 9, 19. Phaedriam in=||trom. (vulgo). P. || introm. tu:,,Pamphilam (vulgo)." Pamphilam MB. 20. Vatinio: nunc cognosce (W). V., c. MB. prox. superioribus (M). pr. sup.] Cobet., B. fuisset omne, rep. (W.)? — et iidem (edd. vett.). et eidem MB.

ex libertate mea meque tum denique sibi esse visum rei publicae, qualis fuissem, restitutum quumque ea contentio mihi magnum etiam foris fructum tulisset, gaudere se dicebant mihi et illum inimicum et eos, qui in eadem causa essent, numquam amicos futuros; quorum iniqui sermones quum ad me per homines honestissimos perferrentur quumque Pompeius ita contendisset, ut nihil umquam magis, ut cum Crasso redirem in gratiam, Caesarque per litteras maxima se molestia ex illa contentione affectum ostenderet, habui non temporum solum rationem meorum, sed etiam naturae, Crassusque, ut quasi testata populo Romano esset nostra gratia, paene a meis Laribus in provinciam est profectus-nam, quum mihi condixisset, coenavit apud me in mei generi Crassipedis hortis, quamobrem eius causam, quod te scribis audisse, magna illius commendatione susceptam defendi in senatu, sicut mea fides 21 postulabat. Accepisti, quibus rebus adductus quamque rem causamque defenderim quique meus in re publica sit pro mea parte capessenda status; de quo sic velim statuas, me haec eadem sensurum fuisse, si mihi integra omnia ac libera fuissent: nam neque pugnandum arbitrarer contra tantas opes neque delendum, etiamsi id fieri posset, summorum civium principatum nec permanendum in una sententia conversis rebus ac bonorum voluntatibus mutatis, sed temporibus assentiendum; numquam enim in praestantibus in re publica gubernanda viris laudata est in una sententia perpetua permansio, sed, ut in navigando tempestati obsequi artis est, etiamsi portum tenere non queas, quum vero id possis mutata velificatione assequi, stultum est eum tenere cum periculo cursum, quem ceperis, potius quam

nam

Ep. 9, 20. profectus (W). p.; nam ... hortis. q. B.

...

hortis quamobrem

eo commutato quo velis tamen pervenire, sic, quum omnibus nobis in administranda re publica propositum esse debeat id, quod a me saepissime dictum est, cum dignitate otium, non idem semper dicere, sed idem semper spectare debemus. Quamobrem, ut paullo ante posui, si essent omnia mihi solutissima, tamen in re publica non alius essem, atque nunc sum; quum vero in hunc sensum et alliciar beneficiis hominum et compellar iniuriis, facile patior ea me de re publica sentire ac dicere, quae maxime quum mihi, tum etiam rei publicae rationibus putem conducere, apertius autem haec ago ac saepius, quod et Quintus, frater meus, legatus est Caesaris et nullum meum minimum dictum, non modo factum, pro Caesare intercessit, quod ille non ita illustri gratia exceperit, ut ego eum mihi devinctum putarem: itaque eius omni et gratia, quae summa est, et opibus, quas intelligis esse maximas, sic fruor, ut meis, nec mihi aliter potuisse videor hominum perditorum de me consilia frangere, nisi cum praesidiis iis, quae semper habui, nunc etiam potentium benevolentiam coniunxissem. His ego 22 consiliis, si te praesentem habuissem, ut opinio mea fert, essem usus eisdem novi enim temperantiam et moderationem naturae tuae, novi animum quum mihi amicissimum, tum nulla in ceteros malevolentia suffusum, contraque quum magnum et excelsum, tum etiam apertum et simplicem; vidi ego quosdam in te tales, quales tu eosdem in me videre potuisti: quae me moverunt, movissent eadem te profecto-; sed, quocumque tempore mihi potestas praesentis tui fuerit, tu eris omnium moderator consiliorum meorum, tibi erit eidem, cui salus mea fuit, etiam dignitas curae: me quidem certe tuarum

Ep. 9, 22. eisdem · - novi... simplicem; vidi ... profecto —; sed (W). e.; novi ... simplicem . vidi .. profecto. sed B.

« IndietroContinua »