Immagini della pagina
PDF
ePub

M. TULLII CICERONIS

EPISTOLARUM

LIBRI SEDECIM.

LIBER PRIMUS.

AD P. LENTUL U M.

I.
Scripta est epistola Romae Idibus Ianuariis a. u. c. 698.

M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. Ego omni officio ac potius pietate erga te ce- 1 teris satisfacio omnibus, mihi ipse numquam satisfacio; tanta enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut, quoniam tu nisi perfecta re de me non conquiesti, ego, quia non idem in tua causa efficio, vitam mihi esse acerbam putem. In causa haec sunt: Hammonius, regis legatus, aperte pecunia nos oppugnat, res agitur per eosdem creditores, per quos, quum tu aderas, agebatur; regis causa si qui sunt qui velint, qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt, senatus religionis calumniam non religione, sed malevolentia et illius regiae largitionis invidia comprobat. Pompeium et hortari 2

Ep. 1, 1. ut, quoniam tu (cd. Basil., Or.). ut, qui tu M. ut, quia tu VB.

Ciceronis epist. I.

[ocr errors]

et orare et iam liberius accusare et monere, ut magnam infamiam fugiat, non desistimus; sed plane nec precibus nostris nec admonitionibus relinquit locum, nam quum in sermone quotidiano, tum in senatu palam sic egit causam tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam nec gravitate nec studio nec contentione agere potuerit, cum summa testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui. Marcellinum tibi esse iratum scis: is hac regia causa excepta ceteris in rebus se acerrimum tui defensorem fore ostendit. Quod dat, accipimus: quod instituit referre de religione et saepe

iam retulit, 3 ab eo deduci non potest. Res ante Idus acta sic

est nam haec Idibus mane scripsi : Hortensii et mea et Luculli sententia cedit religioni de exercitu teneri enim res aliter non potest — , sed ex illo senatus consulto, quod te referente factum est, tibi decernit, ut regem reducas, quod commodo rei publicae facere possis, ut exercitum religio tollat, te auctorem senatus retineat. Crassus tres legatos decernit, nec excludit Pompeium, censet enim etiam ex iis, qui cum imperio sint; Bibulus tres legatos ex iis, qui privati sint. Huic assentiuntur reliqui consulares praeter Servilium, qui omnino reduci negat oportere, et Volcatium, qui Lupo referente Pompeio decernit, et Afranium, qui assentitur Volcatio, quae res auget suspicionem Pompeii voluntatis (,nam advertebatur Pompeii familiares assentiri Volcatio). Laboratur vehementer; inclinata res est: Libo- nis et Hypsaei non obscura concursatio et contentio omniumque Pompeii familiarium studium in eam opinionem rem adduxerunt, ut Pompeius cupere videatur, cui qui nolunt, iidem tibi, quod eum or

Ep. 1, 2. orare et iam (M., vulgo). orare, etiam LB. 3. privati sint (Ern.). sunt MB.

Volcatio, quae : voluntatis [,nam advertebatur Volc.). Lab. (Krausii conj., W.). “V... nam advertebatur M. Volcatio. Quae voluntatis, animadvertebatur B.

nasti, non sunt amici; nos in causa auctoritatem 4 eo minorem habemus, quod tibi debemus, gratiam autem nostram exstinguit hominum suspicio, quod Pompeio se gratificari putant. Ut in rebus multo ante, quam profectus es, ab ipso rege et ab intimis ac domesticis Pompeii clam exulceratis, deinde palam a consularibus exagitatis et in summam invidiam adductis, ita versamur: nostram fidem omnes, amorem tui absentis praesentes tui cognoscent; si esset in iis fides, in quibus summa esse debebat, non laboraremus.

II.
Ser. Romae a. d. XVI. Kal. Februarias a. D. C. 698.

M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. Idibus Ianuariis in senatu nihil est confectum, 1 propterea quod dies magna ex parte consumptus est altercatione Lentuli consulis et Caninii tribuni pl. Eo die nos quoque multa verba fecimus maximeque visi sumus senatum commemoratione tuae voluntatis erga illum ordinem permovere. Itaque postridie placuit ut breviter sententiam diceremus; videbatur enim reconciliata nobis voluntas esse senatus, quod quum dicendo, tum singulis appellandis rogandisque perspexeram; itaque, quum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent, secunda Hortensii, ut tu sine exercitu reduceres, tertia Volcatii, ut Pompeius reduceret, postulatum est, ut Bibuli sententia divideretur: quatenus de religione dicebat, cui quidem rei iam obsisti non poterat, Bibulo assensum est; de tribus legatis frequentes ierunt in alia omnia. Proxima 2 erat Hortensii sententia, quum Lupus, tribunus pl., quod ipse de Pompeio retulisset, intendere coepit

Ep. 2, 1. sententian (W.). sententias M, omnes edd.

ante se oportere discessionem facere quam consulares: eius orationi vehementer ab omnibus reclamatum est, erat enim et iniqua et nova; consules neque concedebant neque valde repugnabant, diem consumi volebant - id quod est factum -, perspiciebant enim in Hortensii sententiam multis partibus plures ituros, quamquam aperte Volcatio assentirentur; multi rogabantur, atque id ipsum consulibus non

invitis, nam:ei Bibuli sententiam valere cupierant. 3 Hac controversia usque ad noctem ducta senatus

dimissus est. Ego eo die casu apud Pompeium coenavi nactusque tempus hoc magis idoneum quam umquam antea, quod post tuum discessum is dies honestissimus nobis fuerat in senatu, ita sum cum illo locutus, ut mihi viderer animum hominis ab omni alia cogitatione ad tuam dignitatem tuendam traducere: quem ego ipsum quum audio, prorsus eum libero omni suspicione cupiditatis; quum autem eius familiares omnium ordinum video, perspicio, id quod iam omnibus est apertum, totam rem istam

iam pridem a certis hominibus non invito rege ipso 4 consiliariisque eius esse corruptam. Haec scripsi

a. d. XVI. Kal. Februarias ante lucem: eo die senatus erat futurus. Nos in senatu, quemadmodum spero, dignitatem nostram, ut potest in tanta hominum perfidia et iniquitate, retinebimus; quod ad popularem rationem attinet, hoc videmur esse consecuti, ut ne quid agi cum populo aut salvis auspiciis aut salvis legibus aut denique sine vi posset. De his rebus pridie, quam haec scripsi, senatus auctoritas gravissima intercessit, cui quum Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta; eam ad te missam esse arbitror: de ceteris rebus, quidquid

Ep. 2, 2. consulares (Krause). consules M., vulgo. consulibus non invitis (W.). cons. inv. M, omnes edd. ii (edd. vett.)? cubierant (W.). cubierunt MB.

nam

« IndietroContinua »