Immagini della pagina
PDF
ePub

actionum, sententiarum, voluntatum, rerum denique omnium socium comitemque habebis, neque mihi in omni vita res tam erit ulla proposita, quam ut quo

tidie vehementius te de me optime meritum esse 23 laetere. Quod rogas, ut mea tibi scripta mittam,

quae post discessum tuum scripserim, sunt orationes quaedam, quas Menocrito dabo, neque ita multae, ne pertimescas. Scripsi etiam - nam ab orationibus diiungo me fere referoque ad mansuetiores Musas, quae me nunc maxime, sicut iam a prima adolescentia delectarunt – scripsi igitur Aristotelio more, quemadmodum quidem volui, tres libros in disputatione ac dialogo ,de oratore", quos arbitror Lentulo tuo fore non inutiles, abhorrent enim a communibus praeceptis atque omnem antiquorum, et Aristoteliam et Isocratiam, rationem oratoriam complectuntur. Scripsi etiam versibus tres libros de temporibus meis, quos iam pridem ad te misissem, si esse edendos putassem - sunt enim testes et erunt sempiterni meritorum erga me tuorum meaeque pietatis , sed, quia verebar non eos, qui se laesos arbitrarentur etenim id feci parce et molliter –, sed eos, quos erat infinitum bene de me meritos omnes nominare ; quos tamen ipsos libros, si quem, cui recte committam, invenero, curabo ad te perferendos. Atque istam quidem partem vitae consuetudinisque nostrae totam ad te defero: quantum litteris, quantum studiis, veteribus

**

Ep. 9, 23. multae, ne pertimescas (W). m.; ne p. B. nam ab or. diiungo me fere (Graev.). nam etiam ab or. d. f. Mi (d. me f. M2). nam me iam ab or. d. f. Or., B. quae me nunc maxime, sicut (W). q. me maxime sicut vulgo.

libros in disp. ac dialogo de oratores (M). 1. [in d. ac d.] de or. Martyni-Lag., B. libros [in] d. ac d. ,,de ori.“ (W)? atque omnem (W). ab omnem M1. et o. M2., B.

sed, quia .... nominare **; quos (W). sed, quia ... nom., nolui (vel vetur) divulgari, quos vel simile aliquid (W). sed [quia] ... N.; quos Gron., B.

nostris delectationibus, consequi poterimus, id omne ad arbitrium tuum, qui haec semper amasti, libentissime conferemus. Quae ad me de tuis rebus 24 domesticis scribis quaeque mihi commendas, ea tantae mihi curae sunt, ut me nolim admoneri, rogari vero sine magno dolore vix possim. Quod de Quinti fratris negotio scribis, te priore aestate, quod morbo impeditus in Ciliciam non transieris, conficere non potuisse, nunc autem omnia facturum, ut conficias, id scito esse eiusmodi, ut frater meus vere existimet adiuncto isto fundo patrimonium fore suum per te constitutum. Tu me de tuis rebus omnibus et de Lentuli tui nostrique studiis et exercitationibus velim quam familiarissime certiorem et quam saepissime facias existimesque neminem cuiquam neque cariorem neque iucundiorem umquam fuisse, quam te mihi, idque me non modo ut tu sentias, sed ut omnes gentes etiam et posteritas omnis intelligat esse facturum. Appius in sermonibus antea 25 dictitabat, postea dixit etiam in senatu palam sese, si licitum esset legem curiatam ferre, sortiturum esse cum collega provincias, si curiata lex non esset, se comparaturum cum collega tibique successurum: †legemque curiatam consuli ferri opus esse, necesse non esse; se, quoniam ex senatus consulto provinciam haberet, lege Cornelia imperium habiturum, quoad in urbem introisset. Ego, quid ad te tuorum quisque necessariorum scribat, nescio; varias esse opiniones intelligo: sunt, qui putent posse te non decedere, quod sine lege curiata tibi succedatur; sunt etiam, qui, si decedas, a te relinqui

Ep. 9, 24. scribis, te (W.). scribis te vulgo. gentes etiam et p. (Martyni-Lag.). g., etiam ut vulgo (ut ex M.). 25. comparaturum (W.). parat. MB.

Flegemque cur. (MW.). legem cur. (Ern. B.) aut legem quidem c. (W.) sunt, qui putent (A.). s. qui putant MB.

26

posse, qui provinciae praesit: mihi non tam de iure certum est

quamquam ne id quidem valde dubium est quam illud, ad tuam summam amplitudinem, dignitatem, libertatem, quate scio libentissime frui solere, pertinere te sine ulla mora provinciam successori concedere, praesertim quum sine suspicione tuae cupiditatis non possis illius cupiditatem refutare; ego utrumque meum puto esse, et, quid sentiam, ostendere et, quod feceris, defendere.

Scripta iam epistola superiore accepi tuas litteras de publicanis, in quibus aequitatem tuam non potui non probare; †felicitate a quid vellem consequi potuisses, ne eius ordinis, quem semper ornasti, rem aut voluntatem offenderes. Equidem non desinam tua decreta defendere, sed nosti consuetudinem hominum: scis, quam graviter inimici ipsi illi Q. Scaevolae fuerint; tibi tamen sum auctor, ut, si quibus rebus possis, eum tibi ordinem aut reconcilies aut mitiges: id etsi difficile est, tamen mihi videtur esse prudentiae tuae.

X.
Scr. Romae mense Decembri a. u. c. 700.
M. CICERO S. D. L. VALERIO IURISCONSULTO;

cur enim tibi hoc non gratificer, nescio, praesertim quum his temporibus audacia pro sapientia liceat uti. Lentulo nostro egi per litteras tuo nomine gratias diligenter; sed tu velim desinas iam nostris litteris uti et nos aliquando revisas et ibi malis esse, ubi aliquo numero sis, quam istic, ubi

Ep. 9, 26. felicitate a quid v. (MW.). fel. quadam (Gron., W.) aut fel. idem (Vict.). An facilitate quidem (N., B.)? Ep. 10. IURISCONSULTO; cur (W.). IURISCONSULTO. Cur vulgo.

solus sapere videare; quamquam, qui istinc veniunt, partim te superbum esse dicunt, quod nihil respondeas, partim contumeliosum, quod male respondeas; sed iam cupio tecum coram iocari, quare fac, ut quam primum venias neque in Apuliam tuam accedas, ut possimus salvum venisse gaudere; nam, illo si veneris, tamquam Ulixes cognosces tuorum neminem.

Ciceronis epist. I.

LIBER SECUNDUS.

AD C. CURIONEM ET CETEROS.

I.

Scr. Romae a. 0. C. 701.

1

M. CICERO S. D. C. CURIONI. Quamquam me negligentiae nomine suspectum tibi esse doleo, tamen non tam mihi molestum fuit accusari abs te officium meum, quam iucundum requiri, praesertim quum, in quo accusabar, culpa vacarem, in quo autem desiderare te significabas meas litteras, prae te ferres perspectum mihi quidem, sed tamen dulcem et optatum amorem tuum. Equidem neminem praetermisi, quem quidem ad te perventurum putarem, cui litteras non dederim; etenim quis est tam in scribendo impiger quam ego? a te vero bis terve summum et eas perbreves accepi. Quare, si iniquus es in me iudex, condemnabo eodem ego te crimine; sin me id facere noles, te mihi aequum praebere debebis. Sed de litteris hactenus; non enim vereor, ne non scribendo te

expleam, praesertim si in eo genere studium meum 2 non aspernabere. Ego te afuisse tamdiu a nobis

et dolui, quod carui fructu iucundissimae consuetudinis, et laetor, quod absens omnia cum maxima dignitate es consecutus quodque in omnibus tuis rebus meis optatis fortuna respondit. Breve est,

Ep. 1, 1. neglig. nomine (W.). nom. negl. MB.

« IndietroContinua »