Immagini della pagina
PDF
ePub

quod me tibi praecipere meus incredibilis in te amor cogit: tanta est exspectatio vel animi vel ingenii tui, ut ego te obsecrare obtestarique non dubitem, sic ad nos confirmatus revertare, ut, quam exspectationem tui concitasti, hanc sustinere ac tueri possis, et, quoniam meam tuorum erga me meritorum memoriam nulla umquam delit oblivio, te rogo, ut memineris, quantaecumque tibi accessiones fient et fortunae et dignitatis, eas te non potuisse consequi, nisi meis puer olim fidelissimis atque amantissimis consiliis paruisses. Quare hoc animo in nos esse debebis, ut aetas nostra iam ingravescens in amore atque in adolescentia tua conquiescat.

II.

Scr. Romae a. u. c. 701.

M. CICERO S. D. C. CURIONL

Gravi teste privatus sum amoris summi erga te mei, patre tuo, clarissimo viro, qui quum suis laudibus, tum vero te filio superasset omnium fortunam, si ei contigisset, ut te ante videret, quam [a] vita decederet; sed spero nostram amicitiam non egere testibus. Tibi patrimonium di fortunent: me certe habebis, cui et carus aeque sis et iucundus, ac fuisti patri.

III.

Scr. Romae a. u. c. 701.

M. CICERO S. D. C. CURIONI.

Rupae studium non defuit declarandorum mu- 1 nerum tuo nomine, sed nec mihi placuit nec cuiquam

Ep. I. 2. confirmatus (M2., W.). conformatus M1., B. consequi, nisi m. (edd. vett.). c. m. M. c., ni m. B. quam [a] vita decederet (W.). quam amavita disc. a. a vita disc. B. di (Nonius, W.). dei MB.

Ep. 2.

M.

tuorum quidquam te absente fieri, quod tibi, quum venisses, non esset integrum: equidem quid sentiam, aut scribam ad te postea pluribus aut, ne ad ea meditere, imparatum te offendam coramque contra istam rationem meam dicam, ut aut te in meam sententiam adducam aut certe testatum apud animum tuum relinquam, quid senserim, ut, si quando quod nolim displicere tibi tuum consilium coeperit, possis meum recordari; brevi tamen sic habeto, in eum statum temporum tuum reditum incidere, ut iis bonis, quae tibi natura, studio, fortuna data sunt, facilius omnia, quae sunt amplissima in re publica, consequi possis quam muneribus: quorum neque facultatem quisquam admiratur est enim copiarum, non virtutis neque quisquam 2 est quin satietate iam defessus sit. Sed aliter, atque ostenderam, facio, qui ingrediar ad explicandam rationem sententiae meae; quare omnem hanc disputationem in adventum tuum differo. Summa scito in exspectatione te esse eaque a te exspectari, quae a summa virtute summoque ingenio exspectanda sunt; ad quae si es, ut debes, paratus quod ita esse confido, plurimis maximisque muneribus et nos amicos et cives tuos universos et rem publicam afficies: illud cognosces profecto, mihi te neque cariorem neque iucundiorem esse quemquam.

1

IV.

Scr. Romae a. u. c. 701.

M. CICERO S. D. C. CURIONI.

Epistolarum genera multa esse non ignoras, sed unum illud certissimum, cuius causa inventa res ipsa est, ut certiores faceremus absentes, si quid

Ep. 4, 1. certissimum (W.). tritissimum (Bake) aut creberrimum (Or.). certissimum vulgo

esset, quod eos scire aut nostra aut ipsorum interesset: tu huius generis litteras a me profecto non exspectas; tuarum enim rerum domesticos habes et scriptores et nuntios, in meis autem rebus nihil est sane novi. Reliqua sunt epistolarum genera duo, quae me magno opere delectant, unum familiare et iocosum, alterum severum et grave. Utro me minus deceat uti, non intelligo. Iocerne tecum per litteras? civem mehercule non puto esse, qui temporibus his ridere possit. An gravius aliquid scribam? quid est, quod possit graviter a Cicerone scribi ad Curionem, nisi de re publica? atqui in" hoc genere haec mea causa est, ut neque ea, quae sentio, audeam neque ea, quae non sentio, velim scribere. Quamobrem, quoniam mihi nullum scribendi 2 argumentum relictum est, utar ea clausula, qua soleo, teque ad studium summae laudis cohortabor; est enim tibi gravis adversaria constituta et parata, incredibilis quaedam exspectatio, quam tu una re facillime vinces, si hoc statueris, quarum laudum gloriam adamaris, quibus artibus eae laudes comparantur, in iis esse elaborandum. In hanc sententiam scriberem plura, nisi te tua sponte satis incitatum esse confiderem, et hoc, quidquid attigi, non feci inflammandi tui causa, sed testificandi

amoris mei.

ས.

Scr. Romae a. u. c. 701.

M. CICERO S. D. C. CURIONI.

Haec negotia quomodo se habeant, ne epistola 1 quidem narrare audeo. Tibi, etsi, ubicumque es, ut scripsi ad te ante, in eadem es navi, tamen,

Ep. 4, 1. sentio, audeam, neque (Madvig., W.). sentio, neque B. neque ea, quae sentio, audeam om. M.

quod abes, gratulor, vel quia non vides ea, quae nos, vel quod excelso et illustri loco sita est laus tua in plurimorum et sociorum et civium conspectu, quae ad nos nec obscuro nec vario sermone, sed 2 et clarissima et una omnium voce perfertur. Unum illud nescio, gratulerne tibi an timeam, quod mirabilis est exspectatio reditus tui, non quo verear, ne tua virtus opinioni hominum non respondeat, sed mehercule, ne, quum veneris, non habeas iam, quod cures: ita sunt omnia debilitata ac iam prope exstincta. Sed haec ipsa nescio rectene sint litteris commissa; quare cetera cognosces ex aliis. Tu tamen, sive habes aliquam spem de re publica sive desperas, ea para, meditare, cogita, quae esse in eo civi ac viro debent, qui sit rem publicam afflictam et oppressam miseris temporibus ac perditis moribus in veterem dignitatem et libertatem vindicaturus.

1

VI.

Scr. Romae a. u. c. 701.

M. CICERO S. D. C. CURIONI.

Nondum erat auditum te ad Italiam adventare, quum Sex. Villium, Milonis mei familiarem, cum his ad te litteris misi; sed tamen, quum appropinquare tuus adventus putaretur et te iam ex Asia Romam versus profectum esse constaret, magnitudo rei fecit, ut non vereremur, ne nimis cito mitteremus, quum has quam primum ad te perferri litteras magno opere vellemus. Ego, si mea in te essent officia solum, Curio - tanta, quanta magis a te ipso praedicari quam a me ponderari solent —, verecundius a te, si quae magna res mihi petenda esset, contenderem, grave est enim homini pudenti

Ep. 6, 1. Curio tanta tanta... solent, ver. vulgo.

...

solent

ver. (W.). C.,

petere aliquid magnum ab eo, de quo se bene meritum putet, ne id, quod petat, exigere magis quam rogare et in mercedis potius quam beneficii loco numerare videatur; sed, quia tua in me vel nota 2 omnibus vel ipsa novitate meorum temporum clarissima et maxima beneficia exstiterunt estque animi ingenui, cui multum debeas, eidem plurimum velle debere, non dubitavi id a te per litteras petere, quod mihi omnium esset maximum maximeque necessarium, neque enim sum veritus, ne sustinere tua in me vel innumerabilia beneficia non possem, quum praesertim confiderem nullam esse gratiam tantam, quam non vel capere animus meus in accipiendo vel in remunerando cumulare atque illustrare posset. Ego omnia mea studia, omnem 3 operam, curam, industriam, cogitationem, mentem denique omnem in Milonis consulatu fixi et locavi statuique in eo me non officii solum fructum, sed etiam pietatis laudem debere quaerere, neque vero cuiquam salutem ac fortunas suas tantae curae fuisse umquam puto, quantae mihi est honos eius,

in

quo omnia mea posita esse decrevi: huic te unum tanto adiumento esse, si volueris, posse intelligo, ut nihil sit praeterea nobis requirendum. Habemus haec omnia: bonorum studium conciliatum ex tribunatu propter nostram, ut spero te intelligere, causam, vulgi ac. multitudinis propter magnificentiam munerum liberalitatemque naturae, iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia propter ipsius excellentem in eo genere vel gratiam vel diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at probatam tamen et iustam et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam; dux nobis et auctor 4 opus est et eorum ventorum, quos proposui, mode

Ep. 6, 2. innumerabilia beneficia non (margo M., N.). inn. non MB.

« IndietroContinua »