Immagini della pagina
PDF
ePub

rator quidam et quasi gubernator, qui si ex omnibus unus optandus esset, quem tecum conferre possemus, non haberemus: quamobrem, si me memorem, si gratum, si bonum virum vel ex hoc ipso, quod tam vehementer de Milone laborem, existimare potes, si dignum denique tuis beneficiis iudicas, hoc a te peto, ut subvenias huic meae sollicitudini et huic meae laudi vel, ut verius dicam, prope saluti tuum studium dices. De ipso T. Annio tantum tibi pol-. liceor, te maioris animi, gravitatis, constantiae benevolentiaeque erga te, si complecti hominem volueris, habiturum esse neminem; mihi vero tantum decoris, tantum dignitatis adiunxeris, ut eundem te facile

agnoscam fuisse in laude mea, qui fueris in salute. 6 Ego ni te videre scirem, quum ad te haec scribe

rem, quantum onus officii sustinerem quantoque opere mihi esset in hac petitione Milonis omni non modo contentione, sed etiam dimicatione elaborandum, plura scriberem: nunc tibi omnem rem atque causam meque totum commendo atque trado. Unum hoc sic habeto: si a te hanc rem impetraro, me paene plus tibi quam ipsi Miloni debiturum; non enim mihi tam mea salus cara fuit, in qua praecipue sum ab illo adiutus, quam pietas erit in referenda gratia iucunda, eam autem unius tuo studio me assequi posse confido.

Ep. 6, 4. hoc a te peto M2, B. hoc ad te p. M1. hoc abs te p. (W.)? 5. quantum onus officii (Martyni - Lag.). quantus off. M 1. quantum off. M2, B. – quantoque opere (margo Crat.). quanto opere MB. unius tuo (M 1). . ti M2, B.

VII. Scr. in castris ad Pindenissum a. d. XII. Kal. Ianuar. a. u. c. 703.

M. CICERO IMP. S. D. C. CURIONI TR. PL. Sera gratulatio reprehendi non solet, praesertim i si nulla negligentia praetermissa est — longe enim absum, audio sero ; sed tibi et gratulor et, ut sempiternae laudi tibi sit iste tribunatus, exopto teque hortor, ut omnia gubernes et moderere prudentia tua, ne te auferant aliorum consilia: nemo est, qui tibi sapientius suadere possit te ipso; numquam labere, si te audies. Non scribo hoc temere: cui scribam, video; novi animum, novi consilium tuum; non vereor, ne quid timide, ne quid stulte facias, si ea defendes, quae ipse recta esse senties. Quod in rei publicae tempus non incideris, sed ve- 2 neris iudicio enim tuo, non casu in ipsum discrimen rerum contulisti tribunatum tuum —, profecto vides; quanta vis in re publica temporum sit, quanta varietas rerum, quam incerti exitus, quam flexibiles hominum voluntates, quid insidiarum, quid vanitatis in vita, non dubito quin cogites. Sed, amabo te, cura et cogita, nihil novi, sed illud idem, quod initio scripsi: tecum loquere, te adhibe in consilium, te audi, tibi obtempera: alteri qui melius consilium dare possit quam tu, non facile inveniri potest; tibi vero ipsi certe nemo melius dabit. Di immortales! cur ego non assum vel spectator laudum tuarum vel particeps vel socius vel minister consiliorum? tametsi hoc minime tibi deest; sed tamen efficeret magnitudo et vis amoris mei, consilio te ut possem iuvare. Scribam ad te plura 3 alias; paucis enim diebus eram missurus domesticos tabellarios, ut, quoniam sane feliciter et ex mea sententia rem publicam gessimus, unis litteris totius aestatis res gestas ad senatum perscriberem. De sacerdotio tuo quantam curam adhibuerim quam

Ep. 7. IMP. (W.). PROCOS. M., vulgo.

TR. M.). TRIB. vulgo. 1. est longe

-; sed (W.). est; 1. ... sero. Sed vulgo.

sero

que difficili in re atque causa, cognosces ex iis 4 litteris, quas Thrasoni, liberto tuo, dedi. Te, mi

Curio, pro tua incredibili in me benevolentia meaque item in te singulari rogo atque oro, ne patiare quidquam mihi ad hanc provincialem molestiam temporis prorogari. Praesens tecum egi, quum te tribunum pl. isto anno fore non putarem, itemque petivi saepe per litteras, sed tum quasi a senatore nobilissimo, adolescente etiam gratiosissimo, nunc a tribuno pl. et a Curione tribuno, non ut decernatur aliquid novi — quod solet esse difficilius —, sed ut ne quid novi decernatur, ut et senati consultum et leges defendas eaque mihi condicio maneat, qua profectus sum: hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.

VIII.
Scr. Athenis pridie Nonas Quintiles a. u. c. 703.

M. CICERO PROCOS. S. D. M. CAELIO. 1 Quid? tu me hoc tibi mandasse existimas, ut

mihi gladiatorum compositiones, ut vadimonja dilata, ut Chresti compilationem mitteres et ea, quae nobis, quum Romae sumus,

narrare nemo audeat? vide, quantum tibi meo iudicio tribuam – nee mehercule iniuria; πολιτικώτερον enim to adhuc neminem cognovi -: ne illa quidem curo mihi

Ep. 7, 4. sed tunc (W.)? nob., adolescente etiam gr. (Or.). An nob., ad. gr.? nob., ftamen ad. et gr. MB. Ep. 8, 1. dilata, ut Chr. (L.). d. et Chr. MB. tribuam cognovi ne (W.).

tr.! nec

cognovi. Ne

nec...

scribas, quae maximis in rebus rei publicae geruntur quotidie, nisi quid ad me ipsum pertinebit: scribent alii, multi nuntiabunt, perferet multa etiam ipse rumor; quare ego nec praeterita nec praesentia abs te, sed, ut ab homine longe in posterum prospiciente; futura exspecto, ut, ex tuis litteris quum formam rei publicae viderim, quale aedificium futurum sit, scire possim. Neque tamen adhuc 2 habeo, quod te accusem; neque enim fuit, quod tu plus providere posses quam quivis nostrum in primisque ego, qui cum Pompeio complures dies nullis in aliis nisi de re publica sermonibus versatus sum: quae nec possunt scribi nec scribenda sunt; tantum habeto, civem egregium esse Pompeium et ad omnia, quae providenda sunt in re publica, et animo et consilio paratum. Quare da te homini: complectetur, mihi crede; iam iidem illi et boni et mali eives videntur, qui nobis videri solent. Ego quum 3 Athenis decem ipsos dies fuissem multumque mecum Gallus noster Caninius, proficiscebar inde pridie Nonas Quinctiles, quum hoc ad te litterarum dedi. Tibi quum omnia mea commendatissima esse capio, tum nihil magis, quam ne tempus nobis provinciae prorogetur; in eo mihi sunt omnia: quod quando et quomodo et per quos agendum sit, tu optime constitues.

IX. Scr. in Cilicia mense Octobri (ante III. Id.) a. U. c. 703. M. CICERO PROCOS. S. D. M. CAELIO AEDILI CUR. DES.

Primum tibi, ut debeo, gratulor laetorque quum praesenti, tum etiam sperata tua dignitate, serius non negligentia mea, sed ignoratione rerum omnium; in iis enim sum locis, quo et propter longin

Ep. 8, 2. crede; nam iidem (W.)?

quem dicam

quitatem et propter latrocinia tardissime omnia perferuntur. Et quum gratulor, tum vero, quibus verbis tibi gratias agam, non reperio, quod ita factus sis, ut dederis nobis, quemadmodum scripseras ad me, quem semper ridere possemus. Itaque, quum primum audivi, ego ille ipse factus sum – scis,

egique omnes illos adolescentes, 2 quos ille actitat. Difficile est loqui; te autem contemplans absentem et quasi tecum coram loquerer: non edepol, quantam rem egeris, neque, quantum

facinus feceris; quod quia praeter opinionem mihi acciderat, referebam me ad illud:

incredibile hoc factu obiicitur; repente vero incessi „omnibus laetitiis laetus“; in quo quum obiurgarer, quod nimio gaudio paene desiperem, ita me defendebam:

ego voluptatem animi nimiam ...; quid quaeris? dum illum rideo, paene sum factus 3 ille. Sed haec pluribus multaque alia et de te et

ad te, quum primum ero aliquid nactus otii. Te vero, mi Rufe, diligo, quem mihi fortuna dedit amplificatorem dignitatis meae, ultorem non modo inimicorum, sed etiam invidorum meorum, ut eos partim scelerum suorum, partim etiam ineptiarum poeniteret.

Ep. 9, 2. hoc factum (A.)? vero incessi omn. l. laetus" (Madvig.). v. „inc. 0. l. 7.vulgo.

« IndietroContinua »