Immagini della pagina
PDF
ePub

X. Scr. in castris ad Pindenissum a. d. XVII. Kal. Decembr.

a. U. c. 703.

M. CICERO IMP. S. D. M.. CAELIO AEDILI CUR. DES.

Tu vide, quam ad me litterae non perferantur 1 - non enim possum adduci, ut abs te, posteaquam aedilis es factus, nullas putem datas, praesertim quum esset tanta res tantae gratulationis: de te, quia, quod sperabam, de Hillo balbus enim sum , quod non putaram -; atqui sic habeto nullam me epistolam accepisse tuam post comitia ista praeclara, quae me laetitia extulerunt, ex quo vereor, ne idem eveniat in meas litteras: equidem numquam domum misi unam epistolam, quin esset ad te altera, nec mihi est te iucundius quidquam nec carius. Sed balbi non sumus

ad rem 2 redeamus. Ut optasti, ita est; velles enim, ais, tantum modo ut haberem negotii, quod esset ad laureolam satis, Parthos times, quia diffidis copiis nostris. Ergo ita accidit: nam Parthico bello nuntiato locorum quibusdam angustiis et natura montium fretus ad Amanum exercitum adduxi satis probe ornatum auxiliis et quadam auctoritate apud eos, qui me non norant, nominis nostri — multum est enim in his locis: „hicine est ille, qui urbem? quem senatus ?“ nosti cetera —; quum venissem ad Amanum, qui mons mihi cum Bibulo communis est divisus aquarum divortiis, Cassius noster, quod mihi

magnae voluptati fuit, feliciter ab Antiochea

non

sum

Ep. 10, 1. perf.

putaram -; atqui (W.). p.; non putaram. Atqui vulgo.

quia, quod non (W.)? sed balbi non sumus ad (Or.). sed b. non s.: ad B. in meis litteris (Martyni-Lag.)? 2. nostri multum ... cetera —; quum (W.). nostri. Multum ,. cetera. Quum vulgo.

3 hostem reiecerat, Bibulus provinciam acceperat; in

terea cum meis copiis omnibus vexavi Amanienses, hostes sempiternos: multi occisi capti, reliqui dissipati; castella munita improviso adventu capta et incensa; ita victoria iusta imperator appellatus apud Issum — quo in loco, saepe ut ex te audivi, Clitarchus tibi narravit Dareum ab Alexandro esse superatum –, abduxi exercitum ad infestissimam Ciliciae partem; ibi quintum et vicesimum iam diem aggeribus, vineis, turribus oppugnabam oppidum munitissimum, Pindenissum, tantis operibus tantoque negotio, ut mihi ad summam gloriam nihil desit

nisi nomen oppidi, quod si, ut spero, cepero, tum 4 vero litteras publice mittam; haec ad te in prae

sentia scripsi, ut sperares te assequi id, quod optasses. Sed, ut redeam ad Parthos, haec aestas habuit hunc exitum satis felicem; ea, quae sequitur, magno est in timore: quare, mi Rufe, vigila, primum ut mihi succedatur; sin id erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius, illud, quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur. De re publica ex tuis litteris, ut antea tibi scripsi, quum praesentia, tum etiam futura magis exspecto: quare, ut ad me omnia quam diligentissime perscribas, te vehementer rogo.

XI.
Scr. in provincia pridie Nonas Apriles a. u. c. 704.
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CUR.

Putarasne umquam accidere posse, ut mihi verba deessent, neque solum ista vestra oratoria, sed haec etiam levia nostratia? desunt autem propter hanc

1

[ocr errors]

Ep. 10, 3. adduwi ex. (N.)? tantis operibus (M2). t. opibus M 1., B. 4. in praesentia (W.). in praesenti M., vulgo.

causam, quod mirifice sum sollicitus, quidnam de provinciis decernatur: mirum me desiderium tenet urbis, incredibile meorum atque in primis tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam consecuti, ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda sit, vel quia totum negotium non est dignum viribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinere et possim et soleam, vel quia belli magni timor impendet, quod videmur effugere, si ad constitutam diem decedemus. De pantheris, per 2 eos, qui venari solent, agitur mandatu meo diligenter; sed mira paucitas est et eas, quae sunt, valde aiunt queri, quod nihil cuiquam insidiarum in mea provincia nisi sibi fiat; itaque constituisse dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere. Sed tamen sedulo fit, et in primis a Patisco: quidquid erit, tibi erit, sed, quid esset, plane nescieba

Mihi mehercule magnae curae est aedilitas tua: ipse dies me admonebat, scripsi enim haec ipsis Megalensibus. Tu velim ad me de omni rei publicae statu quam diligentissime perscribas; ea enim certissima putabo, quae ex te cognoro.

mus.

XII.

Scr. in Cilicia mense Iunio (inter Non. et V. Kal.) a. u. c. 704.

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CUR.

Sollicitus equidem eram de rebus urbanis: ita 1 tumultuosae conciones, ita molestae Quinquatrus afferebantur nam citeriora nondum audiebamus

-; sed tamen nihil me magis sollicitabat quam in iis molestiis non me, si quae ridenda essent, ridere

Ep. 11, 1. possim et soleam (M.). possimus et soleamus B. ex altero M. exemplo (possemus et solemus). Ep. 12, 1. in iis mol. (W. ex alt. M. ex.). in his m. MB.

tecum, sunt enim multa, sed ea non audeo scribere. Illud moleste fero, nihíl me adhuc his de rebus habere tuarum litterarum; quare etsi, quum tu haec leges, ego iam annuum munus confecero, tamen obviae mihi velim sint tuae litterae, quae me eru

diant de omni re publica, ne hospes plane veniam: 2 hoc melius quam tu facere nemo potest. Diogenes

tuus, homo modestus, a me cum Philone Pessinunte discessit: iter habebant ad Adiatorigem, quamquam omnia nec benigna nec copiosa cognorant. Urbem, urbem, mi Rufe, cole et in ista luce vive: omnis peregrinatio — quod ego

quod ego ab adolescentia iudicavi - obscura et sordida est iis, quorum industria Romae potest illustris esse; quod quum probe scirem, utinam in sententia permansissem! cum una mehercule ambulatiuncula atque uno ser

mone nostro omnes fructus provinciae non con3 fero. Spero me integritatis laudem consecutum: non erat minor ex contemnenda, quam est ex conservata provincia. †„Spem triumphip“ inquis: satis gloriose triumpharam; non essem quidem tamdiu in desiderio rerum mihi carissimarum. Sed, ut spero, propediem te videbo: tu mihi obviam mitte epistolas te dignas.

Ep. 12, 1. iis de rebus (W.)? 2. Pessinuntem Mart.-L., B. - ad Adiatorigem (Taurellus). adiatoregem M. ab Iorigge alt. M. ex. ab Adiatorige Mart.-L., B. quamquam omnia nec benigna nec copiosa (M.). qua nec benignam nec copiosam alt. M. ex. quem nec benignum nec copiosum Mart.-L., B. 3. provincia. Spem triumphi“, inquis (W.). pr. At spem tr. i. aut pr. „At spem tr. non haberes“, i. aut pr. Spem tr.“, i., „contemnis?“ (W.). provincia. spem t.4. B.

XIII.
Scr. Laodiceae inter Kal. et Nonas Maias a. u. c. 704.

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CUR.

Raras tuas quidem – fortasse enim non per- 1 feruntur sed suaves accipio litteras, vel quas proxime acceperam, quam prudentes! quam multi et officii et consilii! etsi omnia sic constitueram mihi agenda, ut tu admonebas, tamen confirmantur nostra consilia, quum sentimus prudentibus fideliterque suadentibus idem videri. Ego Appium – ut 2 saepe tecum locutus sum valde diligo meque ab eo diligi statim coeptum esse, ut simultatem deposuimus, sensi, nam et honorificus in me consul fuit et suavis amicus et studiosus studiorum etiam meorum; mea vero officia ei non defuisse tu es testis, cui iam xwuixos ułorus, ut opinor, accedit Phania, et mehercule etiam pluris eum feci, quod te amari ab eo sensi. Iam me Pompeii totum esse scis; Brutum à me amari intelligis: quid est causae, mihi non in optatis sit complecti hominem florentem aetate, opibus, honoribus, ingenio, liberis propinquis affinibus amicis, collegam meum praesertim et in ipsa collegii laude et scientia studiosum mei? haec eo pluribus scripsi, quod mihi significabant tuae litterae subdubitare te, qua essem erga illum voluntate. Credo te audisse aliquid: falsum est, mihi crede, si quid audisti. Genus institutorum et rationum mearum dissimilitudinem nonnullam habet cum illius administratione provinciae: ex eo quidam suspicati fortasse sunt animorum contentione, non opinionum dissensione' me ab eo discrepare; nihil autem feci umquam neque dixi, quod contra

cur

Ep. 13, 2. quod mihi sign. (margo M.). q. nihil 8. M. q. non nihil s. V., B. Ciceronis epist. I

4

« IndietroContinua »