Immagini della pagina
PDF
ePub

illius existimationem esse vellem, post hoc negotium autem et temeritatem nostri Dolabellae deprecato3 rem me pro illius periculo praebeo. Erat in eadem epistola veternus civitatis": gaudebam sane et congelasse nostrum amicum laetabar otio. Extrema pagella pupugit me tuo chirographo. Quid ais? Caesarem nunc defendit Curio? quis hoc putarat praeter me? nam, ita vivam, putavi. Di immortales? quam ego risum nostrum desidero! mihi erat in animo, quoniam iurisdictionem confeceram, civitates locupletaram, publicanis etiam superioris lustri reliqua sine sociorum ulla querela conservaram, privatis, summis infimis, fueram iucundus, proficisci in Ciliciam Nonis Maiis et, quum primum aestiva attigissem militaremque collocarem, decedere ex senatus consulto: cupio te aedilem videre miroque desiderio me urbs afficit et omnes mei tuque in primis.

XIV.

Scr. Laodiceae mense Februario a. u. c. 704.

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CUR. 1 M. Fadio, viro optimo et homine doctissimo, familiarissime utor mirificeque eum diligo quum propter summum ingenium eius summamque doctrinam, tum propter singularem modestiam: eius negotium sic velim suscipias, ut si esset res mea. Novi ego vos, magnos patronos: hominem occidat oportet, qui vestra opera uti velit; sed in hoc homine nullam accipio excusationem: omnia relinques, si me

Ep. 13, 3. privatis, summis infimis, f. (W.). privatis s. i. f. B. quum primum (Man.). cum prima MB. att. militaremque conlocarem (MW.). att. remque milita rem collocassem (W.) aut a. militaremque c. rem (W.) aut, ut vulgo, a. m. rem collocassem. a. rem militaremque con. locassem Klotz., B.

amabis, quum tua opera Fadius uti volet. Ego res Romanas vehementer exspecto et desidero in primisque, quid agas, scire cupio; nam iamdiu propter hiemis magnitudinem nihil novi ad nos afferebatur.

XV.

Scr. in Cilicia ineunte mense Sextili (III. Nonas?) a. u. c. 704. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CUR.

Non potuit accuratius agi nec prudentius, quam 1 est actum a te cum Curione de supplicatione, et hercule confecta res ex sententia mea est quum celeritate, tum quod is, qui erat iratus, competitor tuus et idem meus, assensus est ei, qui ornavit res nostras divinis laudibus: quare scito me sperare ea, quae sequuntur; ad quae tu te para. Dolabel- 2 lam a te gaudeo primum laudari, deinde etiam amari; nam ea, quae speras Tulliae meae prudentia temperari posse, scio cui tuae epistolae respondeant. Quid, si meam legas, quam ego tum ex tuis litteris misi ad Appium? sed quid agas? sic vivitur. Quod actum est, di approbent: spero fore iucundum generum nobis, multumque in eo tua nos humanitas adiuvabit. Res publica me valde sollicitat: faveo 3 Curioni, Caesarem honestum esse cupio, pro Pompeio emori possum; sed tamen ipsa re publica nihil mihi est carius, in qua tu non valde te iactas, districtus enim mihi videris esse, quod et bonus civis et bonus amicus es. Ego de provincia decedens quaestorem Caelium praeposui provinciae. „Puerum?" inquis. At quaestorem, at nobilem adolescentem, at omnium fere exemplo. Neque erat superiore honore usus, quem praeficerem: Pomptinus multo ante discesserat; a Quinto fratre impetrari

Ep. 14. nihil ad nos novi (alt. M. ex.)?

non poterat: quem tamen si reliquissem, dicerent iniqui non me plane post annum, ut senatus voluisset, de provincia decessisse, quoniam alterum me reliquissem; fortasse etiam illud adderent, senatum eos voluisse provinciis praeesse, qui antea non praefuissent, fratrem meum triennium Asiae praefuisse; denique nunc sollicitus non sum: si fratrem reliquissem, omnia timerem. Postremo non tam mea sponte quam potentissimorum duorum exemplo, qui omnes Cassios Antoniosque complexi sunt, hominem adolescentem non tam allicere volui, quam alienaze nolui. Hoc tu meum consilium laudes ne5 cesse est, mutari enim non potest. De Ocella parum ad me plane scripseras et in actis non erat: tuae res gestae ita notae sunt, ut trans montem Taurum etiam de Matrinio sit auditum. Ego, nisi quid me etesiae morabuntur, celeriter, ut spero, vos videbo.

1

XVI.

Scr. in Cumano mense Aprili (circ. Idus) a. u. c. 705.

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO.

Magno dolore me affecissent tuae litterae, nisi iam et ratio ipsa depulisset omnes molestias et diuturna desperatione rerum obduruisset animus ad dolorem novum; sed tamen, quare acciderit, ut ex meis superioribus litteris id suspicarere, quod scribis, nescio; quid enim in illis fuit praeter querelam temporum? quae non meum animum magis sollicitum habent quam tuum; nam non eam cognovi aciem ingenii tui, quod ipse videam, te id ut non putem videre: illud miror, adduci potuisse te, qui me penitus nosse deberes, ut existimares aut me tam improvidum, qui ab excitata fortuna ad inclinatam et prope iacentem desciscerem, aut tam inconstantem, ut collectam gratiam florentissimi

hominis effunderem a meque ipse deficerem et, quod initio semperque fugi, civili bello interessem. Quod 2 est igitur meum „,triste consilium"? ut discederem fortasse in aliquas solitudines? nosti enim non modo stomachi mei, cuius tu similem quondam habebas, sed etiam oculorum in hominum insolentium indignitate fastidium; accedit etiam molesta haec pompa lictorum meorum nomenque imperii, quo appellor: eo si onere carerem, quamvis parvis Italiae latebris contentus essem; sed incurrit haec nostra laurus non solum in oculos, sed iam etiam in voculas malevolorum: quod quum ita esset, nihil tamen umquam de profectione nisi vobis approbantibus cogitavi; sed mea praediola tibi nota sunt: in his mihi necesse est esse, ne amicis molestus sim; quod autem in maritimis facillime sum, moveo nonnullis suspicionem velle me navigare, quod tamen fortasse non nollem, si possem ad otium; nam ad bellum quidem qui convenit? praesertim contra eum, cui spero me satisfecisse, ab eo, cui iam satisfieri nullo modo potest. Deinde senten- 3 tiam meam tu facillime perspicere potuisti iam ab illo tempore, quum in Cumanum mihi obviam venisti: non enim te celavi sermonem T. Ampii; vidisti, quam abhorrerem ab urbe relinquenda, quum audissem: nonne tibi affirmavi quidvis me potius perpessurum quam ex Italia ad bellum civile [me] exiturum? Quid ergo accidit, cur consilium mutarem? nonne omnia potius, ut in sententia permanerem? Credas hoc mihi velim, quod puto te ita existimare, me ex his miseriis nihil aliud quaerere, nisi ut homines aliquando intelligant me nihil maluisse quam pacem, ea desperata nihil tam fugisse

Ep. 16, 2. nihil tamen (W.). nil t. MB. 3. civile [me] ex. (W.). civilem ex. M. civile ex. W. olim, B. te ita existimare (W.). te id ex. M. te ex. vulgo.

quam arma civilia: huius me constantiae puto fore ut numquam poeniteat. Etenim memini in hoc genere gloriari solitum esse familiarem nostrum Q. Hortensium, quod numquam bello civili interfuisset: hoc nostra laus erit illustrior, quod illi tribuebatur ignaviae, de nobis id existimari posse non arbitror. 4 Nec me ista terrent, quae mihi a te ad timorem fidissime atque amantissime proponuntur; nulla est enim acerbitas, quae non omnibus hac orbis terrarum perturbatione impendere videatur, quam quidem ego a re publica meis privatis et domesticis incommodis libentissime vel istis ipsis, quae tu me 5 mones ut caveam, redemissem. Filio meo, quem tibi carum esse gaudeo, si erit ulla res publica, satis amplum patrimonium relinquam memoriam nominis mei; sin autem nulla erit, nihil accidet ei separatim a reliquis civibus. Nam, quod rogas, ut respiciam generum meum, adolescentem optimum mihique carissimum, †an dubitas, qui scias, quanti • quum illum, tum vero Tulliam meam faciam, quin ea me cura vehementissime sollicitet, et eo magis, quod in communibus miseriis hac tamen oblectabar specula, Dolabellam meum vel potius nostrum fore ab iis molestiis, quas liberalitate sua contraxerat, liberum? Velim quaeras, quos ille dies sustinuerit, in urbe dum fuit, quam acerbos sibi, quam mihi 6 ipsi socero non honestos. Itaque neque ego hunc Hispaniensem casum exspecto, de quo mihi exploratum est ita esse, ut tu scribis, neque quidquam astute cogito: si quando erit civitas, erit profecto nobis locus; sin autem non erit, in easdem solitudines tu ipse, ut arbitror, venies in quibus nos

Ep. 16, 3. ignaviae, de (W.). i.; de vulgo. 4. fidelissime (A.)? 5. tan dubitas (W.). num d. (vel dubitas) aut equidem facio; an d. (W.). an d vulgo. qui scias (Or., B.). quin s. M. quum s. (edd. vett.)?

« IndietroContinua »