Immagini della pagina
PDF
ePub

consedisse audies. Sed ego fortasse vaticinor et haec omnia meliores habebunt exitus: recordor enim desperationes eorum, qui senes erant adolescente me; eos ego fortasse nunc imitor et utor aetatis vitio. Velim ita sit; sed tamen. ... Togam prae- 7 textam texi Oppio puto te audisse; nam Curtius noster dibaphum cogitat, sed eum infector moratur – hoc aspersi, ut scires me tamen in stomacho solere ridere De Dolabella quod scripsi, suadeo videas, tamquam si tua res agatur. Extremum illud erit: nos nihil turbulenter, nihil temere faciemus; te tamen oramus, quibuscumque erimus in terris

, ut nos liberosque nostros ita tueare, ut amicitia nostra et tua fides postulabit.

XVII.
Scr. Tarsi a. d. XVI. Kal. Sextiles &. a. C. 704.
M. CICERO IMP. S. D. CN. SALLUSTIO PROQUAEST.

Binas litteras a te mihi stator tuus reddidit 1 Tarsi a. d. XVI. Kal. Sextiles: his ego ordine, ut videris velle, respondebo. De successore meo nihil audivi neque quemquam fore arbitror. Quin ad diem decedam, nulla causa est, praesertim sublato metu Parthico. Commoraturum me nusquam sane arbitror; Rhodum Ciceronum causa puerorum accessurum puto, neque id tamen certum. Ad urbem volo quam primum venire; sed tamen iter meum rei publicae et rerum urbanarum ratio gu

Successor tuus non potest ita maturare, ullo modo ut tu me in Asia possis convenire. De rationibus referendis, non erat incommodum 2

bernabit.

vulgo.

Ep. 16, 7. sed tamen. T. (W.). sed tamen! T.

- Dolabella quod (W.). D., 4. vulgo. Ep. 17, 1: Binas litteras (Mart.-L.). Litteras MB. maturare, ullo modo ut (W.). m. U ., ut vulgo

te nullas referre, quam tibi scribis a Bibulo fieri potestatem; sed id vix mihi videris per legem Juliam facere posse, quam Bibulus certa quadam ratione

non servat, tibi magno opere servandam censeo. 3 Quod scribis, Apamea praesidium deduci non opor

tuisse, videbam item ceteros existimare molesteque ferebam de ea re minus commodos sermones malevolorum fuisse: Parthi transierint necne, praeter te video dubitare neminem; itaque omnia praesidia,

quae magna et firma paraveram, commotus homi4 num non dubio sermone dimisi. Rationes mei

quaestoris nec verum fuit me tibi mittere nec tamen erant confectae; eas nos Apameae deponere cogitabamus. De praeda mea praeter quaestores urbanos, id est populum Romanum, teruncium nec attigit nec tacturus est quisquam. Laodiceae me praedes accepturum arbitror omnis pecuniae publicae, ut et mihi et populo cautum sit sine vecturae periculo. Quod scribis ad me de drachmum CCCIO, nihil est, quod in isto genere cuiquam possim commodare; omnis enim pecunia ita tractatur, ut praeda

a praefectis, quae autem mihi attributa est, a quae6 store curetur. Quod quaeris, quid existimem de

legionibus, quae decretae sunt in Syriam, antea dubitabam, venturaene essent: nunc mihi non est dubium, quin, si antea auditum erit otium esse in Syria, venturae non sint; Marium quidem succes

sorem tarde video esse venturum, propterea quod 6 senatus ita decrevit, ut cum legionibus iret. Uni

epistolae respondi; venio ad alteram. Petis a me, ut Bibulo te quam diligentissime commendem: in quo mihi voluntas non deest, sed locus esse videtur tecum expostulandi; solus enim tu ex omnibus, Ep. 17, 2. te nullas ref. (Mart.-Lag.). te nullam r. MB.

en era (M.). nec tum e. edd. vett., B. attacturus (W.)? drachmum (W.). dracchum M. drachumum Bücheler., B.

nec

nec

[ocr errors]

qui cum Bibulo sunt, certiorem me numquam fecisti, quam valde Bibuli voluntas a me sine causa abhorreret; permulti enim ad me detulerunt, quum magnus Antiochiae metus esset et magna spes in me atque in exercitu meo, solitum dicere quidvis se perpeti malle quam videri eguisse auxilio meo, quod ego officio quaestorio te adductum reticeré de praetore tuo non moleste ferebam, quamquam, quemadmodum tractarere, audiebam. līle autem, quum ad Thermum de Parthico bello scriberet, ad me litteram numquam misit, ad quem intelligebat eius belli periculum pertinere: tantum de auguratu filii sui scripsit ad me; in quo ego, misericordia commotus et quod semper amicissimus Bibulo fui, dedi operam, ut ei quam humanissime scriberem. Ille si t omnis est malevolus quod numquam 7 existimavi minus offendor in me; sin autem a me est alienior, nihil tibi meae litterae proderunt: nam, ad senatum quas Bibulus litteras misit, in iis, quod mihi cum illo erat commune, sibi soli attribuit: se ait curasse, ut cum quaestu populi pecunia permutaretur; quod autem meum erat proprium, ut alariis Transpadanis uti negarem, id etiam se populo remisisse scribit; quod vero illius erat solius, id mecum communicat: „equitibus auxiliariis“, inquit, „quum amplius frumenti postularemus“; illud vero pusilli animi et ipsa malevolentia ieiuni atque inanis, quod Ariobarzanem, quia senatus per me regem appellavit mihique commendavit, iste in litteris non regem, sed regis Ariobarzanis filium appellat. Hoc animo qui sunt, deteriores fiunt rogati; sed tibi morem gessi: litteras ad eum scripsi, quas quum acceperis, facies, quod voles.

[ocr errors]

Ep. 17, 6. solitum dicere (M.). 8. eum d. B. 7. si tomnis (W.). si omnibus (vulgo, W.) aut si in omnes (B.). uti negarem (M.). uti me n. L. B.

XVIII.
Scr. Laodiceae ineunte mense Maio a. 1. C. 704.

1

M. CICERO IMP. S. D. Q. THERMO PROPRAET.

Officium meum erga Rhodonem ceteraque mea studia, quae tibi ac tuis praestiti, tibi, homini gratissimo, grata esse vehementer gaudeo, mihique scito in dies maiori curae esse dignitatem tuam, quae quidem a te ipso integritate et clementia tua

sic amplificata est, ut nihil addi posse videatur; 2 sed mihi magis magisque quotidie de rationibus

tuis cogitanti placet illud meum consilium, quod initio Aristoni nostro, ut ad me venit, ostendi, graves te suscepturum inimicitias, si adolescens potens et nobilis a te ignominia affectus esset. Et hercule sine dubio erit ignominia; habes enim neminem honoris gradu superiorem, ille autem, ut omittam nobilitatem, hoc ipso vincit viros optimos hominesque innocentissimos, legatos tuos, quod et quaestor est et quaestor tuus. Nocere tibi iratum neminem posse perspicio, sed tamen tres fratres summo loco natos, promptos, non indisertos te

nolo habere iratos, iure praesertim: quos video 8 deinceps tribunos pl. per triennium fore; tempora

autem rei publicae qualia futura sint, quis scit? mihi quidem turbulenta videntur fore. Cur ego te velim incidere in terrores tribunicios, praesertim quum sine cuiusquam reprehensione quaestoriis legatis quaestorem possis anteferre? qui si se dignum maioribus suis praebuerit, ut spero et opto, tua laus ex aliqua parte fuerit; sin quid offenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit. Quae mihi veniebant in mentem, quae ad te pertinere arbitrabar, quod in Ciliciam proficiscebar, existimavi me ad te oportere scribere: tu quod egeris, id velim di approbent; sed, si me audies, vitabis inimicitias et posteritatis otio consules.

XIX. Scr. Tarsi a. d. X. Kal. Quinctiles a. u. c. 704. M. TULLIUS M. F. M. N. CICERO IMP. S. D. CAELIO

L. F. C. N. CALDO QUAEST. Quum optatissimum nuntium accepissem te mihi i quaestorem obtigisse, eo iucundiorem mihi eam sortem sperabam fore, quo diutius in provincia mecum fuisses; magni enim videbatur interesse ad eam necessitudinem, quam nobis sors tribuisset, consuetudinem quoque accedere: postea, quum mihi nihil neque a te ipso neque ab ullo alio de adventu tuo scriberetur, verebar, ne id ita caderet, quod etiam nunc vereor, ne ante, quam tu in provinciam venisses, ego de provincia decederem; accepi autem a te missas litteras in Cilicia, quum essem in castris, a. d. x. Kal. Quinctiles, scriptas humanissime, quibus facile et officium et ingenium tuum perspici posset, sed neque unde nec quo die datae essent aut quo tempore te exspectarem significabant, nec is, qui attulerat, a te acceperat, ut ex eo scirem, quo ex loco aut quo tempore essent datae. Quae quum essent incerta, existimavi tamen 2 faciundum esse, ut ad te statores meos et lictores cum litteris mitterem; quas si satis opportuno tempore accepisti, gratissimum mihi feceris, si ad me in Ciliciam quam primum veneris; nam, quod ad me Curius, consobrinus tuus, mihi, ut scis, maxime necessarius, quod item C. Virgilius, propinquus tuus, familiarissimus noster, de te accuratissime scripsit, valet id quidem apud me multum, sicuti

Ep. 19, 1. caderet, quod .. vereor, ne (W.). C.

quod

ne B.

« IndietroContinua »