Immagini della pagina
PDF
ePub

60 M. TULLII CICERONIS EPISTOLARUM II. 19.

debet hominum amicissimorum diligens commendatio, sed tuae litterae de tua praesertim dignitate et de nostra coniunctione maximi sunt apud me ponderis. Mihi quaestor optatior obtingere nemo potuit: quamobrem, quaecumque a me ornamenta in te proficisci poterunt, proficiscentur, ut omnes intelligant a me habitam esse rationem tuae maiorumque tuorum dignitatis; sed id facilius consequar, si ad me in Ciliciam veneris, quod ego et mea et rei publicae et maxime tua interesse arbitror.

LIBER TERTIUS.

AD AP. CLAUDIUM PULCHRUM.

I.

Scr. Romae exeunte a. u. c. 702.

CICERO APPIO IMP. S. D.

Si ipsa res publica tibi narrare posset, quomodo 1 sese haberet, non facilius ex ea cognoscere posses, quam ex liberto tuo Phania: ita est homo non modo prudens, verum etiam, quod iuvet, curiosus; quapropter ille tibi omnia explanabit, id enim mihi et ad brevitatem est aptius et ad reliquas res providentius. De mea autem benevolentia erga te, etsi potes ex eodem Phania cognoscere, tamen videntur etiam aliquae meae partes: sic enim tibi persuade, carissimum te mihi esse quum propter multas suavitates ingenii, officii, humanitatis tuae, tum quod ex tuis litteris et ex multorum sermonibus intelligo omnia, quae a me profecta sunt in te, tibi accidisse gratissima; quod quum ita sit, perficiam profecto, ut longi temporis usuram, qua caruimus intermissa nostra consuetudine, et gratia et crebritate et magnitudine officiorum meorum sarciam, idque me, quoniam tu ita vis, puto non invita Minerva esse facturum, quam quidem ego, si forte de tuis sumpsero, non solum Пaλλáda, sed etiam 'Aлniáda nominabo. Cilix, libertus tuus, 2 Αππιάδα antea mihi minus fuit notus; sed, ut mihi reddidit a te litteras plenas et amoris et officii, mirifice ipse

suo sermone subsecutus est humanitatem litterarum tuarum: iucunda mihi eius oratio fuit, quum de animo tuo, de sermonibus, quos de me haberes quotidie, mihi narraret; quid quaeris? biduo factus est mihi familiaris, ita tamen, ut Phaniam valde sim desideraturus, quem quum Romam remittes, quod, ut putabamus, celeriter eras facturus, omnibus ei de rebus, quas agi, quas curari a me voles, 3 mandata des velim. L. Valerium iureconsultum valde tibi commendo, sed ita etiam, si non est iure consultus, melius enim ei cavere volo, quam ipse aliis solet. Valde hominem diligo: est ex meis domesticis atque intimis familiaribus. Omnino tibi agit gratias, sed idem scribit meas litteras maximum apud te pondus habituras: id eum ne fallat, etiam atque etiam rogo.

1

II.

Scr. Romae ineunte a. u. c. 703 (ante Non. Maias).

M. CICERO PROCOS. S. D. APPIO PULCHRO IMP.

Quum et contra voluntatem meam et praeter opinionem accidisset, ut mihi cum imperio in provinciam proficisci necesse esset, in multis et variis molestiis cogitationibusque meis haec una consolatio occurrebat, quod neque tibi amicior, quam ego sum, quisquam posset succedere neque ego ab ullo provinciam accipere, qui mallet eam quam maxime mihi aptam explicatamque tradere; quod si tu quoque eandem de mea voluntate erga te spem habes, ea te profecto numquam fallet. A te maximo opere pro nostra summa coniunctione tuaque singulari humanitate etiam atque etiam quaeso et peto, ut, quibuscumque rebus poteris - poteris autem plurimis, prospicias et consulas rationibus

Ep. 1, 3. fallat, etiam (M.). f., te e. (Crat., B.)?

meis. Vides ex senatus consulto provinciam esse 2 habendam: si eam, quod eius facere potueris, quam expeditissimam mihi tradideris, facilior erit mihi quasi decursus mei temporis. Quid in eo genere efficere possis, tui consilii est: ego te, quod tibi veniet in mentem mea interesse, valde rogo. Pluribus verbis ad te scriberem, si aut tua humanitas longiorem orationem exspectaret aut id fieri nostra amicitia pateretur aut res verba desideraret ac non pro se ipsa loqueretur: hoc velim tibi persuadeas, si rationibus meis provisum a te esse intellexero, magnam te ex eo et perpetuam voluptatem esse capturum.

III.

Scr. Brundisii exeunte mense Maio a. u. c. 703.

M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.

[ocr errors]

A. d. XI. Kalendas Iunias Brundisium quum 1 venissem, Q. Fabius Virgilianus, legatus tuus, mihi praesto fuit eaque me ex tuis mandatis monuit, quae non mihi, ad quem pertinebant, sed universo senatui venerant in mentem, praesidio firmiore opus esse ad istam provinciam; censebant enim omnes fere, ut in Italia supplementum meis et Bibuli legionibus scriberetur: id quum Sulpicius consul passurum se negaret, multa nos quidem questi sumus, sed tantus consensus senatus fuit, ut mature proficisceremur, parendum ut fuerit, itaque fecimus. Nunc, quod a te petii litteris iis, quas Romae tabellariis tuis dedi, velim tibi curae sit, ut, quae successori coniunctissimo et amicissimo commodare potest is, qui provinciam tradit, ut ea pro nostra consociatissima voluntate cura ac diligentia tua

Ep. 2, 2. quod eius f. (MB.). quoad e. f. (edd. vett.)? magnam te ex (M.). m. me ex Müller, B.

complectare, ut omnes intelligant nec me benevolentiori cuiquam succedere nec te amiciori potuisse 2 provinciam tradere. Ex iis litteris, quarum ad me exemplum misisti, quas in senatu recitari voluisti, sic intellexeram, permultos a te milites esse dimissos; sed mihi Fabius idem demonstravit te id cogitasse facere, sed, quum ipse a te discederet, integrum militum numerum fuisse: id si ita est, pergratum mihi feceris, si istas exiguas copias, quas habuisti, quam minime imminueris; qua de re senatus consulta quae facta sunt, ad te missa esse arbitror. Equidem pro eo, quanti te facio, quidquid feceris, approbabo, sed te quoque confido ea facturum, quae mihi intelliges maxime esse accommodata. Ego C. Pomptinum, legatum meum, Brundisii exspectabam eumque ante Kalendas Iunias Brundisium venturum arbitrabar; qui quum venerit, quae primum navigandi nobis facultas data erit, utemur.

1

IV.

Scr. Brundisii Nonis Iuniis a. u. c. 703.

M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.

Pridie Nonas Iunias, quum essem Brundisii, litteras tuas accepi, quibus erat scriptum te L. Clodio mandasse, quae illum mecum loqui velles: eum sane exspectabam, ut ea, quae a te afferret, quam primum cognoscerem. Meum studium erga te et officium, tametsi multis iam rebus spero tibi esse cognitum, tamen in iis maxime declarabo, quibus plurimum significare potuero tuam mihi existimationem et dignitatem carissimam esse. Mihi et Q. Fabius Virgilianus et C. Flaccus L. f. et dili

Ep. 3, 2. consulta quae (W.). c., q. vulgo. Brundisium (M.). [Brundisium] Kleyn., B.

« IndietroContinua »