Immagini della pagina
PDF
ePub

ac nomine, qui etiamsi suffragandi studia non navant, tamen afferunt petitori aliquid dignitatis, ad ius obtinendum magistratus, ex quibus maxime consules, deinde tribuni pl., ad conficiendas centurias homines excellenti gratia. Qui abs te tribum aut centuriam aut aliquod beneficium aut habeant aut sperent, eos prorsus magno opere et compara et confirma; nam per hos annos homines ambitiosi vehementer omni studio atque opera elaborarunt, ut possent a tribulibus suis ea, quae peterent, impetrare: hos tu homines, quibuscumque poteris rationibus, ut ex animo atque ex illa summa volun19 tate tui studiosi sint, elaborato. Quod si satis grati homines essent, haec tibi omnia parata esse debebant, sicuti parata esse confido; nam hoc biennio quattuor sodalitates hominum ad ambitionem gratiosissimorum tibi obligasti, M. Fundanii, Q. Gallii, C. Cornelii, C. Orchivii: horum in causis ad te deferendis quid tibi eorum sodales receperint et confirmarint, scio, nam interfui; quare hoc tibi faciendum est, hoc tempore ut ab iis quod debent exigas saepe commonendo, rogando, confirmando, curando ut intelligant nullum tempus aliud se umquam habituros referendae gratiae: profecto homines et spe reliquorum tuorum officiorum et [iam] recentibus 20 beneficiis ad studium navandum excitabuntur.

Et

omnino, quoniam eo genere amicitiarum petitio tua maxime munita est, quod ex causarum defensionibus adeptus es, fac, ut plane iis omnibus, quos devinctos tenes, descriptum ac dispositum suum

5, 18. aut habeant aut sperent (W.). aut ut habeant sp. Erf. aut h. aut habere sp. cd. Turn. aut h. aut [ut habeant] sp. B. eos rursus (Erf., W.)? 19. tempus aliud se umquam (cdd. Turn. et Memmii? edd. vett.). se umq. aliud t. Erf. (sed om. se), B. et [iam] recentibus (W.). etiam rec. Erf., alii cdd. et r. ed. Bonon., B. 20. descriptum (Erf., vulgo). discr. Bücheler., B.

[ocr errors]

6

21

cuique munus sit, et, quemadmodum nemini illorum molestus ulla in re umquam fuisti, sic cura, ut intelligant omnia te, quae ab illis tibi deberi putaris, ad hoc tempus reservasse. Sed, quoniam tribus rebus homines maxime ad benevolentiam atque haec suffragandi studia ducuntur, beneficio, spe, adiunctione animi ac voluntate, animadvertendum est, quemadmodum cuique horum generi sit inserviendum. Minimis beneficiis homines adducuntur, ut satis causae putent esse ad studium suffragationis, nedum ii, quibus saluti fuisti, quos tu habes plurimos, non intelligant, si hoc tuo tempore tibi non satisfecerint, se probatos nemini umquam fore. Quod quum ita sit, tamen rogandi sunt atque etiam in hanc opinionem adducendi, ut, qui adhuc nobis obligati fuerint, iis vicissim nos obligari posse videamur. Qui autem spe tenentur, quod genus ho- 22 minum multo etiam est diligentius atque officiosius, iis fac ut propositum ac paratum auxilium tuum esse videatur, denique ut spectatorem te suorum officiorum esse intelligant diligentem, ut videre te plane atque animadvertere, quantum a quoque proficiscatur, appareat. Tertium illud genus 23 est studiorum voluntarium, quod agendis gratiis, accommodandis sermonibus ad eas rationes, propter quas quisque studiosus tui esse videbitur, significanda ergo illos pari voluntate, adducenda amicitia in spem familiaritatis et consuetudinis confirmari oportebit. Atque in iis omnibus generibus iudicato et perpendito, quantum quisque possit, ut scias et quemadmodum cuique inservias et quid a quoque exspectes ac postules. Sunt enim quidam ho- 24 mines in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi, sunt diligentes et copiosi, qui etiamsi antea non

6, 21. adducuntur (L.)? te [s.] off. Or., B. te off. Erf.

22. te suorum off. (vulgo).

25

studuerunt huic gratiae, tamen ex tempore elaborare eius causa, cui debent aut volunt, facile possunt: his hominum generibus sic inserviendum est, ut ipsi intelligant te videre, quid a quoque exspectes, sentire, quid accipias, meminisse, quid acceperis; sunt autem alii, qui aut nihil possunt aut etiam odio sunt tribulibus suis nec habent tantum animi aut facultatis, ut enitantur ex tempore: hos ut internoscas, videto, ne spe in aliquo maiore po7sita praesidii parum comparetur. Et, quamquam partis ac fundatis amicitiis fretum ac munitum esse oportet, tamen in ipsa petitione amicitiae permultae ac perutiles comparantur; nam in ceteris molestiis habet hoc tamen petitio commodi, ut possis honeste, quod in cetera vita non queas, quoscumque velis adiungere ad amicitiam, quibuscum si alio tempore agas, ut te utantur, absurde facere videare, in petitione autem nisi id agas et cum multis et diligenter, nullus petitor esse videare. 26 Ego autem tibi hoc confirmo, esse neminem, nisi aliqua necessitudine competitorum alicui tuorum sit adiunctus, a quo non facile, si contenderis, impetrare possis, ut suo beneficio promereatur, se ut ames et sibi ut debeas, modo ut intelligat te magni aestimare ex animo agere, bene se ponere, fore ex eo non brevem et suffragatoriam, sed firmam et 27 perpetuam amicitiam. Nemo erit, mihi crede, in quo modo aliquid sit, qui hoc tempus sibi oblatum amicitiae tecum constituendae praetermittat, praesertim quum tibi hoc casus afferat, ut ii tecum petant, quorum amicitia aut contemnenda aut fugienda sit, et qui hoc, quod ego te hortor, non 28 modo assequi, sed ne incipere quidem possint. Nam

[ocr errors]

6, 24. animi aut f. (vulgo). a. ac f. Erf., B. 7, 25. commodi, ut possis (vulgo). c. potes Erf., 2 Gruteri, B. ut te utantur (vulgo). Om. Erf., 2 Grut. [ut te u.] B. 26. nisi si (cdd. Palermi)? nisi si qui (W.)? nisi qui" (W.)?

8

29

qui incipiat Antonius homines adiungere atque invitare ad amicitiam, quos per se suo nomine appellare non possit? mihi quidem nihil stultius videtur quam existimare esse eum studiosum tui, quem non noris. Eximiam quandam gloriam et dignitatem ac rerum gestarum magnitudinem esse oportet in eo, quem homines ignoti nullis suffragantibus honore afficiant; ut quidem homo nequam, iners, sine officio, sine ingenio, cum infamia, nullis amicis hominem plurimorum studio atque omnium bona existimatione munitum praecurrat, sine magna culpa negligentiae fieri non potest. Quamobrem omnes centurias multis et variis amicitiis cura ut confirmatas habeas. Et primum, id quod ante oculos est, senatores equitesque Romanos, ceterorum ordinum navos homines et gratiosos complectere. Multi homines urbani industrii, multi libertini in foro gratiosi navique versantur: quos per te, quos per communes amicos poteris, summa cura, ut cupidi tui sint, elaborato: appetito, allegato, summo beneficio te affici ostendito. Deinde habeto rationem 30 urbis totius: collegiorum omnium, pagorum, vicinitatum: ex iis principes ad amicitiam tuam si adiunxeris, per eos reliquam multitudinem facile, tenebis. Postea totam Italiam fac ut in animo ac memoria tributim descriptam comprehensamque habeas, ne quod municipium, coloniam, praefecturam, locum denique Italiae ne quem esse patiare, in quo non habeas firmamenti quod satis esse possit, perquiras et investiges homines ex omni regione, 31 eosque cognoscas, appetas, confirmes, cures, ut in suis vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint. Volent te amicum, si suam a te amicitiam expeti videbunt: id ut intelligant, oratione ea, quae ad eam rationem pertinet, habenda

8, 31. perquiras et (Erf.). p. etiam vulgo.

consequere. Homines municipales ac rusticani, si nomine nobis noti sunt, in amicitia esse se arbitrantur; si vero etiam praesidii se aliquid sibi constituere putant, non amittunt occasionem promerendi. Hos ceteri et maxime tui competitores ne norunt quidem: tu et nosti et facile cognosces, 32 sine quo amicitia esse non potest. Neque id tamen satis est, tametsi magnum est, si non consequatur spes utilitatis atque amicitiae, ne nomenclator solum, sed amicus etiam bonus esse videare. Ita quum et hos ipsos, propter suam ambitionem qui apud tribules suos plurimum gratia possunt, [tui] studiosos in centuriis habebis et ceteros, qui apud aliquam partem tribulium propter municipii aut vicinitatis aut collegii rationem valent, cupidos 33 tui constitueris, in optima spe esse debebis. Nam equitum centuriae multo facilius mihi diligentia posse teneri videntur. Primum cognoscito equites; pauci enim sunt: deinde appetito; multo enim facilius illa adolescentulorum ad amicitiam aetas adiungitur, deinde habes tecum ex iuventute optimum quemque et studiosissimum humanitatis, tum autem, quod equester ordo tuus est, sequuntur illi auctoritatem ordinis, si abs te adhibetur ea diligentia, ut non ordinis solum voluntate, sed etiam singulorum amicitiis eas centurias confirmatas habeas, nam studia adolescentulorum in suffragando, in obeundo, in nuntiando, in assectando mirifice et magna et honesta sunt.

9

34

Et, quoniam assectationis mentio facta est, id

[ocr errors]

8, 31. nomine nobis (cd. Turn., Grut.). nobis n. Erf., B. 32. possunt, [tui] stud. (L. et Grut. p. st. Erf., edd. vett., B. cupidos tui B. (err. typ. ?). 33. Nam equitum (W.). sequuntur illi (W.). secuntur autem Erf. adhibetur (Erf., W.). adhibebituri. vulgo. (W.). h. Iam vulgo.

ex suis codd.?). (Erf., vulgo). c. tu Iam e. vulgo. sequentur vulgo. habeas; nam

« IndietroContinua »