Immagini della pagina
PDF
ePub

In 35

quoque curandum est, ut quotidiana cuiusque generis et ordinis et aetatis utare frequentia; nam ex ea ipsa copia coniectura fieri poterit, quantum sis in ipso campo virium ac facultatis habiturus. Huius autem rei tres partes sunt: una salutatorum, altera deductorum, tertia assectatorum. salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine, quae nunc est, plures veniunt, hoc efficiendum est, ut hoc ipsum minimum officium eorum tibi gratissimum esse videatur: qui domum tuam venient, iis significato te animadvertere; eorum amicis, qui illis renuntient, ostendito, saepe ipsis dicito. Sic homines saepe, quum obeunt plures competitores et vident unum esse aliquem, qui haec officia maxime animadvertat, ei se dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus proprii, ex fucosis firmi suffragatores evadunt. Iam illud teneto diligenter, si eum, qui tibi promiserit, audieris fucum, ut dicitur, facere velle aut senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, si qui tibi se purgare volet, quod suspectum esse se arbitretur, affirmes te de illius voluntate numquam dubitasse nec debere dubitare; is enim, qui se non putat satisfacere, amicus nullo modo potest

Scire autem oportet, quo quisque animo sit, ut, quantum cuique confidas, constituere possis. Iam deductorum officium, quo maius est quam 36 salutatorum, hoc gratius tibi esse significato atque ostendito et, quoad eius fieri poterit, certis temporibus descendito: magnam affert opinionem, magnam dignitatem quotidiana in deducendo fre

esse.

9, 34. utare frequentia (2 cdd. Palermi). U., om. fr., Erf., vulgo. salut., altera (W.). 8. [quum domum veniunt], a. (Or., B.). — 35. facere velle aut (cd. Turn.; edd. vett., sed om. aut). f. aut Erf.; 2 Grut., sed ii transposito 'audieris post facere; B. facere velle Bonon., Crat., V., omisso audieris aut. velle audieris aut (W.)?

37 quentia. Tertia est ex hoc genere assidua assecta

torum copia: in ea quos voluntarios habebis, curato ut intelligant te sibi in perpetuum summo beneficio obligari; qui autem tibi debent, ab iis plane hoc munus exigito, qui per aetatem ac negotium poterunt, ipsi tecum ut assidui sint, qui ipsi sectari non poterunt, necessarios suos in hoc munere constituant. Valde ego te volo et ad rem

pertinere arbitror semper cum multitudine esse. 38 Praeterea magnam afferet laudem et summam digni

tatem, si ii tecum erunt, qui a te defensi et qui per te servati ac iudiciis liberati sunt: hoc tu plane ab iis postulato, ut, quoniam nulla impensa per te alii rem, alii honestatem, alii salutem ac fortunas omnes obtinuerint nec aliud ullum tempus futurum sit, ubi tibi referre gratiam possint, hoc

te officio remunerentur. 10

Et, quoniam in amicorum studiis haec omnis ratio versatur, qui locus in hoc genere cavendus sit, praetermittendum non videtur: fraudis atque insidiarum et perfidiae plena sunt omnia. Non est huius temporis perpetua illa de hoc genere disputatio, quibus rebus benevolus et simulator diiudicari possint; tantum est huius temporis admonere: summa tua virtus eosdem homines et simulare tibi se esse amicos et invidere coëgit; quamobrem 'Enixáquelov illud teneto: „nervos at

que artus esse sapientiae non temere credere“. 40 Et, quum tuorum amicorum studia constitueris,

tum etiam obtrectatorum atque adversariorum rationes et genera cognoscito. Haec tria sunt: unum, quos laesisti; alterum, qui sine causa non amant; tertium, qui competitorum valde amici sunt. Quos

39

9, 37. necessarios suos (vulgo). 8. n. Erf., B. 38. afferet (w.). affert vulgo. - hoc tu (Ox. T.).' haec tu

41

laesisti, quum contra eos pro amico diceres, iis te plane purgato, necessitudines commemorato, in spem adducito, te in eorum rebus, si se in amicitiam tuam contulerint, pari studio atque officio futurum. Qui sine causa non amant, eos aut beneficio aut spe aut significando tuo erga illos studio dato operam ut de illa animi pravitate deducas. Quorum voluntas erit abs te propter competitorum amicitias alienior, iis quoque eadem inservito ratione, qua superioribus, et, si probare poteris, te in eos ipsos competitores tuos benevolo esse animo ostendito.

Quoniam de amicitiis constituendis satis dictum 11 est, dicendum est de illa altera parte petitionis, quae in populari ratione versatur: ea desiderat nomenclationem, blanditiam, assiduitatem, benignitatem, rumorem, spem in re publica. Primum id, 42 quod facis, ut homines noris, significa, ut appareat, et auge, ut quotidie melius fiat: nihil mihi tam populare neque tam gratum videtur. Deinde id, quod natura non habes, induc in animum ita simulandum esse, ut natura facere videare: nam comitas tibi non deest ea, quae bono ac suavi homine digna est; sed opus est magno opere blanditia, quae, etiamsi vitiosa est et turpis in cetera vita, tamen in petitione est necessaria; etenim, quum deteriorem aliquem assentando facit, improba est, quum 'amiciorem, non tam vituperanda, petitori vero necessaria est, cuius et frons et vultus et sermo ad eorum, quoscumque convenerit, sensum et voluntatem commutandus et accommodandus est. Iam assiduitatis nullum est praeceptum, verbum- 43 que ipsum docet, quae res sit. Prodest quidem vehementer nusquam discedere, sed tamen hic

11, 42. facit, impr. (vulgo). f., tum i. cd. Turn., B. 43. verbumque (vulgo). verbum Erf., B. Ciceronis epist. I.

42

fructus est assiduitatis, non solum esse Romae atque in foro, sed assidue petere, saepe eosdem appellare, non committere, ut quisquam possit dicere: † quoad

eius consequi possis, si abs te non sit rogatum 44 et valde ac diligenter rogatum. Benignitas autem

late patet: est in re familiari, quae quamquam ad multitudinem pervenire non potest, tamen ab amicis laudatur, multitudini grata est; est in conviviis, quae fac ut et abs te et ab amicis tuis concelebrentur et passim et tributim; est etiam in opera, quam pervulga et communica, curaque ut aditus ad te diurni nocturnique pateant, neque solum foribus aedium tuarum, sed etiam vultu ac fronte, quae est animi ianua, quae si significat voluntatem abditam esse ac retrusam, parvi refert patere ostium, homines enim non modo promitti

sibi, praesertim quae a candidato petant, sed etiam 45 large atque honorifice promitti volunt. Quare hoc

quidem facile praeceptum est, ut, quod facturus sis, id significes te studiose ac libenter esse facturum; illud difficilius et magis ad tempus quam ad naturam accommodatum tuam, quod facere non possis, ut id *** aut iucunde neges: quorum alterum est tamen boni viri, alterum boni petitoris; nam, quum id petitur, quod honeste aut sine detrimento nostro promittere non possumus, quomodo si qui roget, ut contra amicum aliquem causam recipiamus, belle negandum est, ut ostendas necessitudinem, demonstres, quam moleste feras,

11, 43. † quoad eius const. (W.). Exciderunt, opinor, nonnulla ante quoad. An dicere quid esse (vel d., quid sit), quod c. p. (W)? q. e. cons. B. 44. fac ut et (1 cd. Lamb.). facito et 1 cd' Lamb. facete cdd. Grut., Erf., marg. Crat., cd. Daniel. fac et cd. Turn., B. quae a candidato (vulgo). quod equandum dato Erf. quod a. c. B. 45. Excidit aut benigne promittas (vel polliceare). id aut iucunde neges cd. Turn., Pal.

id iocunde n. Erf., edd. vett. id iucunde ingenue n. cd. Maur.

est tamen boni (Erf.). est b. vulgo.

12

46

aliis te rebus exsarturum esse persuadeas. Audivi hoc dicere quendam de quibusdam oratoribus, ad quos causam suam detulisset, gratiorem sibi orationem fuisse eius, qui negasset, quam illius, qui recepisset. Sic homines fronte et oratione magis quam ipso beneficio reque capiuntur. Verum hoc probabile est, illud alterum subdurum tibi, homini Platonico, suadere, sed tamen tempori tuo consulam: quibus enim te propter aliquod officium necessitudinis affuturum negaris, tamen ii possunt abs te placati aequique discedere; quibus autem idcirco negaris, quod te impeditum esse dixeris aut amicorum hominum negotiis aut gravioribus causis aut ante susceptis, inimici discedunt, omnesque hoc animo sunt, ut sibi te mentiri malint quam negare. C. Cotta, in ambitione artifex, dicere solebat se operam suam, quoad non contra officium rogaretur, polliceri solere omnibus, impertire iis, apud quos optime poni arbitraretur; ideo se nemini negare, quod saepe accideret causa, cur is, cui pollicitus esset, non uteretur, saepe, ut ipse magis esset vacuus, quam putasset; neque posse eius domum compleri, qui tantum modo reciperet, quantum videret se obire posse: casu fieri, ut agantur ea, quae non putaris, illa, quae credideris in manibus esse, ut aliqua de causa non agantur; deinde esse extremum, ut irascatur is, cui mendacium dixeris. Id, si promittas, et incertum est et 48 in diem et in paucioribus; sin autem neges, et certe abalienes et statim et plures, plures enim multo sunt, qui rogant, ut uti liceat opera 'alterius, quam qui utuntur. Quare satius est ex iis aliquos aliquando in foro tibi irasci quam omnes continuo domi, praesertim quum multo magis irascantur † his, qui negent, quam hi, qui videant ea ex causa

12, 48. † his, qui negent, quam hi, qui v. ea ex causa

« IndietroContinua »