Immagini della pagina
PDF
ePub

gentissime M. Octavius Cn. f. demonstravit me a te plurimi fieri; quod egomet multis argumentis iam antea iudicaram maximeque illo libro augurali, quem ad me amantissime scriptum suavissimum misisti. Mea in te omnia summae necessitudinis officia con- 2 stabunt; nam quum te ipsum, ex quo tempore tu me diligere coepisti, quotidie pluris feci, tum accesserunt etiam coniunctiones necessariorum tuorum

duo enim duarum aetatum plurimi facio, Cn. Pompeium, filiae tuae socerum, et M. Brutum, generum tuum collegiique coniunctio, praesertim tam honorifice a te approbata, non mediocre vinculum mihi quidem attulisse videtur ad voluntates nostras copulandas. Sed et, si Clodium convenero, ex illius sermone ad te scribam plura et ipse operam dabo te ut quam primum videam. Quod scribis tibi manendi causam eam fuisse, ut me convenires, id mihi, ne mentiar, est gratum.

V.

Scr. Trallibus a. d. VI. Kal. Sext. a. u. c. 703.

M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.

Tralles veni a. d. vI. Kal. Sext. Ibi mihi praesto 1 fuit L. Lucilius cum litteris mandatisque tuis; quo quidem hominem neminem potuisti nec mihi amiciorem nec, ut arbitror, ad ea cognoscenda, quae scire volebam, aptiorem prudentioremve mittere; ego autem et tuas litteras legi libenter et audivi Lucilium diligenter. Nunc, quoniam et tu ita sentis scribis enim, quae de nostris officiis ego ad te scripserim, etsi tibi iucunda fuerint, tamen, quoniam ex alto repetita sint, non necessaria te

[ocr errors]

Ep. 4, 2. omnia summae nec. (Man.). 0. summa nec. M., vulgo. tuorum duo tuum collegiique (W.). t.: duo ... t.; conl. B. dabo te (W.). d., te vulgo. Ep. 5, 1. homine neminem (W.)?

Ciceronis epist. I.

5

putasse et re vera confirmata amicitia et perspecta fide commemoratio officiorum supervacanea est, eam partem orationis praetermittam; tibi tamen agam, ut debeo, gratias, animadverti enim et didici ex tuis litteris te omnibus in rebus habuisse rationem, ut mihi consuleres praestitueresque et praeparares quodammodo omnia, quo mea ratio facilior 2 et solutior esse posset. Hoc tuum officium quum mihi gratissimum esse dicam, sequitur illud, ut te existimare velim mihi magnae curae fore atque esse iam, primum ut ipse tu tuique omnes, deinde ut etiam reliqui scire possint me tibi esse amicissimum; quod quibus adhuc non satis est perspectum, ii mihi nolle magis nos hoc animo esse quam non intelligere videntur; sed profecto intelligent, neque enim obscuris personis nec parvis in causis res agetur. Sed haec fieri melius quam dici aut scribi 3 volo. Quod itinerum meorum ratio te nonnullam in dubitationem videtur adducere, visurusne me sis in provincia, ea res sic se habet: Brundisii quum loquerer cum Phania, liberto tuo, veni in eum sermonem, ut dicerem me libenter ad eam partem provinciae primum esse venturum, quo te maxime velle arbitraretur; tunc mihi ille dixit, quod classe tu velles decedere, per fore accommodatum tibi, si ad illam maritimam partem provinciae navibus accessissem; dixi me esse facturum, itaque fecissem, nisi mihi L. Clodius noster Corcyrae dixisset minime id esse faciendum; te Laodiceae fore ad meum adventum: erat id mihi multo brevius multoque commodius, quum praesertim te ita malle arbitrarer; 4 tua ratio postea est commutata. Nunc quid fieri possit, tu facillime statues; ego tibi meum consilium

Ep. 5, 1. s. est, eam (vulgo). s. est - eam B. 3. sic se habet (Graev.). sic sic h. M 1. sic si h. M 2. sic h. V., B. tum mihi ille (W.)? 3. et 4.

Laodiceae (vulgo).

Laudiceae MB.

exponam: pr. Kalendas Sextiles puto me Laodiceae fore; perpaucos dies, dum pecunia accipitur, quae mihi ex publica permutatione debetur, commorabor; deinde iter faciam ad exercitum, ut circiter Idus Sextiles putem me ad Iconium fore. Sed, si quid nune me fallit in scribendo procul enim aberam ab re ipsa et a locis, simul ac progredi coepero, quam celerrime potero et quam creberrimis litteris faciam ut tibi nota sit omnis ratio dierum

atque itinerum meorum. Oneris tibi imponere nec audeo quidquam nec debeo; sed, quod commodo tuo fieri possit, utriusque nostrum magni interest, ut te videam ante, quam decedas: quam facultatem si quis casus eripuerit, mea tamen in te omnia officia constabunt non secus ac si te vidissem; tibi de nostris rebus nihil sum ante mandaturus per litteras, quam desperaro coram me tecum agere posse. Quod te a Scaevola petisse dicis, ut, dum 5 tu abesses, ante adventum meum provinciae praeesset, eum ego Ephesi vidi fuitque mecum familiariter triduum illud, quod ego Ephesi commoratus sum, nec ex eo quidquam audivi, quod sibi a te mandatum diceret. Ac sane vellem potuisset obsequi voluntati tuae; non enim arbitror noluisse.

VI.

Scr. in castris ad Iconium pr. Kal. Sept. a. u. c. 703.

M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.

Quum meum factum cum tuo comparo, etsi non 1 magis mihi faveo in nostra amicitia tuenda quam tibi, tamen multo magis meo facto delector quam tuo. Ego enim Brundisii quaesivi ex Phania, cuius mihi videbar et fidelitatem erga te perspexisse et

Ep. 5, 4. celerrime (Pal. 5). celerrimis M. celerrimis nuntiis (Klotz.)?

nosse locum, quem apud te is teneret, quam in partem provinciae maxime putaret te velle ut in succedendo primum venirem; quum ille mihi respondisset nihil me tibi gratius facere posse, quam si ad Sidam navigassem, etsi minus dignitatis habebat ille adventus et ad multas res mihi minus erat 2 aptus, tamen ita me dixi esse facturum. Idem ego, quum L. Clodium Corcyrae convenissem, hominem ita tibi coniunctum, ut mihi, cum illo quum loquerer, tecum loqui viderer, dixi ei me ita facturum esse, ut in eam partem, quam Phania rogasset, primum venirem; tunc ille, mihi quum gratias egisset, magno opere a me petivit, ut Laodiceam protinus irem; te in prima provincia velle esse, ut quam primum decederes; quin, nisi ego successor essem, quem tu cuperes videre, te antea, quam tibi successum esset, decessurum fuisse quod quidem erat consentaneum cum iis litteris, quas ego Romae acceperam, ex quibus perspexisse mihi videbar, quam festinares decedere -; respondi Clodio me ita esse facturum ac multo quidem libentius, quam si illud esset faciendum, quod promiseram Phaniae: itaque et consilium mutavi et ad te statim mea manu scriptas litteras misi, quas quidem ex tuis litteris intellexi satis mature ad te esse perlatas. 3 Hoc ego meo facto valde delector, nihil enim potuit fieri amantius; considera nunc vicissim tuum: non modo ibi non fuisti, ubi me quam primum videre posses, sed eo discessisti, quo ego te ne persequi quidem possem triginta diebus, qui tibi ad decedendum lege, ut opinor, Cornelia constituti essent, ut tuum factum iis, qui, quo animo inter nos simus, ignorant, alieni hominis, ut levissime dicam, et

fuisse quod ... dedecedere. resp. vulgo. levissime (M.). lenissime

Ep. 6, 2. tum ille, mihi (W.)? cedere ; resp. (W.). f. quod... 3. ignorant (V.). ignorent M B. Mart.-L., B.

non 5

fugientis congressum, meum vero coniunctissimi et amicissimi esse videatur. Ac mihi tamen, ante- 4 quam in provinciam veni, redditae sunt a te litterae, quibus etsi te Tarsum proficisci demonstrabas, tamen mihi non dubiam spem mei conveniendi afferebas, quum interea, credo equidem, malevoli homines late enim patet hoc vitium et est in multis sed tamen probabilem materiem nacti sermonis ignari meae constantiae conabantur alie-. nare a te voluntatem meam, qui te forum Tarsi agere, statuere multa, decernere, iudicare dicerent, quum posses iam suspicari tibi esse successum, quae ne ab iis quidem fieri solerent, qui brevi tempore sibi succedi putarent. Horum ego sermone movebar, quin etiam, credas mihi velim, si quid tu ageres, levari me putabam molestia et ex annua provincia, quae mihi longa videretur, prope iam undecim mensum provinciam factam esse gaudebam, si absenti mihi unius mensis labor detractus esset: illud, vere dicam, me movet, in tanta militum paucitate abesse tres cohortes, quae sint plenissimae, nec me scire ubi sint; molestissime autem fero, quod, te ubi visurus sim, nescio, eoque ad te tardius scripsi, quod quotidie te ipsum exspectabam, quum interea ne litteras quidem ullas accepi, quae me docerent, quid ageres aut ubi te visurus essem. Itaque virum fortem mihique in primis probatum, D. Antonium, praefectum evocatorum, misi ad te, cui, si tibi videretur, cohortes traderes, ut, dum tempus anni esset idoneum, aliquid negotii gerere possem; in quo, tuo consilio ut me sperarem esse usurum, et amicitia nostra et litterae tuae fecerant, quod ne nunc quidem despero; sed plane, quando aut ubi te visurus sim, nisi ad me scripseris, ne

Ep. 6, 5. D. Antonium (Baiteri conj.). dicit A. M. Antonium vulgo.

« IndietroContinua »