Immagini della pagina
PDF
ePub

13 50

impeditum, ut facere quod promisit cupiat, si ullo 19 modo possit. Ac, ne videar aberrasse a distribu

tione mea, qui haec in hac populari parte petitionis disputem, hoc sequor, haec omnia non tam ad amicorum studia quam ad popularem famam pertinere. Etsi inest aliquid ex illo genere, benigne respondere, studiose inservire negotiis ac periculis amicorum, tamen hoc loco ea dico, quibus multitudinem capere possis, ut de nocte domus compleatur, ut multi spe tui praesidii tenean. tur, ut amiciores abs te discedant quam accesserint, ut quam plurimorum aures optimo sermone compleantur.

Sequitur enim, ut de rumore dicendum sit, cui maxime serviendum est. Sed, quae dicta sunt omni superiore oratione, eadem ad rumorem concelebrandum valent: dicendi laus, studia publicanorum et equestris ordinis, hominum nobilium voluntas, adolescentulorum frequentia, eorum, qui abs te defensi sunt, assiduitas, ex municipiis multitudo eorum, quos tua causa venisse appareat, bene te ut homines nosse, comiter appellare, assidue ac diligenter petere, benignum ac liberalem esse et loquantur et existiment, domus ut multa nocte compleatur, omnium generum frequentia assit, satisfiat oratione omnibus, re operaque multis, perficiatur id, quod fieri potest, labore et arte ac diligentia, non ut ad populum ab iis omnibus fama

perveniat, sed ut in iis studiis populus ipse ver61 setur. Iam urbanam illam multitudinem et eorum

studia, qui conciones tenent, adeptus es in Pom

(Erf.; Ox. T. et edd. vett., sed iis iës et ea causa). ei, si qui neget, quam si quem v. iusta ex C. (W.) aut, ut L. et Grut. (ex suis cdd.?), ei, qui neget, q. ei, quem v. iusta c. (ei, quem v. i. c. iam Turn. ex suo cd.?). iis, q. n., q. ei, quem v. ea c. B. 13, 50. esse et loquantur (W.). esse l.

erga te

peio ornando, Manilii causa recipienda, Cornelio defendendo: excitanda nobis sunt, quae adhuc habuit nemo, quin idem splendidorum hominum voluntates haberet. Efficiendum etiam illud est, ut sciant omnes Cn. Pompeii summam esse voluntatem et vehementer ad illius rationes te id assequi, quod petis, pertinere. Postremo tota pe- 52 titio cura ut pompae plena sit, ut illustris, ut splendida, ut popularis sit, ut habeat summam speciem ac dignitatem, ut etiam, si quae possit, in competitoribus tuis exsistat aut sceleris aut libidinis aut largitionis accommodata ad eorum mores infamia. Atque etiam in hac petitione maxime videndum 53 est, ut spes rei publicae bona de te sit et honesta 'opinio; nec tamen in petendo res publica capessenda est neque in senatu neque in concione, sed haec tibi sunt retinenda, ut senatus te existimet ex eo, quod ita vixeris, defensorem auctoritatis suae fore, equites Romani et viri boni ac locupletes ex vita acta te studiosum otii ac rerum tranquillarum, multitudo ex eo, quod dumtaxat oratione in concionibus ac iudicio popularis fuisti, te a suis commodis non alienum futurum. Haec veniebant mihi in mentem de duabus

14 illis commentationibus matutinis, quod tibi quotidie ad forum descendenti meditandum esse dixeram: „novus sum; consulatum peto.“ Tertium restat: ,,Roma est,“ civitas ex nationum conventu constituta, in qua multae insidiae, multa fallacia, multa in omni genere vitia versantur, multorum arrogantia, multorum contumacia, multorum malevolentia, multorum superbia, multorum odium ac molestia perferenda est. Video esse magni consilii atque artis in tot hominum cuiusque modi vitiis

54

13, 52. si quae p. (2 Grut. cdd., Erf.). si qua p. Palerm., B.

tantisque versantem vitare offensionem, vitare fabulam, vitare insidias, esse unum hominem ac

commodatum ad tantam morum ac sermonum ac 55 voluntatum varietatem. Quare etiam atque etiam

perge tenere istam viam, quam instituisti: excelle dicendo; hoc et tenentur Romae homines et alliciuntur et ab impediendo ac laedendo repelluntur. Et, quoniam in hoc vel maxime est vitiosa civitas, quod largitione interposita virtutis ac dignitatis oblivisci solet, in hoc fac ut te bene noris, id est, ut intelligas eum esse te, qui iudicii ac periculi metum maximum competitoribus afferre possis; fac, se ut abs te custodiri atque observari sciant: quum diligentiam tuam, quum aucto

ritatem vimque dicendi, tum profecto equestris 56 ordinis erga te studium pertimescent. Atque haec ita olo te illis proponere, non ut

are accusationem iam meditari, sed ut hoc terrore facilius hoc ipsum, quod agis, consequare. Et plane sic contende omnibus nervis ac facultatibus, ut adipiscamur, quod petimus. Video nulla esse comitia tam inquinata largitione, quibus non gratis aliquae

centuriae renuntient suos magno opere necessa57 rios. Quare, si advigilamus pro rei dignitate et

si nostros ad summum studium benevolos excitamus et si hominibus gratiosis studiosisque nostri suum cuique munus describimus et si competitoribus iudicium proponimus, sequestribus metum iniicimus, divisores ratione aliqua coërcemus, perfici po

test, ut largitio aut nulla fiat aut nihil valeat. 58 Haec sunt, quae putavi non melius scire me quam

te, sed facilius his tuis occupationibus colligere unum in locum posse et ad te perscripta mittere: quae tametsi ita sunt scripta, ut non ad omnes,

14, 55. institisti (Grut.)?

qui honores petant, sed ad te proprie et ad hanc petitionem tuam valeant, tamen tu, si quid mutandum esse videbitur aut omnino tollendum aut si quid erit praeteritum, velim hoc mihi dicas; volo enim hoc commentariolum petitionis haberi omni ratione perfectum.

14, 58. petent (L. et Grut.

ex suis cdd.?)?

VERSUS QUIDAM DE XII SIGNIS. Flumina verna cient obscuro lumine Pisces: Curriculumque Aries aequat noctisque dieique: Cornua quem condunt florum praenuntia, Tauri:

Aridaque aestatis Gemini primordia pandunt, 5 Longaque iam minuit praeclarus lumine Cancer,

Languificosque Leo proflat ferus ore calores:
Post modicum quatiens Virgo fugat orta vaporem,
Autumni reserat portas aequatque diurna

Tempora nocturnis dispenso sidere Libra. 10 Effetos ramos denudat flamma Nepaï.

Pigra sagittipotens iaculatur frigora terris.
Bruma gelu glacians iubar est spirans Capricorni.
Quam sequitur nebulas rorans liquor altus Aquari,

Tanta super circaque vigent ubi Aumina. Mundi 15 At dextra laevaque ciet rota fulgida Solis

Mobile curriculum et lunae simulacra feruntur.
Squama sub Arctoo conspectu torta Draconis
Eminet. Hanc inter fulgentes aethere septem

Magna quatit stellas, quam servans serus in alta 20 Conditur Oceani ripa cum luce Bootes.

EIUSDEM, UT FERTUR, EPIGRAMMA DE

AMORE FEMINARUM.
Crede ratem ventis: animum ne crede puellis.

Namque est feminea tutior unda fide.
Femina nulla bona est, vel si bona contigit ulli,

Nescio quo fato res mala facta bona.

[merged small][ocr errors]
« IndietroContinua »