Immagini della pagina
PDF
ePub

6 suspicari quidem possum. Ego, ut me tibi amicissimum esse et aequi et iniqui intelligant, curabo: de tuo in me animo iniquis secus existimandi videris nonnihil loci dedisse; id si correxeris, mihi valde gratum erit. Et, ut habere rationem possis, quo loco me salva lege Cornelia convenias, ego in provinciam veni pridie Kalendas Sextiles, iter in Ciliciam facio per Cappadociam, castra movi ab Iconio pridie Kalendas Septembres. Nunc tu et ex diebus et ex ratione itineris, si putabis me esse conveniendum, constitues, quo loco id commodissime fieri possit et quo die.

1

VII.

Scr. Laodiceae circiter Id. Februarias a. u. c. 704.

M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.

Pluribus verbis ad te scribam, quum plus otii nactus ero: haec scripsi subito, quum Bruti pueri Laodiceae me convenissent et se Romam properare dixissent; itaque nullas iis praeterquam ad te et 2 ad Brutum dedi litteras. Legati Appiani mihi volumen a te plenum querelae iniquissimae reddiderunt, quod eorum aedificationem litteris meis impedissem; eadem autem epistola petebas, ut eos quam primum, ne in hiemem inciderent, ad facultatem aedificandi liberarem, et simul peracute querebare, quod eos tributa exigere vetarem, priusquam ego re cognita permisissem; genus enim quoddam fuisse impediendi, quum ego cognoscere non possem, nisi quum 3 ad hiemem me ex Cilicia recepissem. Ad omnia accipe et cognosce aequitatem expostulationis tuae: primum, quum ad me aditum esset ab iis, qui dicerent a se intolerabilia tributa exigi, quid habuit

Ep. 6, 6. curabo: tu de tuo (W.)? c.: de tuo MB. Ep. 7, 1. Laodiceae (edd. vett.). Laud. MB.

iniquitatis me scribere, ne facerent, antequam ego rem causamque cognossem? Non poteram, credo, ante hiemem; sic enim scribis: quasi vero ad cognoscendum ego ad illos, non illi ad me venire debuerint. „Tam longe?" inquis. Quid? quum dabas iis litteras, per quas mecum agebas, ne eos impedirem, quo minus ante hiemem aedificarent, non eos ad me venturos arbitrabare? tametsi id quidem fecerunt ridicule; quas enim litteras afferebant, ut opus aestate facere possent, eas mihi post brumam reddiderunt. Sed scito et multo plures esse, qui de tributis recusent, quam qui exigi velint, et me tamen, quod te velle existimem, esse facturum. De Appianis hactenus. A Pausania, Lentuli liberto, 4 accenso meo, audivi, quum diceret te secum esse questum, quod tibi obviam non prodissem. Scilicet contempsi te, nec potest fieri me quidquam superbius! quum puer tuus ad me secunda fere vigilia venisset isque te ante lucem Iconium mihi venturum nuntiasset, incertumque, utra via, quum essent duae, altera * Varronem, tuum familiarissimum, altera Q. Leptam, praefectum fabrum meum, tibi obviam misi. Mandavi utrique eorum, ut ante ad me excurrerent, ut tibi obviam prodire possem: currens Lepta venit mihique nuntiavit te iam castra praetergressum esse; confestim Iconium veni; cetera iam tibi nota sunt. An ego tibi obviam non prodirem, primum Ap. Claudio, deinde imperatori, deinde more maiorum, deinde, quod caput est, amico? qui in isto genere multo etiam ambitiosius facere soleam, quam honos meus et dignitas postulat. Sed 5 haec hactenus: illud idem Pausania dicebat te dixisse: „,quid? Appius Lentulo, Lentulus Ampio

Ep. 7, 3. illos, ac non (W.)?

4. altera* Varronem

(W.). a. M. Varr. (W.)? a. Varr. M., vulgo. currerent (W.). me curr. (W.) aut me recurr. (Ern.).

me tex

processit obviam, Cicero Appio noluit?" Quaeso, etiamne tu has ineptias, homo mea sententia summa prudentia, multa etiam doctrina, plurimo rerum usu, addo urbanitatem, quae est virtus, ut Stoici rectissime putant? ullam Appietatem aut Lentulitatem valere apud me plus quam ornamenta virtutis existimas? Quum ea consecutus nondum eram, quae sunt hominum opinionibus amplissima, tamen ista vestra nomina numquam sum admiratus; viros eos, qui ea vobis reliquissent, magnos arbitrabar: postea vero quam ita et cepi et gessi maxima imperia, ut mihi nihil neque ad honorem neque ad gloriam acquirendum putarem, superiorem quidem numquam, sed parem vobis me speravi esse factum. mehercule aliter vidi existimare vel Cn. Pompeium, quem omnibus, qui umquam fuerunt, vel P. Lentulum, quem mihi ipsi antepono: tu si aliter existimas, nihil errabis, si paullo diligentius, ut, quid sit ɛvyévɛla, quid sit nobilitas, intelligas, Athenodorus, Sandonis filius, quid de his rebus dicat, attenderis. 6 Sed, ut ad rem redeam, me tibi non amicum modo, verum etiam amicissimum existimes velim: profecto omnibus officiis meis efficiam, ut ita esse vere possis iudicare. Tu autem si id agis, ut minus mea causa, dum ego absim, debere videaris, quam ego tua laborarim, libero te ista cura:

πάρ ̓ ἔμοιγε καὶ ἄλλοι,

Nec

οι κέ με τιμήσουσι, μάλιστα δὲ μητίετα Ζεύς. Si autem natura es qilaítios, illud non perficies quo minus tua causa velim, hoc assequere, ut, quam in partem tu accipias, minus laborem. Haec ad te scripsi liberius fretus conscientia officii mei benevolentiaeque, quam a me certo iudicio susceptam, quoad tu voles, conservabo.

p.;

ullam B.

Ep. 7, 5. putant? ullam (W.). quid de iis r. (W.)? 6. absim (M.). absum N., B.

VIII.

Scr. in castris in agro Mopsuhestiae a. d. VIII. Idus Octobres a. u. c. 703.

M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.

Etsi, quantum ex tuis litteris intelligere potui, 1 videbam te hanc epistolam, quum ad urbem esses, esse lecturum refrigerato iam levissimo sermone hominum provincialium, tamen, quum tu tam multis verbis ad me de improborum oratione scripsisses, faciendum mihi putavi, ut tuis litteris brevi responderem. Sed prima duo capita epistolae tuae tacita 2 mihi quodammodo relinquenda sunt; nihil enim habent, quod definitum sit aut certum, nisi me vultu et taciturnitate significasse tibi non esse amicum, idque pro tribunali, quum aliquid ageretur, et nonnullis in conviviis intelligi potuisse. Hoc totum nihil esse possum intelligere; sed, quum sit nihil, ne qui dicatur quidem intelligo: illud quidem scio, meos multos et illustres et ex superiore et ex aequo loco sermones habitos cum tua summa laude et cum magna significatione nostrae familiaritatis ad te vere potuisse deferri. Nam, quod ad legatos attinet, quid a me fieri potuit aut elegantius aut iustius, quam ut sumptus egentissimarum civitatum minuerem sine ulla imminutione dignitatis tuae, praesertim ipsis civitatibus postulantibus? nam mihi totum genus legationum tuo nomine proficiscentium notum non erat. Apameae quum essem, multarum civitatum principes ad me detulerunt sumptus decerni legatis nimis magnos, quum solvendo civitates non essent. Hic ego multa simul cogitavi. Primum 3

Ep. 8, 2. qui dicatur (W.).. quid d. M., vulgo. magna sign. (Crat.). m. sollicitudine (soll. ex parte eraso) sign. M. m. [sollicitudine] s. B.

te, hominem non solum sapientem, verum etiam. ut nunc loquimur, urbanum, non arbitrabar genere isto legationum delectari, idque me arbitror Synnadis pro tribunali multis verbis disputavisse: primum Ap. Claudium senatui populoque Romano non Midaeensium testimonio in ea enim civitate mentio facta est, sed sua sponte esse laudatum; deinde me ita vidisse accidere multis, ut eorum causa legationes Romam venirent, sed iis legationibus non meminisse [me] ullum tempus laudandi aut locum dari; studia mihi eorum placere, quod in te bene merito grati essent, consilium totum videri minime necessarium; si autem vellent declarare in eo officium suum, laudaturum me, si qui suo sumptu functus esset officio, concessurum, si legitimo, non permissurum, si infinito. Quid in me reprehendi potest? nisi quod addis visum esse quibusdam edictum meum quasi consulto ad istas legationes impediendas esse accommodatum. Iam non tam mihi videntur iniuriam facere ii, qui haec disputant, quam si cuius aures ad hanc disputa4 tionem patent. Romae composui edictum; nihil addidi, nisi quod, publicani me rogarunt, quum Samum ad me venissent, ut de tuo edicto totidem verbis transferrem in meum. Diligentissime scriptum caput est, quod pertinet ad minuendos sumptus civitatum: quo in capite sunt quaedam nova, salutaria civitatibus, quibus ego magno opere delector; hoc vero, ex quo suspicio nata est me exquisisse aliquid, in quo te offenderem, tralaticium est. Neque enim eram tam desipiens, ut privatae rei causa legari putarem, qui, et tibi non privato

Ep. 8, 3. sed iis leg. (W.). sed his l. vulgo. meminisse [me] ullum (W.). meminissem u. M. meminisse u. B.

Quid in me repr. (Or. conj.). Q. enim repr. M., B. 4. nisi quod, publicani (W.). n. quod p. vulgo. (W.). qui et t. vulgo.

-

qui, et tibi

« IndietroContinua »