Immagini della pagina
PDF
ePub

1

id feci adductus auctoritate et consilio tuo, idque a me recte factum puto, quod non statim, ut appellatus imperator sim, sed aliis rebus additis aestivisque confectis litteras miserim. Haec igitur tibi erunt curae, quemadmodum ostendis, meque totum et mea et meos commendatos habebis.

X.

Scr. Laodiceae mense Maio (inter Kal. et Nonas) a. u. c. 704.

M. CICERO AP. PULCHRO S.

Quum est ad nos allatum de temeritate eorum, qui tibi negotium facesserent, etsi graviter primo nuntio commotus sum, quod nihil tam praeter opinionem meam accidere potuit, tamen, ut me collegi, cetera mihi facillima videbantur, quod et in te ipso maximam spem et in tuis magnam habebam multaque mihi veniebant in mentem, quamobrem istum laborem tibi etiam honori putarem fore; illud plane moleste tuli, quod certissimum et iustissimum triumphum hoc invidorum consilio esse tibi ereptum videbam: quod tu si anti facies, quanti ego semper iudicavi faciendum esse, facies sapienter et ages victor ex inimicorum dolore triumphum iustissimum; ego enim plane video fore nervis, opibus, sapientia tua, vehementer ut inimicos tuos poeniteat intemperantiae suae. De me tibi sic contestans omnes deos promitto atque confirmo, me pro tua dignitate malo enim ita dicere, quam pro salute in hac provincia, cui tu praefuisti, rogando deprecatoris, laborando propinqui, auctoritate cari hominis, ut spero, apud civitates, gravitate imperatoris suscepturum officia atque partest Omnia volo a me et postules et exspectes: 2 vincam meis officiis cogitationes tuas. Q. Servilius perbreves mihi a te litteras reddidit, quae mihi tamen nimis longae visae sunt, iniuriam enim mihi

fieri putabam, quum rogabar. Nollem accidisset tempus, in quo perspicere posses, quanti te, quanti Pompeium, quem unum ex omnibus facio, ut debeo, plurimi, quanti Brutum facerem quamquam in consuetudine quotidiana perspexisti, sicuti perspicies; sed, quoniam accidit, si quid a me praetermissum erit, commissum facinus et admissum dedecus confitebor. Pomptinus, qui a te tractatus 3 est praestanti ac singulari fide, cuius tui beneficii sum ego testis, praestat tibi memoriam benevolentiamque, quam debet: qui quum maximis suis rebus coactus a me invitissimo decessisset, tamen, ut vidit interesse tua, conscendens iam navem Epheso Laodiceam revertit. Talia te quum studia videam habiturum esse innumerabilia, plane dubitare non possum, quin tibi amplitudo ista sollicitudo futura sit; si vero effeceris, ut censor creere, et si ita gesseris censuram, ut et debes et potes, non tibi solum, sed tuis omnibus video in perpetuum summo te praesidio futurum. Illud pugna et enitere, ne quid nobis temporis prorogetur, ut, quum hic tibi satisfecerimus, istic quoque nostram in te benevolentiam navare possimus. Quae de hominum atque 4 ordinum omnium erga te studiis scribis ad me, minime mihi miranda et maxime iucunda acciderunt, eademque ad me perscripta sunt a familiaribus meis: itaque capio magnam voluptatem, quum tibi, cuius mihi amicitia non solum ampla, sed etiam iucunda est, ea tribui, quae debeantur, tum vero remanere etiam nunc in civitate nostra studia prope omnium consensu erga fortes et industrios viros, quae mihi ipsi una semper tributa merces est laborum et vigiliarum mearum; illud vero mihi 5

Ep. 10, 2. facerem

[ocr errors]

quamquam

...

perspexisti, s. p. -; sed (W.). f.; q. perspexisses, s. perspicies: sed M., vulgo. 3. censor creere (W.). c. creeris L.

creentur M., vulgo.

Ciceronis epist. I.

...

6

censores

permirum accidit, tantam temeritatem fuisse in eo adolescente, cuius ego salutem duobus capitis iudiciis summa contentione defendi, ut tuis inimicitiis suscipiendis oblivisceretur patroni omnium fortunarum ac rationum suarum, praesertim quum tu omnibus vel ornamentis vel praesidiis redundares, ipsi, ut levissime dicam, multa deessent. Cuius sermo stultus et puerilis erat iam ante ad me a M. Caelio, familiari nostro, perscriptus; de quo item sermone multa scripta sunt abs te. Ego autem citius cum eo, qui tuas inimicitias suscepisset, veterem coniunctionem diremissem, quam novam conciliassem; neque enim de meo erga te studio dubitare debes, neque id est obscurum cuiquam in provin6 cia nec Romae fuit. Sed tamen significatur in tuis litteris suspicio quaedam et dubitatio tua, de qua alienum tempus est mihi tecum expostulandi, purgandi autem mei necessarium. Ubi enim ego cuiquam legationi fui impedimento, quo minus Romam ad laudem tuam mitteretur? aut in quo potui, si te palam odissem, minus, quod tibi obesset, facere, si clam, magis aperte inimicus esse? Quod si essem ea perfidia, qua sunt ii, qui in nos haec conferunt, tamen ea stultitia certe non fuissem, ut aut in obscuro odio apertas inimicitias aut, in quo tibi nihil nocerem, summam ostenderem voluntatem nocendi. Ad me adire quosdam memini, nimirum ex Epicteto, qui dicerent nimis magnos sumptus legatis decerni: quibus ego non tam imperavi quam censui sumptus legatis quam maxime ad legem Corneliam decernendos, atque in eo ipso me non perseverasse testes sunt rationes civitatum, in quibus, quantum quaeque voluit, legatis tuis datum induxit;

Ep. 10, 5. salutem in d. (W.)? levissime (M.). lenissime Mart.-L., B. 6. [nimirum ex Epicteto] (edd. vett.)? in quas, quantum (W.)?

te autem quibus mendaciis homines levissimi one- 7 rarunt! non modo sublatos sumptus, sed etiam a procuratoribus eorum, qui iam profecti essent, repetitos et ablatos, eamque causam multis omnino non eundi fuisse. Quererer tecum atque expostularem, ni, ut supra scripsi, purgare me tibi hoc tuo tempore quam accusare te mallem idque putarem esse rectius. Itaque nihil de te, quod credideris; de me, quamobrem non debueris credere, pauca dicam: nam, si me virum bonum, si dignum iis studiis eaque doctrina, cui me a pueritia dedi, si satis magni animi, non minimi consilii in maximis rebus perspectum habes, nihil in me non modo perfidiosum et insidiosum et fallax in amicitia, sed ne humile quidem aut ieiunum debes agnoscere; sin autem me astutum et occultum libet fingere, 8 quid est, quod minus cadere in eiusmodi naturam possit quam aut florentissimi hominis aspernari benevolentiam aut eius existimationem oppugnare in provincia, cuius laudem domi defenderis, aut in ea re animum ostendere inimicum, in qua nihil obsis, aut id eligere ad perfidiam, quod ad indicandum odium apertissimum sit, ad nocendum levissimum? Quid erat autem, cur ego in te tam implacabilis essem, quum te ex fratre meo ne tunc quidem, quum tibi prope necesse esset eas agere partes, inimicum mihi fuisse cognossem? Quum vero reditum nostrum in gratiam uterque expetisset, quid in consulatu tuo frustra mecum egisti, quod me aut facere aut sentire voluisses? quid mihi mandasti, quum te Puteolos prosequerer, in quo non exspectationem tuam diligentia mea vicerim? Quod 9 si id est maxime astuti, omnia ad suam utilitatem referre, quid mihi tandem erat utilius, quid commodis meis aptius, quam hominis nobilissimi atque

Ep. 10, 8. Puteolos (Or. conj.). Puteolis M., vulgo.

honoratissimi coniunctio, cuius opes ingenium, liberi affines propinqui mihi magno vel ornamento vel praesidio esse possent? quae tamen ego omnia in expetenda amicitia tua non astutia quadam, sed aliqua potius sapientia secutus sum. Quid? illa vincula, quibus quidem libentissime astringor, quanta sunt! studiorum similitudo, suavitas consuetudinis, delectatio vitae atque victus, sermonis societas, litterae interiores. Atque haec domestica: quid illa tandem popularia? reditus illustris in gratiam, in quo ne per imprudentiam quidem errari potest sine suspicione perfidiae, amplissimi sacerdotii collegium, in quo non modo amicitiam violari apud maiores nostros fas non erat, sed ne cooptari quidem sacerdotem licebat, qui cuiquam ex collegio esset inimi10 cus. Quae ut omittam tam multa atque tanta, quis umquam tanti quemquam fecit aut facere potuit aut debuit, quanti ego Cn. Pompeium, socerum tuae filiae? Etenim, si merita valent, patriam, liberos, salutem, dignitatem, memet ipsum mihi per illum restitutum puto; si consuetudinis iucunditas, quae fuit umquam amicitia consularium in nostra civitate coniunctior? si illa amoris atque officii signa, quid mihi ille non commisit? quid non mecum communicavit? quid de se in senatu, quum ipse abesset, per quemquam agi maluit? quibus ille me rebus non ornatum esse voluit amplissime? qua denique ille facilitate, qua humanitate tulit contentionem meam pro Milone adversante interdum actionibus suis? quo studio providit, ne quae me illius temporis invidia attingeret, quum me consilio, quum auctoritate, quum armis denique texit suis? Quibus quidem temporibus haec in eo gravitas, haec

Ep. 10, 10. ornatum esse voluit (Or. conj.). ornatissimum v. M. ornatum v. Crat., B. Milone adversante (Vict.). M., adversantem MB.

[ocr errors]
« IndietroContinua »