Immagini della pagina
PDF
ePub

erit actum, scribam ad te et, ut quam rectissime agatur, omni mea cura opera, diligentia gratia providebo.

III.
Scr. Romae mense Ianuario a. U. c. 698.

M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. A. Trebonio, qui in tua provincia magna negotia 1 et ampla et expedita habet, multos annos utor valde familiariter: is quum antea semper et suo splendore et nostra ceterorumque amicorum commendatione gratiosissimus in provincia fuit, tum hoc tempore propter tuum in me amorem nostramque necessitudinem vehementer confidit his meis litteris se apud te gratiosum fore; quae ne spes eum fallat, vehe- 2 menter rogo te commendoque tibi eius omnia negotia, libertos procuratores familiam, in primisque ut, quae T. Ampius de eius re decrevit, ea comprobes omnibusque rebus eum ita tractes, ut intelligat meam commendationem non vulgarem fuisse.

IV.

Scr. Romae mense Ianuario (XV. Kal. Febr.) a. u.c. 698.

M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. A. d. XVI. Kal. Febr. quum in senatu pulcher- 1 rime staremus, quod iam illam sententiam Bibuli de tribus legatis pridie eius diei fregeramus, unumque certamen esset relictum, cum sententia Volcatii, res ab adversariis nostris extracta est variis calumniis; causam enim frequenti senatu non magna varietate magnaque invidia eorum, qui a te causam regiam alio traferebant, obtinebamus. Eo die acer

Ep. 2, 4. agantur omnia, mea (Crat.)? agatur omnia M. Ep. 4, 1. relictum, cum sententia (N.). rel. sent. MB.

bum habuimus Curionem, Bibulum multo iustiorem, paene etiam amicum; Caninius et Cato negarunt se legem ullam ante comitia esse laturos. Senatus haberi ante Kalendas Februarias per legem Pupiam,

id quod scis, non potest, neque mense Februario 2 toto nisi perfectis aut reiectis legationibus. Haec

tamen opinio est populi Romani, a tuis invidis atque obtrectatoribus nomen inductum fictae religionis, non tam ut te impediret, quam ut ne quis propter exercitus cupiditatem Alexandream vellet ire. Dignitatis autem tuae nemo est quin existimet habitam esse rationem ab senatu; nemo est enim, qui nesciat, quo minus discessio fieret, per adversarios tuos esse factum: qui nunc populi nomine, re autem vera sceleratissimo latrocinio si quae conabuntur agere,

satis mihi provisum est, ut ne quid salvis auspiciis 3 aut legibus aut etiam sine vi agere possent. Ego

neque de meo studio neque de nonnullorum iniuria scribendum mihi esse arbitror; quid enim aut me ostentem, qui, si vitam pro tua dignitate profundam, nullam partem videar meritorum tuorum assecutus, aut de aliorum iniuriis querar, quod sine summo dolore facere non possum? Ego tibi a vi, hac praesertim imbecillitate magistratuum, praestare nihil possum: vi excepta possum confirmare te et senatus et populi Romani summo studio amplitudinem tuam retenturum.

V. a.

Scr. Romae a. d. III. Non. Februar. a. 0. C. 698.

1

M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. Tametsi mihi nihil fuit optatius, quam ut primum abs te ipso, deinde a ceteris omnibus quam gratissimus erga te esse cognoscerer, tamen afficior

Ep. 4, 2. latrocinio si (W.). l., si B.

summo dolore eiusmodi tempora post tuam profectionem consecuta esse, ut et meam et ceterorum erga te fidem et benevolentiam absens experirere: te videre et sentire eandem fidem esse hominum in tua dignitate, quam ego in mea salute sum expertus, ex tuis litteris intellexi. Nos quum maxime con- 2 silio studio, labore gratia de causa regia niteremur, subito exorta est nefaria Catonis promulgatio, quae nostra studia impediret et animos a minore cura ad summum timorem traduceret; sed tamen, in eius modi perturbatione rerum quamquam omnia sunt metuenda, nihil magis quam perfidiam timemus, et Catoni quidem, quoquo modo se res habet, profecto resistemus. De Alexandrina re causaque regia tantum habeo polliceri, me tibi absenti tuisque prae- 3 sentibus cumulate satisfacturum, sed vereor, ne aut eripiatur causa regia nobis aut deseratur, quorum utrum minus velim, non facile possum existimare; sed, si res coget, est quiddam tertium, quod nec Q. Selicio nec mihi displicebat, ut neque iacere fregem pateremur nec nobis repugnantibus ad eum deferri, ad quem prope iam delatum existimatur. A nobis agentur omnia diligenter, ut neque, si quid obtineri poterit, non contendamus nec, si quid non obtinuerimus, repulsi esse videamur: tuae sapientiae 4 magnitudinisque animi est omnem amplitudinem et dignitatem tuam in virtute atque in rebus gestis tuis atque in tua gravitate positam existimare; si quid ex iis rebus, quas tibi fortuna largita est, nonnullorum hominum perfidia detraxerit, id maiori

Ep. 5. a. 2. resistemus (A.). resistimus MB. 3. eripiatur causa regia (M). er. (c. r.] Man., B. nec Q. Selicio (B. conj.). neque S. MB.

iacere t regem

ad eum deforri delatum (MW.). i. regem

ad eum negoium deferri ... delatum (W.) aut regem

ad eum rem def. (vel d. rem). delata (W.). i. rem ... ad eum d. delata (Martyni-Lag., B.).

illis fraudi quam tibi futurum. A me nullum tempus praetermittitur de tuis rebus et agendi et cogitandi; utor ad omnia Q. Selicio, neque enim prudentiorem quemquam ex tuis neque fide maiore esse iudico neque amantiorem tui.

1

V. b.
Scr. Romae mense Februario (post VI. Idus) a. 1. C. 698.

M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. Hic quae agantur quaeque acta sint, [ea] te et litteris multorum et nuntiis cognosse arbitror; quae autem posita sunt in coniectura quaeque videntur fore, ea puto tibi a me scribi oportere. Posteaquam Pompeius et apud populum a. d. VIII. Idus Februarias, quum pro Milone diceret, clamore convicioque iactatus est in senatuque a Catone aspere et acerbe nimium magno silentio est accusatus, visus est mihi vehementer esse perturbatus; itaque Alexandrina causa, quae nobis adhuc integra est

nihil enim tibi detraxit senatus nisi id, quod per eandem religionem dari alteri non potest , 2 videtur ab illo plane esse deposita. Nunc id spe

ramus idque molimur, ut rex, quum intelligat sese, quod cogitabat, ut a Pompeio reducatur, assequi non posse et, nisi per te sit restitutus, desertum se atque abiectum fore, proficiscatur ad te: quod sine ulla dubitatione, si Pompeius paullum modo ostenderit sibi placere, faciet, sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem; nos tamen nihil, quod ad eam rem pertineat, praetermittimus. Ceteris iniuriis, quae propositae sunt a Catone, facile, ut spero, resiste

Amicum ex consularibus neminem tibi esse video praeter Hortensium et Lucullum; ceteri sunt partim obscurius iniqui, partim non dissimulanter irati: tu fac animo forti magnoque sis speresque fore, ut fracto impetu levissimi hominis tuam pristinam dignitatem et gloriam consequare.

mus.

Ep. 5. b. 1. sint, [ea] te (W.). S., ea te MB. aguntur ... sunt, ea (W.)? cognoscere (edd. vett.) ?

VI.
Scr. Romae mense Februario a. 1. C. 698.

M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. Quae gerantur, accipies ex Pollione, qui omni- 1 bus negotiis non interfuit solum, sed praefuit. Me in summo dolore, quem [in] tuis rebus capio, maxime scilicet consolatur spes, quod valde suspicor fore, ut infringatur hominum improbitas et consiliis tuorum amicorum et ipsa die, quae debilitat cogitationes et inimicorum et proditorum tuorum; facile 2 secundo loco me consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem video in rebus tuis, nam, etsi minore in re violatur tua dignitas, quam mea afflicta est, tamen est tanta similitudo, ut sperem te mihi ignoscere, si ea non timuerim, quae ne tu quidem umquam timenda duxisti.

Sed praesta te eum, qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es cognitus: illustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria. A me omnia summa in te studia officiaque exspecta: non fallam opinionem tuam.

VII.

Scr. Romae mense Martio a. u. c. 698.

M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. Legi tuas litteras, quibus ad me scribis gratum 1 tibi esse, quod crebro certior per me fias de omnibus rebus et meam erga te benevolentiam facile

Ep. 6, 1. quem [intuis (W.). q. ex t. (L.)? 4. in t. MB.

« IndietroContinua »