Immagini della pagina
PDF
ePub

1

90 M. TULLII CICERONIS EPISTOLARUM III. 13.

XIII.

Scr. in Asia mense Septembri a. u. c. 704.

M. CICERO AP. PULCHRO S.

Quasi divinarem tali in officio fore mihi aliquando expetendum studium tuum, sic, quum de tuis rebus gestis agebatur, inserviebam honori tuo; dicam tamen vere: plus, quam acceperas, reddidisti; quis enim ad me non perscripsit te non solum auctoritate, oratione, sententia tua, quibus ego a tali viro contentus eram, sed etiam opera consilio, domum veniendo conveniendis meis nullum onus officii cuiquam reliquum fecisse? Haec mihi ampliora multo sunt quam illa ipsa, propter quae haec laborantur; insignia enim virtutis multi etiam sine virtute assecuti sunt, talium virorum tanta studia 2 assequi sola virtus potest. Itaque mihi propono fructum amicitiae nostrae ipsam amicitiam, qua nihil est uberius, praesertim in iis studiis, quibus uterque nostrum devinctus est; nam tibi me profiteor et in re publica socium, de qua idem sentimus, et in quotidiana vita coniunctum, quam his artibus studiisque colimus. Vellem ita fortuna tulisset, ut, quanti ego omnes tuos facio, tanti tu meos facere posses, quod tamen ipsum nescio qua permotus animi divinatione non despero. Sed hoc nihil ad te; nostrum est onus. Illud velim sic habeas, quod intelliges, hac re novata additum potius aliquid ad meum erga te studium, quo nihil videbatur addi posse, quam quidquam esse detractum. Quum haec scribebam, censorem iam te esse sperabam: eo brevior est epistola et, ut adversus magistrum morum, modestior.

Ep. 13, 1. auctoritate, oratione, sent. (Gron.). a. ora tionis s. M., B. 2. intelliges, hac (Or.). intelleges hac B.

LIBER QUARTUS.

AD. SER. SULPICIUM ET CETEROS.

I.

Scr. in Cumano exeunte mense Aprili a. u. c. 705.

M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.

C. Trebatius, familiaris meus, ad me scripsit te 1 ex se quaesisse, quibus in locis essem, molesteque te ferre, quod me propter valetudinem tuam, quum ad urbem accessissem, non vidisses, et hoc tempore velle te mecum, si propius accessissem, de officio utriusque nostrum communicare. Utinam, Servi, salvis rebus sic enim est dicendum colloqui potuissemus inter nos! profecto aliquid opis occidenti rei publicae tulissemus: cognoram enim iam absens te haec mala multo ante providentem defensorem pacis et in consulatu tuo et post consulatum fuisse; ego autem, quum consilium tuum probarem et idem ipse sentirem, nihil proficiebam, sero enim veneram, solus eram, rudis esse videbar in causa, incideram in hominum pugnandi cupidorum insanias. Nunc, quoniam nihil iam videmur opitulari posse rei publicae, si quid est, in quo nobismet ipsis consulere possimus, non ut aliquid ex pristino statu nostro retineamus, sed ut quam honestissime lugeamus, nemo est omnium, quicum potius mihi quam tecum communicandum putem; nec enim clarissimorum virorum, quorum similes esse debemus, exempla neque doctissimorum, quos

semper coluisti, praecepta te fugiunt. Atque ipse antea ad te scripsissem te frustra in senatum sive potius in conventum senatorum esse venturum, ni veritus essem, ne eius animum offenderem, qui a me, ut te imitarer, petebat: cui quidem ego, quum me rogaret, ut adessem in senatu, eadem omnia, quae a te de pace et de Hispaniis dicta sunt, 2 ostendi me esse dicturum. Res vides quomodo se habeat: orbem terrarum imperiis distributis ardere bello; urbem sine legibus, sine iudiciis, sine iure, sine fide relictam direptioni et incendiis: itaque mihi venire in mentem nihil potest non modo, quod sperem, sed vix, iam quod audeam optare; sin autem tibi, homini prudentissimo, videtur utile esse nos colloqui, quamquam longius etiam cogitabam ab urbe discedere, cuius iam etiam nomen invitus audio, tamen propius accedam, Trebatioque mandavi, ut, si quid tu eum velles ad me mittere, ne recusaret, idque ut facias velim aut si quem tuorum fidelium voles, ad me mittas, ne aut tibi exire ex urbe necesse sit aut mihi accedere. Ego tantum tibi tribuo, quantum mihi fortasse arrogo, ut exploratum habeam, quidquid nos communi sententia statuerimus, id omnes homines probaturos. Vale.

II.

Scr. in Cumano exeunte mense Aprili (a. d. III. K. Maias)

a. u. c. 705.

M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.

1 A. d. III. Kal. Maias quum essem in Cumano, accepi tuas litteras, quibus lectis cognovi non satis prudenter fecisse Philotimum, qui, quum abs te mandata haberet, ut scribis, de omnibus rebus, ipse

Ep. 1, 1. ego, quum me (V.). ego mecum me M. egomet cum me B.

ad me non venisset, litteras tuas misisset, quas intellexi breviores fuisse, quod eum perlaturum putasses; sed tamen, postquam tuas litteras legi, Postumia tua me convenit et Servius noster: his placuit, ut tu in Cumanum venires, quod etiam mecum ut ad te scriberem egerunt. Quod meum consilium 2 exquiris, id est tale, ut capere facilius ipse possim quam alteri dare; quid enim est, quod audeam suadere tibi, homini summa auctoritate summaque prudentia? si, quid rectissimum sit, quaerimus, perspicuum est, si, quid maxime expediat, obscurum; sin ii sumus, qui profecto esse debemus, ut nihil arbitremur expedire, nisi quod rectum honestumque sit, non potest esse dubium, quid faciendum nobis sit. Quod existimas meam causam coniunctam esse 3 cum tua, certe similis in utroque nostrum, quum optime sentiremus, error fuit: nam omnia utriusque consilia ad concordiam spectaverunt, qua quum ipsi Caesari nihil esset utilius, gratiam quoque nos inire ab eo defendenda pace arbitrabamur; quantum nos fefellerit et quem in locum res deducta sit, vides. Neque solum ea perspicis, quae geruntur quaeque iam gesta sunt, sed etiam qui cursus rerum, qui exitus futurus sit: ergo aut probare oportet ea, quae fiunt, aut interesse, etiamsi non probes; quorum altera mihi turpis, altera etiam periculosa ratio videtur. Restat, ut discedendum putem; in 4 quo reliqua videtur esse deliberatio, quod consilium in discessu, quae loca sequamur. Omnino quum miserior res numquam accidit, tum ne deliberatio quidem difficilior; nihil enim constitui potest, quod non incurrat in magnam aliquam difficultatem. Tu, si videbitur, ita censeo facias, ut, si habes iam statutum, quid tibi agendum putes, in quo non sit

Ep. 2, 1. venisset, litteras (M.). v., sed l. Or. conj., B. 3. quorum altera (M.). quarum a. N., B.

1

coniunctum consilium tuum cum meo, supersedeas hoc labore itineris; sin autem est, quod mecum communicare velis, ego te exspectabo. Tu, quod tuo commodo fiat, quam primum velim venias, sicut intellexi et Servio et Postumiae placere. Vale.

III.

Scr. Romae exeunte mense Septembri a. u. c. 708.

M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.

Vehementer te esse sollicitum et in communibus miseriis praecipuo quodam dolore angi multi ad nos quotidie deferunt; quod quamquam minime miror et meum quodammodo agnosco, doleo tamen te sapientia praeditum prope singulari non tuis bonis delectari potius quam alienis malis laborare. Me quidem, etsi nemini concedo, qui maiorem ex pernicie et peste rei publicae molestiam traxerit, tamen multa iam consolantur maximeque conscientia consiliorum meorum; multo enim ante tamquam ex aliqua specula prospexi tempestatem futuram, neque id solum mea sponte; sed multo etiam magis monente et denuntiante te; etsi enim afui magnam partem consulatus tui, tamen et absens cognoscebam, quae esset tua in hoc pestifero bello cavendo et praedicendo sententia, et ipse affui primis temporibus tui consulatus, quum accuratissime monuisti senatum collectis omnibus bellis civilibus, ut et illa timerent, quae meminissent, et scirent, quum superiores nullo tali exemplo antea in re publica cognito tam crudeles fuissent, quicumque postea rem publicam oppressisset armis, multo intolerabiliorem futurum; nam, quod exemplo fit, id etiam iure fieri putant, sed aliquid atque adeo multa addunt et 2 afferunt de suo. Quare meminisse debes eos, qui auctoritatem et consilium tuum non sint secuti, sua stultitia occidisse, quum tua prudentia salvi esse

« IndietroContinua »