Immagini della pagina
PDF
ePub

potuissent. Dices: „quid me ista res consolatur in tantis tenebris et quasi parietinis rei publicae?" Est omnino vix consolabilis dolor tanta est omnium rerum amissio et desperatio recuperandi -; sed tamen et Caesar ipse ita de te iudicat et omnes cives sic existimant, quasi lumen aliquod exstinctis ceteris elucere sanctitatem et prudentiam et dignitatem tuam: haec tibi ad levandas molestias magna esse debent. Quod autem a tuis abes, id eo levius ferendum est, quod eodem tempore a multis et magnis molestiis abes; quas ad te omnes perscriberem, nisi vererer, ne ea cognosceres absens, quae quia non vides, mihi videris meliore esse condicione quam nos, qui videmus. Hactenus existimo nostram 3 consolationem recte adhibitam esse, quoad certior ab homine amicissimo fieres iis de rebus, quibus levari possent molestiae tuae. Reliqua sunt in te ipso neque mihi ignota nec minima solatia, ut quidem ego sentio, multo maxima: quae ego experiens quotidie sic probo, ut ea mihi salutem afferre videantur; te autem ab initio aetatis memoria teneo summe omnium doctrinarum studiosum fuisse omniaque, quae a sapientissimis viris ad bene vivendum tradita essent, summo studio curaque didicisse; quae quidem vel optimis rebus et usui et delectationi esse possent, his vero temporibus habemus aliud nihil, in quo acquiescamus. Nihil faciam insolenter neque te tali vel scientia vel natura praeditum hortabor, ut ad eas te referas artes, quibus a primis temporibus aetatis studium tuum dedisti: tantum dicam, quod te spero approbaturum, me, 4 posteaquam illi arti, cui studueram, nihil esse loci neque in curia neque in foro viderem, omnem meam

Ep. 3, 2. dolor tanta... recuperandi —; sed (W.). d.: t. rec.; sed. 3. sentio, multo M. s., sed. m. B.

...

viderem (M.). viderim V., B.

4.

curam atque operam ad philosophiam contulisse. Tuae scientiae excellenti ac singulari non multo plus quam nostrae relictum est loci; quare non equidem te moneo, sed mihi ita persuasi, te quoque in iisdem versari rebus, quae, etiamsi minus prodessent, animum tamen a sollicitudine abducerent. Servius quidem tuus in omnibus ingenuis artibus in primisque in hac, in qua ego me scripsi acquiescere, ita versatur, ut excellat; a me vero sic diligitur, ut tibi uni concedam, praeterea nemini, mihique ab eo gratia refertur, in quo ille existimat, quod facile appareat, †quum me colat et observet, tibi quoque in eo se facere gratissimum.

IV.

Scr. Romae exeunte mense Septembri a. u. c. 708.

M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.

-

1 Accipio excusationem tuam, qua usus es, cur saepius ad me litteras uno exemplo dedisses, sed accipio ex ea parte, quatenus aut negligentia aut improbitate eorum, qui epistolas accipiant, fieri scribis, ne ad nos perferantur: illam partem excusationis, qua te scribis orationis paupertate sic enim appellas iisdem verbis epistolas saepius mittere, nec nosco nec probo, et ego ipse, quem tu per iocum sic enim accipio divitias orationis habere dicis, me non esse verborum admodum inopem agnosco - εἰρωνεύεσθαι enim non sed tamen idem nec hoc είρωfacile cedo tuorum scriptorum sub2 tilitati et elegantiae. Consilium tuum, quo te usum scribis hoc Achaicum negotium non recusavisse,

necesse est νευόμενος

mat

[ocr errors]

Ep. 3, 4. †quum me colat (W.). cum me c. M. existi-
quod f. appareat quod me c. (W.). ex., quod f.
Ep. 4, 1. agnosco
est: sed B.

a., quam me c. Bakii conj., B.
est sed (W.). a.: εlọ,

[ocr errors]

εἰρ.

quum semper probavissem, tum multo magis probavi lectis tuis proximis litteris; omnes enim causae, quas commemoras, iustissimae sunt tuaque et auctoritate et prudentia dignissimae. Quod aliter cecidisse rem existimas, atque opinatus esses, id tibi nullo modo assentior; sed, quia tanta perturbatio et confusio est rerum, ita perculsa et prostrata foedissimo bello iacent omnia, ut is cuique locus, ubi ipse sit, et sibi quisque miserrimus esse videatur, propterea et tui consilii poenitet te et nos, qui domi sumus, tibi beati videmur, at contra nobis non tu quidem vacuus molestiis, sed prae nobis beatus. Atque hoc ipso melior est tua quam nostra condicio, quod tu, quid doleat, scribere audes, nos ne id quidem tuto possumus, nec id victoris vitio, quo nihil moderatius, sed ipsius victoriae, quae civilibus bellis semper est insolens. Uno te 3 vincimus, quod de Marcelli, collegae tui, salute paullo ante quam tu cognovimus, etiam mehercule quod, quemadmodum ea res ageretur, vidimus: nam sic fac existimes, post has miserias, id est postquam armis disceptari coeptum est de iure publico, nihil esse actum aliud cum dignitate; nam et ipse Caesar accusata acerbitate Marcelli sic enim appellabat — laudataque honorificentissime et aequitate tua et prudentia repente praeter spem dixit se senatui roganti de Marcello ne hominis quidem causa negaturum; fecerat autem hoc senatus, ut, quum a L. Pisone mentio esset facta de Marcello et C. Marcellus se ad Caesaris pedes abiecisset, cunctus consurgeret et ad Caesarem supplex accederet. Noli quaerere: ita mihi pulcher hic dies visus est, ut speciem aliquam viderer videre quasi reviviscentis rei publicae. Itaque, quum omnes 4

Ep. 4, 2. opinatus esses (W.). o. sis M., vulgo. 3. vincimus (Ern.). vicimus MB.

Ciceronis epist. I.

7

ante me rogati gratias Caesari egissent praeter Volcatium is enim, si eo loco esset, negavit se facturum fusisse ego rogatus mutavi meum consilium; nam statueram non mehercule inertia, sed desiderio pristinae dignitatis in perpetuum tacere: fregit hoc meum consilium et Caesaris magnitudo animi et senatus officium; itaque pluribus verbis egi Caesari gratias, meque metuo ne etiam in ceteris rebus honesto otio privarim, quod erat unum solatium in malis; sed tamen, quoniam effugi eius offensionem, qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam non putare, si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius voluntati et meis studiis serviam: nam, etsi a prima aetate me omnis ars et doctrina liberalis et maxime philosophia delectavit, tamen hoc studium quotidie ingravescit, credo et aetatis maturitate ad prudentiam et iis temporum vitiis, ut nulla res alia levare 5 animum molestiis possit; a quo studio te abduci negotiis intelligo ex tuis litteris, sed tamen aliquid iam noctes te adiuvabunt. Servius tuus vel potius noster summa me observantia colit, cuius ego quum omni probitate summaque virtute, tum studiis doctrinaque delector. Is mecum saepe de tua mansione aut decessione communicat: adhuc in hac sum sententia, nihil ut faciamus, nisi quod maxime Caesar velle videatur. Res sunt eiusmodi, ut, si Romae sis, nihil te praeter tuos delectare possit; de reliquis, nihil melius ipso est, ceteri et cetera eiusmodi, ut, si alterum utrum necesse sit, audire ea malis quam videre. Hoc nostrum consilium nobis minime iucundum est, qui te videre cupimus, sed consulimus tibi. Vale.

[ocr errors]

Ep. 4, 4. et iis t. vitiis (W.). et his t. v. M., vulgo. 5. nihil te praeter (L.). nihi praeter M. nihil pr. B. delectare (M.). te del. B.

[ocr errors]

V.

Scr. Athenis mense Aprili a. u. c. 709.

SERVIUS CICERONI S.

Posteaquam mihi renuntiatum est de obitu Tul- 1 liae, filiae tuae, sane quam pro eo, ac debui, graviter molesteque tuli communemque eam calamitatem existimavi, qui, si istic affuissem, neque tibi defuissem coramque meum dolorem tibi declarassem.

Etsi

genus hoc consolationis miserum atque acerbum est, propterea quia, per quos ea confieri debet propinquos ac familiares, ii ipsi pari molestia afficiuntur neque sine lacrimis multis id conari possunt, uti magis ipsi videantur aliorum consolatione indigere quam aliis posse suum officium praestare, tamen, quae in praesentia in mentem mihi venerunt, decrevi brevi ad te perscribere, non quo ea te fugere existimem, sed quod forsitan dolore impeditus minus ea perspicias. Quid est, quod tanto 2 opere te commoveat tuus dolor intestinus? Cogita, quemadmodum adhuc fortuna nobiscum egerit: ea nobis erepta esse, quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent, patriam, honestatem, dignitatem, honores omnes. Hoc uno incommodo addito quid ad dolorem adiungi potuit? aut qui non in illis rebus exercitatus animus callere iam debet atque omnia minoris existimare? An illius vicem, 3 credo, doles? Quoties in eam cogitationem necesse est et tu veneris et nos saepe incidimus, hisce temporibus non pessime cum iis esse actum, quibus sine dolore licitum est mortem cum vita commutare? Quid autem fuit, quod illam hoc tempore ad vivendum magno opere invitare posset? quae

Ep. 5, 1. prop. ac familiares (M.). [pr. ac f.] Kleyn. conj., B.

« IndietroContinua »