Immagini della pagina
PDF
ePub

MARCI TULLII CICERONIS

EPISTOLAE.

RECOGNOVIT

D. ALBERTUS SADOLINUS WESENBERG,

PRAECEPTOR PRIMARIUS SCHOLAE CATHEDRALIS VIBURGENSIS.

VOL. I.

INSUNT

EPISTOLARUM AD FAMILIARES LIBRI XVI., AD QUINTUM
FRATREM LIBRI II., Q. TULLII CICERONIS DE PETITIONE
CONSULATUS AD M. FRATREM LIBER.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERI.

PRAEFATIO.

Conscribenti mihi XXXII abhinc annos,,Emendationes M. Tullii Ciceronis Epistolarum" propositum erat, si modo esset peritis existimatoribus mea emendandi ratio probata, aut ipsum eas epistolas edere aut certe, quod in octo prioribus libris ad „Familiares" fecissem, ut graviora omnia certioraque vitia corrigere conarer, idem in ceteris omnibus epistolis (quarum iam plus CCC locos in illo libello tractavi) scholasticis aliquot usum programmatis facere. Conatu meo et nostratibus et Germanis magis etiam, quam speraveram, probato tamen ad alia studia conversus tot annis neutrum feceram, quum annis MDCCCLXVI-VII prodiit in publicum Baiteri Epistolarum editio. Is optime ille quidem de iis meritus est quum permulta, quae Orelliana editio altera corrupta reliquerat, partim ex codicibus manu scriptis partim ex coniecturis vel suis (non multis) vel aliorum emendando, tum accuratissimam utriusque codicis Medicei collationem totam divulgando; sed mihi, cuius tamen emendationes fere omnes vel in textum receperat vel in annotatione critica commemoraverat, non satisfecit; quum alia enim multa mihi parum recte fecisse videtur, tum maxime quod multo saepius, quam par erat, interpolatos meliores

[ocr errors]

codices esse statuit atque in epistolis ad Atticum et ad Q. Fratrem et „ad Brutum" codici Mediceo multo deteriori, quam alter ille epistolarum ad Familiares" est, nimiam fidem habuit neglectis codice Tornaesiano (de quo, quum recte auctore M. Hauptio pseudocodices illos Bosianos, Decurtatum et Crusellinum, qui, ut omnes, ita me olim deceperant, ex epistolis,,furca expulisset", nimis saepe Bosio non credidit), „vetere codice" Lambini (eodem, qui ab ipso Lambino Tornaesianus vocatur, aut certe eius simillimo), Antoniano et Faerniano Malaspinae, Palatino quarto Gruteri, cod. Landi, cod. Turnebi, editionibus Ascensiana altera, Cratandrina, Lambinianis. Itaque ego ad pristinum illud meum consilium tamdiu omissum nunc tandem reverti, quum auctore ipso Teubnero non, ut ipse volueram, fasciculum tantum aliquem „Emendationum" ederem, sed novam hanc epistolarum recognitionem facerem, quam brevi consequetur separatus ab ipsa editione fasciculus ille, quo erit gravissima quaeque mea correctio allatis rationibus argumentisque confirmata. De codicibus quae olim in „Emendationibus" meis dixi, eorum illud quoque nunc me poenitet, quod Orellii exemplum secutus in epistolis ad Q. Fratrem Mediceo uni auctoritatem aliquam tribui ne Cratandrini quidem codicis ratione ulla habita, cuius pondus in iis idem atque in epistolis ad Atticum esse Baiterus ipse serius animadvertit, quam ut eo in sua recensione uti posset. Cetera, quae de codicum rationibus habebam quae dicerem praeter ea, quae iam in „Emendationibus" posueram, in eum,

quem dixi, fasciculum reservavi. Tempora scriptarum datarumve epistolarum paullo accuratius, quam fecit Baiterus, studui definire. Distinctionem sententiarum, quae in epistolis scilicet multo maioris quam in aliis libris momenti est, iam a Baitero magna ex parte emendatam ut magis etiam perficerem, operae permultum dedi. Quibus Madvigii mei correctionibus (quae utinam multo plures fuissent!) olim mihi occasio utendi nulla fuerat, iis hanc editionem ornavi; nulla praeterea nova emendandi subsidia habui nisi Klotzii editionem alteram et Krausii „Emendationes", quibus nonnullorum locorum correctionem acceptam refero. Discrepantiam meae editionis a Baiteriana, si a distinctione orationis atque a verborum orthographia discesseris, omnem eiusque auctoritates quam diligentissime indicavi annotatione sub ipso textu posita, in qua ego sum in epistolis ad,,Familiares" et ad Q. Fr. iisdem fere notis usus atque Orellius, ut M. sit codex Mediceus, c. Cratandrinus, A. ed.,,antiquissima", N. ed. Neapolitana 1474, R. ed. Romana 1470, ed. Jensoniana 1470, cet.; scripturas, si quae mihi magis minusve incertae videbantur, interrogandi signo notavi, quumque plures posui, prima quaeque probatissima mihi fere fuit.

J.

Scripsi Viburgi in Jutlandia mense Decembri a. MDCCCLXXI,

Albertus Sadolinus Wesenberg.

« IndietroContinua »