Immagini della pagina
PDF
ePub

us? quid igitur cessas ? cur non inaugurare? sume diem vide, qui te inauguret: collegae sumus : nemo negabit. O detestabilem hominem, sive quòd tyrannisacerdos es, sive quòd mortui! Quaero deinceps, num, hodiernus dies qui sit, ignores? nescis, herì quartum in Circo diem ludorum Romanorum fuisse ? te autem ipsum ad populum tulisse, ut quintus praetereà dies Caesari tribueretur? cur non su mus praetextati? cur honorem Caesari tuâ lege datum deseri patimur? an supplicationes addendo diem contaminari passus es, pulvinaria noluisti ? aut undique religionem tolle, aut usquequaque conserva. Quaeres; placeat-ne mihi pulvinar esse, fastigium, flaminem? mihi verò nihil istorum placet. Sed tu, qui acta Caesaris defendis, quid potes dicere, cur alia defendas, alia non cures ? nisi fortè vis fateri te omnia quaestu tuo non illius dignitate metiri. Quid ad haec tandem? expecto eloquentiam tuam disertissum cognovi avum tuum ; at te etiam apertiorem in dicendo: ille nunquam nudus est concionatus ; tuum hominis simplicis pectus vidimus. Respondebisne ad haec ? aut omninò hiscere audebis? ecquid reperies ex tam longâ oratione meâ, cui respondere posse confidas? Sed praeterita omittamus.

XLIV. Hunc unum diem, hunc unum, inquam, hodiernum diem, hoc punctum temporis, quo loquor, defende, si potes: cur armatorum coronâ Senatus sep

8. Collegae sumus-Cicero and Antony were colleagues, as both of them were augurs.

the

9. Cur non sumus praetextati-The magistrates of the city during year of their magistracy wore the praetexta, a robe bordered with purple. On festival days all other Senators, who had been magistrates, wore this robe."

E &

tus est? cur me tui satellites cum gladiis audiunt? cur valvae Concordiae non patent? cur homines omnium gentium maximè barbaros, Ityraeos, cum sagittis deducis in forum? Praesidii sui causâ se facere dicit. Non-ne igitur millies perire est melius, quàm in suâ civitate sine armatorum praesidio non posse vivere? Sed nullum est istuc, mihi crede, praesidium; caritate et benevolentiâ civium septum oportet esse non armis. Eripiet, extorquebit tibi ista populus Romanus, utinam salvis nobis ! sed quoquo modo nobiscum egeris, dum istis consiliis uteris, non potes esse, mihi crede, diuturnus; etenim ista tua minimè avara 3conjux, quam ego sine contumeliâ describo, nimiùm debet diù populo Romano tertiam pensionem. Habet populus Romanus ad quos gubernacula reipublicae deferat; qui ubicunque terrarum sunt, ibi est omne reipublicae praesidium, vel potiùs ipsa respublica, quae se adhuc tantummodò ulta est,nondum recuperavit : habet quidem certè respublica adolescentes nobilissimos, paratos defensores ; quam volent, illi cedant, otio consulentes; tamen a republicâ revocabuntur. Et nomen pacis dulce est, et ipsa res salutaris; sed inter pacem et servitutem plurimùm interest: pax est tranquilla libertas; servitus malorum omnium postremum, non modò bello, sed morte etiam repellendum. Quòd si seipsos illi nostri lib

1. Concordiae-The temple of Concord.

2. Ityraess-Infamous Jews, devoted to Antony.

3. Conjux Fulvia, Antony's wife, had been married twice be, fore. Clodius, her first husband, was killed by Milo; Curio, her next husband, was slain by Juba, king of Mauritania; and Cicero says, she has long owed the Roman people her third debt, insinuating that before that time, Antony, her third husband, should have been killed.

4. Nostri liberatores-Brutus and Cassius.

eratores e conspectu nostro abstulerunt; at exemplum facti reliquerunt; illi, quod nemo fecerat, fecerunt. Tarquinium Brutus bello est persecutus, qui tamen rex fuit, cum esse Romae regem licebat. Sp. Cassius, Sp. Melius, M. Manlius propter suspicionem regni appetendi sunt necati : "hi primi cum gladiis, non in regnum appetentem, sed in regnantem impetum fecerunt; quod cum ipsum factum per se prae> clarum atque divinum est, tum expositum ad imitandum; praesertim cum illi eam gloriam consecuti sint; quae vix coelo capi posse videatur. Etsi enim satis in ipsâ conscientiâ pulcherrimi facti fructus erat, tamen mortali immortalitatem non arbitror contemnendam.

XLV. Recordare igitur illum, M. Antoni, diem, quo dictaturam sustulisti: pone ante oculos laetitiam Senatûs populique Romani: confer cum hâc nummatione tuâ tuorumque; tum intelliges, quantum inter laudem et lucrum intersit : sed nimirùm, ut quidam morbo aliquo et sensûs stupore suavitatem cibi non sentiunt ; sic libidinosi, avari, facinorosi verae laudis gustum non habent. Sed, si te laus allicere ad rectè faciendum non potest, ne metus quidem a foedissimis factis potest avocare? Judicia non metuis> si propter innocentiam, laudo ; si propter vim, non intelligis, ei, qui isto modo judicia, non timeat, quid timendum sit? Quòd si non metuis viros fortes, egregiosque cives, quòd a corpore tuo prohibentur armis ; tui te, mihi crede, diutiùs non ferent. Quae est autem vita, dies et noctes timere a suis ? nisi verò ma

5. Hi-Brutus and Cassius.

joribus habes beneficiis obligatos, quàm ille quosdam habuit ex iis, a quibus est interfectus. An tu es ullâ re cum eo comparandus? fuit in illo ingenium, ratio, memoria, literae, cura, cogitatio, diligentia : res bello gesserat, quamvis reipublicae calamitosas, attmen magnas: multos annos regnare meditatus, magno labore, magnis periculis, quod cogitârat, effecerat: muneribus, monumentis, congiariis, epulis, multitudinem imperitam delenierat : suos praemiis, adversarios clementiae specie devinxerat. Quid multa? attulerat jam liberae civitati, partìm metu, partìm patientiâ, consuetudinem serviendi.

XLVI. Cum illo ego te dominandi cupiditate conferre possum ; caeteris verò rebus nullo modo es comparandus. Sed ex plurimis malis, quae ab illo reipublicae sunt inusta, hoc tamen boni est, quòd didicit jam populus Romanus, quantum cuique crederet, quibus se committeret, a quibus caveret. Haec igitur non cogitas? nec intelligis, satìs esse viris fortibus didicisse, quàm sit re pulchrum, beneficio gratum, famâ gloriosum, tyrannum occidere? an, cumillum homines non tulerint, te ferent? certatìm posthác, mihi crede, ad hoc opus curretur, nec occasionis tarditas expectabitur. Respice, quaeso, aliquando rempublicam, M. Antoni: quibus ortus sis, non quibuscum vivas, considera: mecum, ut voles, cum republicâ redi in gratiam. Sed de te tu ipse videris ;

6. Fuit in illo ingenium, etc.-Cicero here acknowledges the abil ities of Caesar, which unquestionably were very great, but at the same time were so viciously employed, that they ruined his country. 7. Suos praemiis-Caesar had the generosity of an artful politician; he was liberal, when liberality would promote the execution of his ambitious designs.

ego de me ipso profitebor : defendi rempublicam adolescens, non deseram senex contempsi Catilinae gladios, non pertimescam tuos: quinetiam corpus libentèr obtulerim, si repraesentari morte meâ libertas civitatis potest; ut aliquando dolor populi Romani pariat, quod jamdiù parturit. Etenim si abhinc annos propè viginti hoc ipso in templo negavi, posse mortem immaturam esse consulari, quanto veriùs nunc negabo seni? Mihi verò, P. C. jam etiam optanda mors est, perfuncto rebus iis, quas adeptus sum, quasque gessi: duo modo haec opto; unum, ut moriens populum Romanum liberum relinquam; hoc mihi majus a diis immortalibus dari nihil potest: alterum, ut ita cuique eveniat, ut de republicâ quisque

8

mereatur.

8. Cicero published fourteen orations against Antony; but of all of them the second Philippick was most severe. This oration was perhaps the immediate cause of the assassination of Cicero. The sarcastical wit and pungent satire it contains so highly exasperated Antony, that he determined to embrace the first opportunity of silencing forever that tongue, whose invectives he so much feared. His desire of revenge did not long remain ungratified. The Roman orator, whom a large portion of mankind have so much admired, in a short time after the publication of this Philippick became one of the first victims of that bloody vengeance, which characterised the co alition of Octavius, Antony and Lepidus.

FINIS

« IndietroContinua »