Immagini della pagina
PDF
ePub

pervenit; vadoque per equites invento, pro rei necessitate `opportuno, ut brachia modo atque humeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse possent, disposito equitatu, qui vim fluminis refringeret, atque hostibus primo aspectu perturbatis, incolumem exercitum traduxit: frumentumque in agris et 5 copiam pecoris nactus, repleto iis rebus exercitu, iter in Senones facere instituit.

Summa

LVII. Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus eo supplemento, quod nuper ex Italia venerat, relicto Agendici, ut esset impedimentis praesidio, cum iv legionibus Lutetiam 10 proficiscitur. Id est oppidum Parisiorum, positum in insula fluminis Sequanae. Cujus adventu ab hostibus cognito, magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt. imperii traditur Camulogeno Aulerco, qui, prope confectus aetate, tamen propter singularem scientiam rei militaris ad 15 eum est honorem evocatus. Is quum animadvertisset, perpetuam esse paludem, quae influeret in Sequanam, atque illum omnem locum magnopere impediret, hic consedit, nostrosque transitu prohibere instituit.

LVIII. Labienus primo vineas agere, cratibus atque 20 aggere paludem explere, atque iter munire conabatur. Postquam id difficilius confieri animadvertit, silentio e castris tertia vigilia egressus, eodem, quo venerat, itinere Melodunum pervenit. Id est oppidum Senonum, in insula Sequanae positum, ut paulo ante Lutetiam diximus. Deprehensis 25 navibus circiter L, celeriterque conjunctis, atque eo militibus impositis, et rei novitate perterritis oppidanis, quorum magna pars erat ad bellum evocata, sine contentione oppido potitur. Refecto ponte, quem superioribus diebus hostes resciderant, exercitum traducit, et secundo flumine ad Lutetiam iter facere 30 coepit. Hostes, re cognita ab iis, qui a Meloduno profugerant, Lutetiam incendunt, pontesque ejus oppidi rescindi jubent ipsi profecti a palude, in ripis Sequanae, e regione Lutetiae, contra Labieni castra considunt.

LIX. Jam Caesar a Gergovia discessisse audiebatur: jam 35 de Aeduorum defectione et secundo Galliae motu rumores afferebantur, Gallique in colloquiis, interclusum itinere et Ligeri Caesarem, inopia frumenti coactum, in Provinciam contendisse confirmabant. Bellovaci autem, defectione Aedu.

orum cognita, qui ante erant per se infideles, manus cogere atque aperte bellum parare coeperunt. Tum Labienus, tanta rerum commutatione, longe aliud sibi capiendum consilium, atque antea senserat, intelligebat: neque jam, ut 5 aliquid acquireret, proelioque hostes lacesseret, sed ut incolumem exercitum Agendicum reduceret, cogitabat. Namque altera ex parte Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet opinionem virtutis, instabant; alteram Camulogenus parato atque instructo exercitu tenebat: tum legiones, a 10 praesidio atque impedimentis interclusas, maximum flumen distinebat. Tantis subito difficultatibus objectis, ab animi virtute auxilium petendum videbat.

LX. Itaque sub vesperum consilio convocato, cohortatus, ut ea, quae imperasset, diligenter industrieque administra15 rent, naves, quas a Meloduno deduxerat, singulas equitibus Romanis attribuit, et prima confecta vigilia, iv millia passuum secundo flumine progredi silentio, ibique se exspectare jubet. Quinque cohortes, quas minime firmas ad dimicandum esse existimabat, castris praesidio relinquit: v ejusdem legio20 nis reliquas de media nocte cum omnibus impedimentis adverso flumine magno tumultu proficisci imperat. Conquirit etiam lintres. Has, magno sonitu remorum incitatas, in eandem partem mittit. Ipse post paulo, silentio egressus cum tribus legionibus eum locum petit, quo naves appelli 25 jusserat.

LXI. Eo quum esset ventum, exploratores hostium, ut omni fluminis parte erant dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta tempestas, ab nostris opprimuntur: exercitus equitatusque, equitibus Romanis administrantibus, quos 30 ei negotio praefecerat, celeriter transmittitur. Uno fere tempore sub lucem hostibus nunciatur, in castris Romanorum praeter consuetudinem tumultuari, et magnum ire agmen adverso flumine, sonitumque remorum in eadem parte exaudiri, et paulo infra milites navibus transportari. Quibus 35 rebus auditis, quod existimabant, tribus locis transire legiones, atque omnes, perturbatos defectione Aeduorum, fugam parare, suas quoque copias in tres partes distribuerunt. Nam, et praesidio e regione castrorum relicto, et parva manu Metiosedum versus missa, quae tantum progrederetur, quantum

naves processissent, reliquas copias contra Labienum duxe

runt.

LXII. Prima luce et nostri omnes erant transportati, et hostium acies cernebatur. Labienus, milites cohortatus, Ut suae pristinae virtutis et tot secundissimorum proeliorum me- 5 moriam retinerent, atque ipsum Caesarem, cujus ductu saepenumero hostes superassent, praesentem adesse existimarent, dat signum proelii. Primo concursu ab dextro cornu, ubi septima legio constiterat, hostes pelluntur, atque in fugam conjiciuntur ab sinistro, quem locum duodecima legio 10 tenebat, quum primi ordines hostium transfixi pilis concidissent, tamen acerrime reliqui resistebant, nec dabat suspicionem fugae quisquam. Ipse dux hostium Camulogenus suis aderat, atque eos cohortabatur. At, incerto etiam nunc exitu victoriae, quum septimae legionis tribunis esset nunciatum, quae 15 in sinistro cornu gererentur, post tergum hostium legionem ostenderunt, signaque intulerunt. Ne eo quidem tempore quisquam loco cessit, sed circumventi omnes interfectique sunt. Eandem fortunam tulit Camulogenus. At ii, qui praesidio contra castra Labieni erant relicti, quum proelium 20 commissum audissent, subsidio suis ierunt, collemque ceperunt, neque nostrorum militum victorum impetum sustinere potuerunt. Sic, cum suis fugientibus permixti, quos non silvae montesque texerunt, ab equitatu sunt interfecti. Hoc negotio confecto, Labienus revertitur Agendicum, ubi impe- 25 dimenta totius exercitus relicta erant. Inde cum omnibus copiis ad Caesarem pervenit.

LXIII. Defectione Aeduorum cognita, bellum augetur. Legationes in omnes partes circummittuntur: quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad sollicitandas civitates nituntur. 30 Nacti obsides, quos Caesar apud eos deposuerat, horum supplicio dubitantes territant. Petunt a Vercingetorige Aedui, ad se veniat, rationesque belli gerendi communicet. Re impetrata contendunt, ut ipsis summa imperii tradatur: et, re in controversiam deducta, totius Galliae concilium Bibracte 35 indicitur. Eodem conveniunt undique frequentes. Multitudinis suffragiis res permittitur: ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem. Ab hoc concilio Remi, Lingones, Treviri abfuerunt: illi, quod amicitiam Romanorum

sequebantur; Treviri, quod aberant longius, et ab Germanis premebantur: quae fuit causa, quare toto abessent bello, et neutris auxilia mitterent. Magno dolore Aedui ferunt, se dejectos principatu; queruntur fortunae commutationem, et 5 Caesaris indulgentiam in se requirunt ; neque tamen, suscepto bello, suum consilium ab reliquis separare audent. Inviti summae spei adolescentes, Eporedorix et Viridomarus, Vercingetorigi parent.

LXIV. Ille imperat reliquis civitatibus obsides: denique 10 ei rei constituit diem: huc omnes equites, xv millia numero, celeriter convenire jubet; Peditatu, quem ante habuerit, se fore contentum dicit: neque fortunam tentaturum, aut in acie dimicaturum; sed, quoniam abundet equitatu, perfacile esse factu, frumentationibus pabulationibusque Romanos 15 prohibere: aequo modo animo sua ipsi frumenta corrumpant, aedificiaque incendant, qua rei familiaris jactura perpetuum imperium libertatemque se consequi videant. His constitutis rebus, Aeduis Segusianisque, qui sunt finitimi Provinciae, x millia peditum imperat: huc addit equites DCCC. His prae20 fecit fratrem Eporedorigis, bellumque inferre Allobrogibus jubet. Altera ex parte Gabalos proximosque pagos Arvernorum in Helvios, item Rutenos Cadurcosque ad fines Volcarum A recomicorum depopulandos mittit. Nihilominus clandestinis nunciis legationibusque Allobrogas sollicitat, quorum mentes 25 nondum ab superiore bello resedisse sperabat. Horum principibus pecunias, civitati autem imperium totius Provinciae pollicetur.

LXV. Ad hos omnes casus provisa erant praesidia cohortium duarum et viginti, quae ex ipsa coacta Provincia ab 30 L. Caesare legato ad omnes partes opponebantur. Helvii, sua sponte cum finitimis proelio congressi, pelluntur, et C. Valerio Donotauro, Caburi filio, principe civitatis, compluri busque aliis interfectis, intra oppida murosque compelluntur. Allobroges, crebris ad Rhodanum dispositis praesidiis, magna 35 cum cura et diligentia suos fines tuentur. Caesar, quod hostes equitatu superiores esse intelligebat, et, interclusis omnibus itineribus, nulla re ex Provincia atque Italia sublevari poterat, trans Rhenum in Germaniam mittit ad eas civitates, quas superioribus annis pacaverat, equitesque ab his arcessit

rant.

et levis armaturae pedites, qui inter eos proeliari consueveEorum adventu, quod minus idoneis equis utebantur, a tribunis militum reliquisque, sed et Equitibus Romanis atque evocatis, equos sumit, Germanisque distribuit.

LXVI. Interea, dum haec geruntur, hostium copiae ex 5 Arvernis, equitesque, qui toti Galliae erant imperati, conveniunt. Magno horum coacto numero, quum Caesar in Sequanos per extremos Lingonum fines iter faceret, quo facilius subsidium Provinciae ferri posset, circiter millia passuum x ab Romanis trinis castris Vercingetorix consedit; convoca- 10 tisque ad concilium praefectis equitum, Venisse tempus victoriae demonstrat: fugere in Provinciam Romanos, Galliaque excedere: id sibi ad praesentem obtinendam libertatem satis esse; ad reliqui temporis pacem atque otium parum profici: majoribus enim coactis copiis reversuros, neque finem belli 15 facturos. Proinde agmine impeditos adoriantur. Si pedites suis auxilium ferant, atque in eo morentur, iter confici non posse; si, (id quod magis futurum confidat,) relictis impedimentis, suae saluti consulant, et usu rerum necessariarum et dignitate spoliatum iri. Nam de equitibus hostium, quin ne- 20 mo eorum progredi modo extra agmen audeat, ne ipsos quidem debere dubitare. Id quo majore faciant animo, copias se omnes pro castris habiturum, et terrori hostibus futurum. Conclamant equites Sanctissimo jurejurando confirmari oportere, ne tecto recipiatur, ne ad liberos, ne ad parentes, ne ad ux- 25 orem aditum habeat, qui non bis per hostium agmen perequitarit.

LXVII. Probata re, atque omnibus ad jusjurandum adactis, postero die in tres partes distributo equitatu, duae se acies ab duobus lateribus ostendunt: una a primo agmine iter im- 30 pedire coepit. Qua re nunciata, Caesar suum quoque equitatum, tripartito divisum, ire contra hostem jubet. Pugnatur una tunc omnibus in partibus: consistit agmen : impedimenta inter legiones recipiuntur. Si qua in parte nostri laborare aut gravius premi videbantur, eo signa inferri Caesar aciem- 35 que converti jubebat: quae res et hostes ad insequendum tardabat, et nostros spe auxilii confirmabat. Tandem Germani ab dextro latere, summum jugum nacti, hostes loco depellunt; fugientes usque ad flumen, ubi Vercingetorix cum

« IndietroContinua »