Immagini della pagina
PDF
ePub

161

DE PHALERIS

et de argenteis earum exemplaribus haud procul Calone et Asciburgio Romanorum castellis apud Lanersfort praedium anno MDCCCLVIII repertis.

(Mon. Inst. arch. VI, tab. XLI; tab. adiuncta E.)

Brevi unius anni spatio in ripis vel alveis Rheni inferioris duo antiquitatis Romanae monumenta reperta sunt rarissima memoratuque dignissima. Quorum alterum est statua illa aenea, quae Februario anni MDCCCLIIX mense apud Vetera, hodie Xanten oppidum in dextra fluminis ripa undis et arenae superiacenti detracta, nunc Berolini in regio artium museo asservatur, quaque alii Bacchum puerum, alii Iacchum, alii Bonum Eventum, alii vel Achillem in insula Scyro latentem repraesentari arbitrantur 1. Alterum Novembre eiusdem anni mense in sinistra Rheni ripa haud procul Asciburgio et Calone castellis repertum, quamvis longe vilius esse videatur, quippe quod nec magnitudine, nec metalli pretio excellat, multo tamen pluris ab hominibus antiquitatis peritis propter novitatem suam aestimabitur. Prima enim nunc cernere atque perscrutari licet exemplaria earum phalerarum, quarum huc usque

1 Fiedler, Jahrbücher des Vereins von Alterthumsfreunden im Rheinlande, XXVI. p. 139 sqq. Bacchum puerum; E. aus 'm Weerth, Die Bronce-Statue von Xanten, Iacchum; Braun, Achilles auf Scyros oder die antike Bronze-Statue von Lüttingen, Achillem; Friederichs, Archaeologische Zeitung, XVIII. p. 1 et sqq., Bonum Eventum repraesentari putant. Huius sententiae quamvis potissimum assentiar, tanta tamen est genarum maxillarumque inaequalitas, ut eam non inscitiae aut incuriae artificis, qui plerasque corporis partes scite vel elegantissime finxerit, sed diversitati faciei pueri illius iguoti, quem festive coronatum et incedentem repraesentare iussus esset, tribuendam

esse censeam.

ANNALI 1860.

11

162

imagines tantum in nonnullis militum Romanorum monumentis exsculptae innotuerunt.

1

Inter dona militaria phaleras cum in veterum scriptorum libris, tum in lapidum inscriptionibus saepe commemorari, quamquam nemo ignorabat, permagna tamen fuit sententiarum discrepantia, quid demum sit, quod illo vocabulo significetur. Cum enim non solum apud Romanos, verum etiam apud Graecos barbarosque quoddam ornamentorum genus, quod vel a viris ac feminis gestari vel equis elephantisque 2 imponi solebat, illo nomine vocaretur, non potuit fieri, quin viris doctis, quid his hominum atque animalium ornamentis commune et proprium fuisset, disceptaretur. Ad rectam autem huius rei intelligentiam, praeter alios viros de antiquitatis studiis mirifice meritos, imprimis Borghesium et Cavedonium, plurimum contulit Adrianus de Longpérier, qui suis de phaleris dissertationibus (Revue numismatique 1848, p. 85 sgg. et Revue archéologique 1849, T. 1. p. 324 sgg.) ea veterum ornamenta, sive gemmis sive auro argentove facta, quae cingulis affixa essent, phaleras dicta esse demonstra

1 Praeter phalerarum a feminis gestatarum imagines, quae exhibentur his Annalibus, 1832. F. G., Mus. Borbon. IV, 20, Bullet. Neap. I. 6, II. 3, non paucas in vasorum picturis cernere licet. Utrum in Aurelii Prudentii versu, Psychomachia, II. 7: « Illa hostile caput phalerataque tempora vittis » participium phaleratus simpliciter pro splendide ornatus usurpatum sit, de qua significatione infra agetur, an ad hoc muliebrium ornamentorum genus a christianis repudiatum pertineat, diiudicari nequit.

2 Teste Gellio, N. Att. V. 5, Antiochus Syriae rex Annibali ostendebat equitatum frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem. Huius phalerarum generis imagines extant apud Lenormant et de Witte, Elite des monuments céramographiques, T. II. 109, 110 et 113. Mus. Borb. VIII. 32. Auctore Plinio, Nat. H. VIII. 5, Antiochus ille Patroclum elephantum, cum vadum fluminis transisset, quod alter regis elephantus abnuerat, « ob id factum phaleris argenteis, quo maxime gaudent, donavit ».

vit. Cum vero hic ornamenta in cingulis suspendendi modus et simplicissimus et multis rebus solus sit idoneus, non est mirandum, diversissimis ornamentis eum adhibitum huiusque similitudinis causa etiam ea, quae plerumque aliud vocabulum haberent proprium suum, imprimis a poetis phalerarum nomine vocata eodemque in nonnullis museis diversissima opera antiqua esse inscripta.

Omissis autem phaleris iis, quibus apud Graecos barbarosque et homines et bestiae ornabantur, de eo potissimum agemus illarum genere, cuius nostra exemplaria esse demonstrabitur. Haec enim donis Romanorum militaribus iisque phaleris, quibus non equi, sed milites ipsi ornari solebant, annumeranda sunt, ut e nonnullis militum Romanorum apparet monumentis, in quibus defunctorum statuae cum phaleris aliisque insignibus militaribus exsculptae sunt. Quae licet notissima ab iisque, qui nuperrime de phaleris tractarunt, veluti ab Adriano de Longpérier, Revue numismatique 1. l. et a Beckero et Marquardto, Handbuch der Römischen Alterthümer, III. 2, Tab. II. 18 et 19, cf. p. 441, coniunctim depicta sint, non possunt tamen hoc loco praetermitti. Alterum eorum ante haec duo saecula Veteribus erutum et ante haec octo lustra Clivia in Bonnense operum antiquorum museum translatum praeter multos alios satis bene a Lerschio Centralmuseum rheinländischer Inschriften, II. p. 1, nunc vero accuratissime a Lindenschmitio, Die Alterthümer unserer heidnischen Vorzeit, VI. 6, alterum, quod Veronae asservatur, primum a Maffeio, Museo Veron. p. CXXI. 4, et postea emendatius ab Ortio,

Eadem sententia iam a Pitisco, Lexicon Antiquitatum Roman. T. III. s. h. v. bis verbis edita est: « ego coniicio phaleras fuisse cingula quaedam claviculis aureis velut bullis ornata ».

Gli antichi marmi alla gente Sertoria Veronense spettanti, n. 2. p. 10 sgg., publicatum est. Hoc autem Q. Sertorius centurio legionis XI Claudiae Piae Fidelis 1 novem (apud Maffeium septem) phaleris, illo M. Caelius unus e ducibus legionis XIIX 2 quinque earum exemplaribus ornatus repraesentatur (tab. adi. E, nn. 1 et 2).

Cum his igitur imaginibus phalerarum exsculptis nostra exemplaria et forma, et magnitudine, et caelatura, et quo modo suspendebantur, prorsus conveniunt. Sunt enim praeter unum omnia rotunda, et constant ex tenuissima lamina argentea, quae in trium vel quattuor centimetrorum altitudinem caelata ac pice nigra expleta, rotundae laminae cupreae et paullo crassiori imposita, marginibusque suis in tergum huius reflexis et adstrictis affixa est. Unum illud exemplar, quo Sphinx uno capite virgineo, duobus vero corporibus leoninis duabusque alis inauratis supra haec expansis efficta est, cavae lunae formam, eandem tamen, quam reliqua, ambitus diametron habet (Mon. tab. XLI, n. 9). Quae cum undecim centimetrorum sit, vel mensurae phalerarum in utroque monumento effictarum, vel latitudini et altitudini pectoris congruit, quippe cui neque in directis neque in transversis ordinibus plura quam terna exemplaria affixa sint, modicis tantum inter singula quaeque relictis intervallis. Eandem vero et caelaturae generis, et rerum expressarum convenientiam esse tabula addita satis probabitur. Modus, quo in pectore suspensae sunt phalerae, in illis

Maffeio teste titulus hic est: Q· SERTORIVS || L · F · POB · FESTVS || CENTVR · LEG · XI || CLAVDIAE · PIAE || FIDELIS. 2 Titulus hic est: MCAELIOT FLEM BON || O. LEG · XIIX ANN SCIDIT BELLO VARIANO • OSSA |} INFERRE LICEBIT · P. CAELIVS· T · F || LEM · FRATER · FECIT

[ocr errors]
[ocr errors]

LIH

[ocr errors]

monumentis aliisque nonnullis fere idem est. Sunt enim affixae loris, quae partim directa ab humeris summoque pectore deorsum ad ventrem usque pertinent, partim transversa rectos cum illis angulos et cratis vel clathrorum efficiunt speciem. Nostra autem exemplaria prorsus eodem modo iisdemque locis, quibus lora directa transversis secantur, suspensa erant, ut ex tribus apparet annulis erectis, qui e cupro facti cupreisque laminis eo impositi sunt ordine, ut unus eorum loro directo et duo transverso immitterentur. Ad hanc igitur rem parvis in loris foraminibus, quibus annuli reciperentur, et fibulis, quibus recepti firmarentur, opus fuisse per se intelligitur. Idem vero annulorum ordo, quo trianguli aequis lateribus efficiuntur, cum etiam in uno illo exemplari lunato adhibitus sit, vix potest dubitari, quin hoc cum reliquis iisdem lororum clathris affixum sit. Quamvis enim haec forma lunata in nonnullis equorum phaleris conspiciatur, veluti in argenteis illis, quae Viennae asservantur et ab Arnetho, Die antiken Gold-und Silbermonumente des K. K. Münzund Antiken-Cabinettes, S. I. 1, depictae sunt, non tamen est credibile, ornamenta tam fragilia, quae vel levissimo percussu lacerari necesse esset, equis imposita esse. Accedit eo, ut inter Sertorii phaleras medio summi ordinis exemplari signum lunatum incisum sit.

.

Cum vero ea, quae supra descripta est, phalerarum species et fabricatio nunc demum, nostris exemplaribus repertis, ante oculos posita sit, factum est, ut alii alias res in illis stelis repraesentatas esse putarent. Ut numismata omittamus grandiora, quae quidem variis ornamentis adhibebantur, ut ex magno eorum, quae uno vel pluribus locis perforata sunt, numero colligitur, quorum tamen neque magnitudo neque caelatura cum monumentorum phaleris congruit, paullo uberius de

« IndietroContinua »