Immagini della pagina
PDF
ePub

XX. p. 4. Ad eas autem rationes, quibus tunc ad hanc opinionem adductus eram, quaeque biennio ante in alia commentatione, Gelduba und die nächsten Rheincastelle der Römer, narraveram, nonnullae accedunt res, quae nuper demum repertae sunt. Nam cum anno superiore in illo clivo solum altius effoderetur, magno operariorum numero ad hanc rem conducto, praeter muri partem e saxis extructi et quam plurima vasorum antiquorum fragmenta immensus imbricum, tegularum et laterum numerus erutus est. Quod in multis horum exemplaribus duplici typi forma impressum est nomen opificis: MVALSANOF, Marci Valsani officina 1, id hucusque neque alibi videre, neque commemoratum legere memini. Innumerabilia vero lapidum peregre apportatorum fragmenta, quae clivo agrisque in eo sitis circumiacent, testimonio sunt, castelli muros et fundamenta iamdudum effossa atque ex integris eorum lapidibus varia aedificia in proximis vicis exstructa esse. Vetus haec et divulgata in illa regione opinio paene omnium castellorum Romanorum exemplo probatur, nec non eorum, quae montibus et lapicidinis adiacebant. Praeter multa sepulcra vasaque fictilia, quae in iis condi solebant, et plurimorum imperatorum nummos non procul a castelli loco effossus est lapis, duo et viginti centimetra latus et quinquaginta quinque circiter largus, cuius tergum et latera muro inclusa fuisse apparet. In superficie eius sculptum est simulacrum feminae in saxo stantis, quae duos infantes, quorum unum marem esse apparet, brachiis tenet et ad sinum nudatum attollit, ut eos a dracone defendat ingenti et ad matris ventrem usque erecto, dum cauda squamo

1 Ita, non vero Mualsani nomen legendum est, pariterque apud Gruterum, CXXXI. 2, MVALEIVS non Mualeius, quod nomen indici inscriptum est, sed Marcus Valeius.

sa pro eius pedibus magno volumine sinuatur et tertium infantem illis duobus paullo maiorem implicat. Quamvis simulacrum, omnibus capitibus abscissis aliisque partibus infractis, valde mutilatum sit, probabile tamen est Latonam repraesentari cum liberis suis et Pythone, cuius crudelitatem tertio infante addito significari crediderim.

Nonnullis abhinc annis, cum magna pars fruticum, quibus totus ille clivus obsitus erat, extirparetur, duae detectae sunt viae stratae, quarum altera latior orientem versus ad magnam, quae Rheni cursum sequebatur, viam militarem, altera paullo angustior septentrionem versus Asciburgum ducebat. Plerumque enim castella Romanorum a viis militaribus vel minore vel maiore distabant spatio, id quod non pauca eorum in utraque Rheni ripa sita, quae ipse perscrutatus sum, testantur. Illis autem viis annumerari potest agger, quem ex arena ac silicibus factum binas alvei ripas iam antiquitus iunxisse supra commemoravi. Huius in latere cum phalerae repertae sint, quomodo illuc pervenerint, haud difficile est intellectu. Nam oppugnato ab hostibus castello reliquisque interclusis itineribus, agger ille propterea receptui solus erat liber, quod alveus sive undis sive limo impletus ab insectando barbaros prohibebat. Fieri igitur potuit, ut phalerarum cista aut casu, servo vel iumento cum impedimentis, quorum in numero dona militaria fuisse certissimum est, de aggere delapso, limo et undis immergeretur, aut consilio a fugientibus,

1 Quamquam rusticus, qui hunc lapidem, quem equidem museo Berolinensi tradidi, in suo prato reppererat, pro cote eo usus est, ita ut alvus Latonae penitus excavata sit, arbitror tamen iam antiquitus capita et corpus draconis tamquam pagana simulacra ab incolis christianis effracta esse. Eandem enim ob caussam multa opera antiqua iamdudum hisce in regionibus mutilata et confracta esse notissimum est.

ne impedimento esset neu forte in hostium manus incideret, illuc abiiceretur. Quamvis hoc loco nullus tutior esset, in quo rarissima illa antiquitatis opera per tot saecula intacta hominumque manu inviolata manerent, praesertim cum non plus quam sesquipedem infodi necesse esset, propter soli tamen humiditatem fieri non potuit, quin cupreae laminae in aeruginem inciderent, nec non argenteae illis corruptis vitiarentur. Cum porro operarii asseverent integra phalerarum exemplaria in superiore cistae parte, mutilata in inferiore fuisse, manifestum est haec illarum pondere illisa et confracta esse, intergerivis et iis rebus, quae singulis exemplaribus interponi quibusque haec seiungi debuerant, aerugine vel putredine consumptis.

Ne quis ignoret, ubi nunc antiquus ille thesaurus asservetur, commemorabo postremo, serenissimo Borussorum Principi ac Rectori eum ab Hermanno von Rath, in cuius fundo effossus erat, traditum esse. Hic cum omnium, quae ad illustrandam rem pervestigandumque locum pertinebant, socium sibi me adiunxisset, ea, quae supra relata sunt, vel ipse inspexi, vel ab ipsis operariis in illo loco occupatis audivi.

Prioris huius commentationis parte ante typothetae tradita, quam altera retractari et omnia, quae ad illam pertinerent, suis locis apponi possent, pauca huc

adiiciam.

Peditum phaleras ex argento factas fuisse, testimonio est praeter alios, quos commemoravi, Taciti locus, Hist. I. 89: manipuli quoque et gregarius miles viatica sua et balteos phalerasque, insignia armorum argento decora, loco pecuniae tradebant (Vitellio).

Ad probandam meam opinionem, in nummis Gallicis proprias Gallorum phaleras, non spolia Romanis detracta repraesentari, Taciti verba valent, Germ. 15: Gaudent praecipue finitimarum gentium donis, quae non modo a singulis, sed publice mittuntur: electi equi, magna arma, phalerae torquesque, iam et pecuniam accipere docuimus. Nam dubitari nequit, quin egentes Gallicae vel Celticae fuerint, quarum donis Romanorum pecunia adiicitur.

Locis, quibus phalerae inter splendida et pretiosa equorum ornamenta commemorantur, duo addi possunt, Apuleii, Metamorph. X: phaleris aureis et fucatis ephippiis et purpureis tapetis et frenis argenteis et pictilibus baltheis et tintinnabulis perargutis exornatum (equum). Itemque de deo Socratis: Neque enim in emendis equis phaleras consideramus et balthei polimina inspicimus etc. Iis vero locis, quibus dubium est, hominumne, an equorum phalerae intelligendae sint, annumero versus Papinii Statii, Theb. VIII. 567 sqq.: tunc auro phaleras, auroque sagittas Cingulaque et manicas - Presserat et mixtum cono crispaverat aurum. Describuntur enim arma, quibus Atys, qui Nunc pedes ense vago, prensis nunc celsus habenis, — agit, a matre ad bellum ornatus erat.

·

A. REIN.

I DONI MILITARI DE' ROMANI 1.

205

I doni militari de' Romani distinguonsi in due classi principali, secondo il grado de' militari, a' quali venivano distribuiti e comprende la prima classe le armille, falere e torqui date a' soldati inferiori fino al grado di centurione; la seconda le varie corone, le cosidette aste pure, i vessilli accordati in vario numero ad ufficiali superiori dal grado di tribuni o prefetti fino a quello di legati consolari, comandanti in capo di intiere armate. Notisi bene peraltro che doni della prima classe non si ritrovano mai dati ad ufficiali superiori al centurionato, mentre di corone ed aste pure talvolta vedonsi onorati anche centurioni.

Nè è meno degno d'osservazione che le armille, torqui e falere sempre si conferivano insieme, una sola eccezione ricorrendone d'un soldato che si qualifica come torque maiore donatus bello Delmatico ab Ti. Caesare Augusto (Grut. 96, 1= Mur. 40, 5), laddove dall' altro lato anche le corone, aste e vessilli sempre unitamente vengono menzionati, se ad ufficiali superiori si concedono; se ad inferiori peraltro, le corone o vengono unite alle armille, torqui e falere, op-. pure si donavano eziandio separatamente da quelle insieme colle aste pure. Quest' ultime poi non Quest'ultime vanno congiunte colle prime se non da lapidi spurie (p. e. Grut. 429, 1).

Noto si è a tutti che fin da' tempi più rimoti, simili decorazioni donavansi a militi distinti per valore; e basta ricordarne l'esempio celebratissimo del cen

Il discorso, del quale qui presento un estratto a' nostri lettori, fu da me letto nella solenne adunanza della fondazione di Roma a' 27 aprile 1860, in cui proposi i gessi delle falere illustrate nell' articolo precedente.

« IndietroContinua »