Immagini della pagina
PDF
ePub

pridie, quam ego Athenas veni, Mitylenas profectus erat. Cic. Att. v. 11. Tragoedi quotidie, antequam pronuntient, vocem sensim excitant. Cic. Or. I. 59. In omnibus negotiis prius, quam aggrediare, adhibenda est præparatio diligens. Cic. Off. 1. 21. Ante videmus fulgurationem, quam sonum audiamus. Sen. Nat. Quaes. II. 12. Si quis de cælo servavit, non habitis comitiis, sed prius, quam habeantur, debet nuntiare. Cic. Phil. 11. 32. Ægyptii quamvis carnificinam prius subierint, quam ibim, aut aspidem, aut felem, aut canem, aut crocodilum violent. Cic. Tusc. v. 27. Hannibal omnia et in prælio apud Zamam, et ante aciem, priusquam excederet pugna, erat expertus. Liv. xxx. 35. Aristides interfuit pugnæ navali apud Salamina, quæ facta est prius, quam pœna (exsilii) liberaretur. Corn. Nep. III. 2. Cæsar ad Pompeii castra pervenit prius, quam Pompeius sentire posset. Cæs. B. C. III. 67. Providentia est, per quam animus futurum aliquid videt, antequam factum sit. Cic. Inv. 11. 54. Sæpe magna indoles virtutis, priusquam reipublicæ prodesse potuisset, exstincta fuit. Cic. Ph. v. 18. Scis, me quodam tempore Metapontum venisse, neque ad hospitem ante divertisse, quam Pythagoræ ipsum illum locum, ubi vitam ediderat, sedemque viderim. Cic. Fin. v. 2.

§ 12. (e) Objective Sentences.

207 Objective sentences are expressed either by the oblique case of the object followed by the infinitive mood (128, VIII.), or by the conjunction quod with a finite verb. The construction of the accusative with the infinitive has been sufficiently illustrated above (177). The other form of the objective sentence, which approaches very nearly to the force of the causal sentence, admits of the following distinctions: (a) If the statement introduced by quod, i. e. 'that' or 'because,' is regarded as a fact or as stated only by the subject of the main sentence, the verb is in the indicative mood; (b) but if the statement is supposed to rest on the opinion or assertion of some other person, the verb is subjunctive, as in the oratio obliqua. Thus we have,

(a) Gratulor tibi, quod ex provincia salvum te ad nos recepisti. Cic. ad div. XIII. 73.

(b) Sæpenumero admirari soleo, M. Cato, quod nunquam senectutem tibi gravem esse senserim. Cic. Sen. 2. Quum contem

plor animo, reperio quatuor causas, cur senectus misera videatur: unam quod avocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat infirmius; tertiam, quod privet omnibus fere voluptatibus; quartam, quod haud procul absit a morte. Cic. Sen. 5. Videor mihi gratum fecisse Siculis, quod eorum injurias meo labore, miseriis, periculo sim persecutus. Cic. Verr. II. 6. Laudat Africanum Panatius, quod fuerit abstinens. Cic. Off. 11. 22. Phalereus Demetrius Periclem vituperat, quod tantam pecuniam in præclara illa propylæa conjecerit. Ibid. II. 17.

[ocr errors]

The cases in which quod with a finite verb is preferred to an infinitive with the accusative are as follows:

(aa) When we use 'that' of a fact, but not of one perceived or directly asserted. Thus, Mitto, quod invidiam, quod omnes meas tempestates subieris. Cic. ad div. xv. 4. 27. Habet hoc optimum in se generosus animus, quod concitatur ad honesta. Sen. Ep. 39. Adde, quod ingenuas didicisse fideliter artes, emollit mores, nec sinit esse feros. Ov. Pont. II. 9. Num reprehendis, quod libertus patronum juvabat eum, qui tum in miseriis erat? Cic. Verr. 1. 47.

(bb) When we have an impersonal verb in the main sentence, or when the nominative case is a neuter pronoun, or some general expression as ea res. Thus, Relinquitur illud, quod vociferari non destitit, non debuisse, quum prætor esset, suum negotium agere. Cic. Flac. 34. Hoc cecidit mihi peropportune, quod transactis jam meis partibus, ad Antonium audiendum venistis. Cic. Or. II. 4. Eumeni multum detraxit inter Macedones viventi, quod alienæ erat civitatis. Corn. Nep. XVIII. 1. Non ea res me deterruit, quominus literas ad te mitterem, quod tu nullas ad me miseras, sed quia nihil, quod scriberem, in tantis malis reperiebam. Cic. ad div. v1. 22. Accedit, quod patrem plus etiam, quam non modo tu, sed quam ipse scit, amo. Cic. Att. XIII. 21. Accedit, quod tibi certamen est tecum. Plin. Ep. VIII. 24. Huc accedit, quod paullo tamen occultior ac tectior vestra ista cupiditas esset (= esse debebat). Cic. Sext. Rosc. 36. Vitium est, quod quidam nimis magnum studium multamque operam in res obscuras atque difficiles conferunt, easdemque non necessarias. Cic. Off. 1. 6. Multa sunt admirabilia, sed nihil magis, quam quod ita stabilis est mundus, atque ita cohaeret ad permanendum, ut nihil ne excogitari quidem possit aptius. Cic. Nat. Deor. II. 45.

(cc) When 'that' expresses the cause of grief, joy, wonder, congratulation, complaint, or the like. Thus, Dolet mihi, quod stomacharis. Cic. Brut. 17. Gaudeo, quod te interpellavi. Cic. Leg. III. 1. Tibi gratulor quod te summa laus prosecuta est. Cic. ad div. xv. 14. Hannibal unus Antiocho, Magis mirari se, aiebat, quod non jam in Asia essent Romani, quam venturos dubitare. Liv. xxxvi. 41. Falso queritur de natura sua genus humanum, quod, imbecilla atque ævi brevis, forte potius, quam virtute regatur. Sall. Jug. I.

Obs. 1 Quum is sometimes used for quod, especially in the last case (above, 176, 3 (a)). Thus we have Tibi gratias ago, quum tantum litteræ meæ potuerunt. Cic. ad div. XIII. 24. Gratulor tibi, quum tantum vales apud Dolabellam. Ib. IX. 14. Gratissimum fecisti, quum eum indignum ea fortuna amicum nobis quam servum esse maluisti. Ib. xvI. 16. Memini, quum mihi deripere videbare, quod cum istis potius viveres, quam nobiscum. Ib. vII. 28. Jovi Diisque ago gratias merito magnas, quom te reducem tuo patri reddiderunt, quomque ex miseriis plurimis me exemerunt. Plaut. Capt. v. 1. 1.

Obs. 2 In the sense 'so far as,' quod is the objective apposition to the whole sentence, and in this usage is followed by the subjunctive. Suæ cuique utilitati, quod sine alterius injuria fiat, serviendum est. Cic. ad div. v. 2. Epicurus se unus, quod sciam, sapientem profiteri est ausus. Cic. Fin. II. 3. Aristides unus post hominum memoriam, quod quidem nos audierimus, cognomine Justus appellatus est. Corn. Nep. II. 1.

§ 13. (f) Illative Sentences.

208 Illative, intensive, or consecutive sentences are expressed by ut with the subjunctive in an affirmative sense, or by ut non, ut nihil, negatively, after intensive words, as tantus, talis, tot, adeo, ita, sic, usque eo, and or with some such word implied in the former sentence (175, (b), 3). Thus, Siciliam Verres per triennium ita vexavit ac perdidit, ut ea restitui in antiquum statum nullo modo possit. Cic. Verr. A. I. 4. Hortensius ardebat dicendi cupiditate sic, ut in nullo unquam flagrantius studium viderim. Cic. Brut. 88. Epaminondas paupertatem adeo facile perpessus est, ut de republica nihil, præter gloriam, ceperit. Corn. Nep. xv. 3. Piso eo usque corruptionis profectus est, ut sermone vulgi parens legionum haberetur. Tac. Ann. II. 55. Eo rem jam adducam, ut nihil divinatione opus sit. Cic. Sext. Rosc. 34. Talis est ordo actionum adhibendus ut in vita omnia sint apta inter se et convenientia. Cic. Off. 1. 14. Atticus quum tanta prosperitate usus esset valetudinis, ut annos,

triginta medicina non indiguisset, nactus est morbum. Corn. Nep. XXV. 21. Hæc quum viderem tot vestigiis impressa, ut in his errari non posset, non adscripsi, quod tua non referret. Cic. Fam. v. 20. Arboribus consita Italia est, ut tota pomarium videatur. Varr. R. R. 1. 2. Romani ex loco superiore strage ac ruina fudere Gallos, ut nunquam postea nec pars nec universi tentaverint tale pugnæ genus. Liv. v. 43.

Obs. 1 After a comparative we may have quam ut in an illative sense; thus, Isocrates majore mihi ingenio videtur esse, quam ut cum orationibus Lysiæ comparetur. Cic. Or. 13. Chabrias vivebat laute et indulgebat sibi liberalius, quam ut invidiam vulgi posset effugere. Corn. Nep. XII. 13.

Obs. 2 After tantum abest we may have two sentences with ut, of which the first represents the subject of abest, and the second is the consequence of tantum. Thus, Tantum abest, ut nostra miremur, ut usque eo difficiles et morosi simus, ut nobis non satisfaciat ipse Demosthenes. Cic. Or. 30. Tantum abest, ut enervetur oratio compositione verborum, ut aliter in ea vis esse non possit. Ibid. 68. Tantum abfuit, ut civilia certamina terror externus cohiberet, ut contra eo violentior potestas tribunicia esset. Liv. vi. 31.

Obs. 3 Ut with the subjunctive seems to represent the subject of such impersonal verbs as fit, accidit, evenit, non venit, est (it takes place'), abest (it is far from happening'), contingit, relinquitur, restat, sequitur, reliquum est, extremum est, accedit, mos est, consuetudo est, convenit, fas est, jus est: and as in this case the negative is non, never ne, we must refer these verbs to the class of illative rather than of final sentences. The following are examples: Fieri non potest, ut quis Romæ sit, quum est Athenis. Quint. v. 9, 5. Plerisque accidit, ut præsidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. Cæs. B.G. VI. 14. Forte evenit, ut in Privernati essemus. Cic. Or. 11. 55. Volo hoc oratori contingat, ut, quum auditum sit, eum esse dicturum, locus in subselliis occupetur, compleatur tribunal. Cic. Brut. 84. Apud Romanos nunquam fere usu venit, ut in magno discrimine non et proximi vestem mutarent. Liv. vi. 20. Est, ut plerique philosophi nulla tradant præcepta dicendi, et habeant paratum tamen, quid de quaque re dicant. Cic. Or. II. 36. Esto, ut hi sint optimates, quiqui integri sunt et bene de rebus domesticis constituti. Cic. Sext. 45. Næ ille longe aberit, ut argumentis credat philosophorum. Cic. Acad. II. 36. Absit, ut Milonem deseram. Apul. Met. 11. 3. Restat, ut his respondeam, qui sermonibus ejusmodi nolint personas tam graves illigari. Cic. Acad. II. 2. Relinquitur, ut, si vincimur in Hispania, quiescamus. Cic. Att. x. 8. Reliquum est, ut nihil a te petam, nisi, ut ad eam voluntatem, quam tua sponte erga Cæcinam habiturus esses, tantus cumulus accedat commendatione mea, quanti me a te fieri intelligo. Cic. ad div. VI. 9. Sequitur, ut doceam, omnia subjecta esse naturæ eaque ab ea pulcherrime geri. Cic. N. D. II. 32. Si hæc enuntiatio non vera est, sequitur, ut falsa sit. Cic. Fat. 12. Accedit, ut eo facilius animus evadat ex hoc aëre, quod nihil est animo 27

D. L. G.

velocius. Cic. Tusc. 1. 19. Eo accedebat, ut in caritate civium nihil spei reponenti metu regnum tutandum esset. Liv. 1. 49. Mos est hominum, ut nolint, eundem pluribus rebus excellere. Cic. Brut. 21. Qui convenit, ut tibi Aricina natus ignobilis videatur, quum tu eodem materno genere soleas gloriari? Cic. Phil. III. 6. Expedit omnibus, ut singulæ civitates sua jura et suas leges habeant. Just. XXXIV. 1. Cæsari Ariovistus respondit: jus esse belli, ut, qui vicissent, iis, quos vicissent, quemadmodum vellent, imperarent. Cæs. B. G. 1. 36.

§ 14. (g) Final Sentences.

209 Final sentences, which declare the end of what is predicated, are expressed by ut or quo affirmatively, and by ne, ut ne, quominus, and quin negatively, followed in every case by the subjunctive (128, XIII.; 175, (b), (2)). Sometimes this sentence is contained in a future participle (182, (b)), or conveyed by the gerund with ad (186), or the supine in -tum (189), or introduced by a relative (205, (B), (aa)). These latter usages have been sufficiently discussed. It is only necessary in this place to classify the final sentences which are expressed by means of the final conjunctions (above, p. 202).

(a) Ut and ne.

(aa) Ut is used to denote the end, when a purpose or object is distinctly expressed, and it is sometimes introduced by idcirco; thus, Legum idcirco omnes servi sumus, ut liberi esse possimus. Cic. Cluent. 53. Romani ab aratro abduxerunt Cincinnatum, ut dictator esset. Cic. Fin. II. 4. Ne nimium multi pœnam capitis subirent, idcirco illa sortitio comparata est. Cic. Cluent. 46. Illos idcirco non commemoro, ne de miseriis meorum necessariorum conquerens, homines, quos nolo, videar offendere. Cic. ad div. XIII. 8.

(bb) Ut denotes the end after verbs of wishing, willing, commanding, endeavouring, and the like; thus, Phaëton ut curru patris tolleretur optavit. Cic. Off. III. 25. Equidem vellem, ut aliquando redires. Cic. Fam. VII. 31. Cæsar Dolabellæ dixit, ut ad me scriberet, ut in Italiam quam primum venirem. Cic. Att. II. 7. Deliberantibus Atheniensibus Pythia respondit, ut moenibus ligneis se munirent. Corn. Nep. II. 2. Cæsar per litteras Trebonio mandaverat, ne per vim Massiliam expugnari pateretur. Cæs. B. C. II. 13. Sol efficit, ut omnia floreant. Cic. Nat. Deor. II. 15. Habet hoc virtus, ut viros fortes species ejus et pulchritudo etiam in hoste posita delectet. Cic. Pis. 32. Tribuni plebis postulant, ut sacrosancti habeantur. Liv. III. 19.

« IndietroContinua »