The Germania of Tacitus

Copertina anteriore
Taylor, Walton and Maberly, 1851 - 180 pagine
0 Recensioni
Google non verifica le recensioni, ma controlla e rimuove i contenuti falsi quando vengono identificati
 

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Pagine selezionate

Sommario

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 73 - Liberti non multum supra servos sunt, raro aliquod momentum in domo, numquam in civitate, exceptis dumtaxat iis gentibus quae regnantur. Ibi enim et super ingenuos et super nobiles ascendunt : apud ceteros impares libertini libertatis argumentum sunt.
Pagina 64 - Quotiens. bella non ineunt, non multum venatibus, plus Per otium transigunt, dediti somno ciboque, fortissimus qu's4ue ac bellicosissimus nihil agens, delegata domus et penatium et agrorum cura feminis senibusque et infirmissimo cuique ex familia: ipsi hebent, mira diversitate naturae, cum idem homines sic ament inertiam et oderint quietem.
Pagina 19 - Vandilios adfirmant, eaque vera et antiqua nomina, ceterum Germaniae vocabulum recens et nuper additum, quoniam qui primi Rhenum transgressi Gallos expulerint ac nunc Tungri, tune Germani vocati sint: ita nationis nomen, non gentis evaluisse paulatim, ut omnes primum a Victore ob 20 metum, mox etiam a se ipsis invento nomine Germani vocarentur.
Pagina 29 - Dianae. vos quoque, qui fortes animas belloque peremptas laudibus in longum vates dimittitis aevum, plurima securi fudistis carmina, Bardi.
Pagina 63 - Illum defendere, tueri, sua quoque fortia facta gloriae ejus assignare, praecipuum sacramentum est. Principes pro victoria pugnant ; comites pro principe. Si civitas, in qua orti sunt, longa pace et otio torpeat...
Pagina lxxxv - Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant, idque ab Druidibus proditum dicunt. Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finiunt ; dies natales et mensium et annorum initia sic observant, ut noctem dies subsequatur.
Pagina 68 - Accisis crinibus, nudatam, coram propinquis, expellit domo maritus, ac per omnem vicum verbere agit : publicatae enim pudicitiae nulla venia : non forma, non aetate, non opibus maritum invenerit. Nemo enim illic vitia ridet : nee corrumpere et corrumpi saeculum vocatur.
Pagina 65 - Nullas Germanorum populis urbes habitari satis notum est; ne pati quidem inter se iunctas sedes. colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit. vicos locant non in nostrum morem, conexis et cohaerentibus aedificiis: suam quisque domum spatio circumdat, sive adversus casus ignis remedium, sive inscitia aedificandi.
Pagina xxvi - Siculo latus abscidit, arvaque et urbes litore diductas angusto interluit aestu. Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis 420 obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras erigit alternos et sidera verberat unda.
Pagina lxxxvi - Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui una coierunt, quantum et quo loco visum est agri attribuunt atque anno post alio transire cogunt.

Informazioni bibliografiche