Immagini della pagina
PDF
ePub

Aristotle

on this subject imperfectly translated.

distinctionem, nam non expresse fit mentio nisi de sensu communi, et imaginatione, et memoria. Quoniam autem non potest textus Aristotelis propter perversitatem translationis intelligi ibi sicut nec alibi, et quoniam ubique Avicenna fuit perfectus imitator et expositor Aristotelis atque dux et princeps philosophiae post eum, ut dicit commentator super caput de Iride, propter hoc sententiae Avicennae, quae plana et perfecta est, adhaerendum est. Et licet translatores librorum Avicennae, ut in illo libro de Anima et in libro de Animalibus et in libris medicinae, aliter transtulerunt et vocabula mutaverunt, ita ut ubique non sit eadem intentio Avicennae translata, quoniam in libro de Animalibus Avicennae reperitur quod aestimatio est loco rationis in brutis, et sic aliquando invenitur alibi contrarietas respectu praedictorum, tamen non est vis de hoc quod diversi interpretes diversificantur in vocabulis, et aliquando a parte rei habent aliquam diversitatem; sed tenenda est ejus sententia in libro de Anima, quia ibi ex principali intentione discutit vires animae, alibi autem magis ex incidenti facit mentionem. Item ille liber est melius

mode of expressing a difference from Aristotle, who even then was beginning to assert the supremacy which in the two following centuries became so dangerous.

In the present instance the difference between Aristotle and the Schoolmen is a real one. Their studies of Arabian thinkers, and especially of Avicenna, had given them far sounder views of animal intelligence than those which Aristotle had held. Such passages as De Anima, iii. 1o (ἐν τοῖς ἄλλοις ζῴοις οὐ νόησις οὐδὲ λογισμός ἐστιν, ἀλλὰ φαντασία), or Polit. vii. 12 (μόνον γὰρ ἔχει λόγον), or Nat. Auscult. ii. 8 (Μάλιστα δὲ φανερὸν ἐπὶ τῶν ἄλλων ἃ οὔτε τέχνῃ οὔτε ζητήσαντα οὔτε βουλευσάμενα ποιεῖ) show systematic refusal to admit anything like reasoning power in animals. Memory as (distinct from recollection) he allowed them, sensus communis, and phantasia, but not anything which could be called cogitativa, or the rudimentary syllogizing of which Bacon speaks.

Turning to the psychology of Aquinas (S. T. Pars Prima, Quaest. lxxviii. Art. 4), we find substantial accordance with Bacon's view. For though Aquinas does not specify cogitativa as a distinct faculty of animals as distinct from aestimativa, yet he says: ‘Quae in aliis animalibus dicitur aestimativa naturalis in homine dicitur cogitativa, quae per collationem quandam hujusmodi inventiones invenit. Unde etiam dicitur ratio particularis cui medici assignant determinatum organum, scilicet mediam partem capitis. Est enim collativa intentionum individualium, sicut ratio intellectiva est collativa intentionum universalium.' Cf. the Quaestiones Naturales of Adelard of Bath, cap. xiv, Utrum bruta animas habent. The translation of the De Animalibus (printed 1500) is, as Bacon says, stuffed with Arabic words. The De Anima of Avicenna (newly translated) was printed

translatus longe quam alii; quod manifestum est, quia pauca vel nulla habet vocabula aliarum linguarum, sed alii ejus libri habent infinita. Si quis vero consideret praedicta, necesse est ponere tres virtutes omnino diversas, secundum tres cellulas. Nam diversitas objectorum ostendit nobis diversitatem virtutum. Sensibilium enim duo sunt genera, scilicet unum exterius, ut viginti novem praedicta, aliud interius latens sensum exteriorem, ut qualitas complexionis nocivae vel utilis, seu magis ipsa natura substantialis utilis vel nociva. Et ideo oportet necessario quod ex hac causa sunt duo genera sensuum, scilicet unum quod continet sensus particulares et sensum communem et imaginationem, quae moventur per primum genus sensibile: et aliud quod continet aestimationem et memoriam, quae feruntur in secundum genus sensibile. Sed propter operationum nobilitatem quam habet cogitativa respectu aliarum, ideo distinguitur ab aliis. Apud translationem ergo Aristotelis vulgatam vocatur omnis virtus memoria, quae habet potestatem retinendi species, et ideo tam arca sensus communis quam aestimationis secundum hoc vocatur memoria. Et ideo quod hic vocatur imaginatio, comprehenditur sub memoria apud translationem Aristotelis quae est in usu vulgi. Sed proculdubio oportet tunc quod memoria sit. duplex et valde diversa, ita quod una erit arca sensus communis et alia aestimationis; et erunt diversae secundum speciem et secundum subjectum et organum et operationem. Et cum jam positae sint istae virtutes in cerebro, intelligendum est, quod substantia cerebri medullaris non sentit, ut Avicenna docet decimo de Animalibus; et in hoc corrigit1 Aristotelem pia interpretatione et reverenda.

brain and

heart.

Nam medulla in aliis locis corporis sensum non habet, et Relation of ideo nec hic. Sed est vas et arca virtutum sensitivarum, continens nervos subtiles in quibus sensus et species sensibiles consistunt. Sed considerandum est, ut omnis tollatur dubitatio, quod anima sensitiva habet duplex instrumentum seu subjectum: unum est radicale et fontale, et hoc est cor, secundum

1 Aristotle was aware that the substance of the brain was not sensitive. In De Animalibus, lib. iii. cap. 19, he remarks: ovк éxei d' aïodnow тò aîμa ánтoμένων . . . οὐδὲ δὴ ὁ ἐγκέφαλος, οὐδ ̓ ὁ μυελὸς οὐκ ἔχει αἴσθησιν ἁπτομένων.

Aristotelem et Avicennam in libro de Animalibus; aliud est quod primo immutatur a speciebus sensibilium, et in quo magis manifestantur et distinguuntur operationes sensuum, et hoc est cerebrum. Nam laeso capite accidit manifesta laesio virtutum sensitivarum, et laesio capitis est nobis magis manifesta quam cordis, et pluries accidit, et ideo secundum manifestiorem considerationem ponimus virtutes sensitivas in capite; et haec est opinio medicorum, non aestimantium quod a corde sit fontalis origo virtutum. Sed Avicenna in primo Artis Medicinae dicit, quod licet ad sensum opinio medicorum sit manifestior, tamen opinio Philosophi est verior, quoniam omnes nervi et venae et virtutes animae oriuntur a corde primo et principaliter, sicut Aristoteles duodecimo de Animalibus demonstrat, et Avicenna tertio de Animalibus.

Origin and course of the optic

nerves.

DISTINCTIO SECUNDA;

Habens tria capitula. Primum est de origine nervorum qui ad oculum exiguntur.

CAPITULUM I.

Manifestis ergo his, ne aliquis scrupulus dubitationis in sequentibus occurrat, consideranda est compositio oculi 1, quia sine hoc nihil potest sciri de modo videndi. Sed auctores quidam minus dicunt, quidam plus, et in aliquibus diversificantur. Auctores enim perspectivae transeunt generalius de his, supponentes naturales philosophos et auctores medicinae, tanquam omnis qui legit perspectivorum scientias praeviderit medicos et naturales. Et ideo sermo eorum in se est obscurus,

1 This and the two following Distinctions deal with the anatomy of the eye and of the optic nerves. The description may be compared with that of Alhazen, lib. i. prop. 4-13, whom, however, Bacon has not followed blindly. Alhazen himself remarks at the end of his description: 'Omne quod diximus de tunicis oculi et compositione earum jam declaratum est ab anatomicis in libris anatomiae.'

nec intelligitur nisi recurratur ad intentionem medicorum et naturalium pleniorem. Propter quod necesse est hic aliquid uberius dici quam apud perspectivos inveniatur. Et quamvis sit difficile certificare ista, et certificata explanare, tamen spero per auctores certos haec posse fieri manifesta. Sed ne singularum opinionum rivulos superflue deducam, recitabo compositionem oculi praecipue secundum tres auctores, scilicet Alhazen in primo Perspectivae, et Constantinum' in libro de oculo, et Avicennam in libris suis; nam hi sufficiunt et certius pertractant quae volumus. Non tamen possum sequi verba singula cujuslibet, quia aliquando contrariantur propter malam translationem, sed ex omnibus formabo unam veritatem. Concordant ergo omnes, quod duae sunt partes anterioris concavitatis cerebri, quas vocant ventriculos, vel concavitates, vel cellulas. Et hi ventriculi non possunt esse instrumenta sensus communis et imaginationis de quibus. dictum est prius. Nam illi sunt ordinati secundum prius et posterius, hi autem sunt positi secundum dextrum et sinistrum, ut dicit Constantinus. Nam tota cellula cerebri potest dividi in partem anteriorem et posteriorem ut superius dictum est. Et nihilominus secundum dextrum et sinistrum. Et anterius ejus, scilicet locus sensus communis, habet dextrum et sinistrum, ubi sunt duo ventriculi quodammodo distincti. Et a pia matre, quae tegit utrumque ventriculum, exit nervus duplex, unus de dextro ventriculo, et alius de sinistro, et sunt nervi optici, id est concavi secundum dictos auctores. Et inchoatur concavitas non a medio anterioris partis cerebri, quia ibi est instrumentum odoratus, qui est unus nervus, habens ex lateribus duas carunculas similes summitatibus mamillarum, secundum quod docet Avicenna decimo de Animalibus. Sed secundum Avicennam, et auctorem perspectivae, et Constantinum, nervi isti visuales de quibus loquimur exeunt a fundo ventriculorum anterioris partis; sicut Con

1 Constantinus Africanus lived in the middle of the eleventh century, and spent much of his life in Mesopotamia. His works were printed at Basle 1536 and 1539. The second volume contains a short anatomical treatise, in which is a brief and not very accurate description of the brain and of the eye. It is dedicated to Desiderius, Abbot of Monte Cassino.

stantinus exponit, docens respicere capita magnorum animalium, cum occiduntur non in aestate nec in calore, et inveniet foramen parvum in cranio per quod transit nervus, et postea scrutetur caute panniculum piae matris ne frangatur, et inveniet nervum exire a fundo anterioris partis cerebri.

Sed duo nervi, ut dictum est, a duabus partibus dextra scilicet et sinistra, secundum omnes concurrunt, et fiunt unus nervus, et post conjunctionem iterum dividuntur. Melius autem fuit ut concurrerent in foramine quam ante vel post. Nam sive sic sive sic, facerent duo foramina in osse capitis, sed melius est fieri per unum, quam per duo. Et os firmius est, quanto minus perforatur. Ergo cum natura facit meliori modo quo potest, concursus erit in foramine cranii, a quo loco iterum dividuntur. Et nervus, qui venit a dextra parte, vadit ad sinistrum oculum, et qui a sinistra vadit ad dextrum, ut recta sit extensio nervorum ab origine sua ad oculos. Nam si ille qui venit a dextra parte anterioris cerebri, iret ad dextrum oculum, jam fieret angulus in nervo communi ubi concurrunt et fieret nervus curvus et non recte extensus ad oculum. Sed hoc impediret visum, quia visus semper eligit rectas lineas

d

a

quantum potest. Et tunc cum os oculi sit concavum habens foramen versus caput, ingreditur nervus foramen oculi et expandit se in concavitate ossis ad modum instrumenti, quo ponitur vinum in doliis. Sit ergo a b c cranium, et d sit dextra c pars anterioris concavitatis cerebri, et e sit sinistra, involuta pia matre, a cujus fundo exeant a dextris et sinistris duo nervi concurrentes in foramine cranii, et postea se dividentes, ut nervus, qui venit a dextro, vadat ad sinistrum oculum qui sit f et qui a sinistro, vadat ad dextrum, qui sit g, et ingrediantur foramina ossium concavorum, ut in illa concavitate expandantur, ut patet in figura. Sed intelligendum quod sicut a pia matre fiunt duo nervi, sic a dura, et similiter a cute cranii, in qua exterius involvitur, et isti tres nervi sunt concavi, et concurrunt in foramine, et fit unus nervus habens tres

b

FIG. 24.

« IndietroContinua »