Immagini della pagina
PDF
ePub

corneae non contingit uveam in puncto uno, nec applicatur ei ut sphaera exterior interiori, sed conjungitur ei in circumferentia sui foraminis, oportet quod cornea secet uveam, et ideo habebunt diversa centra. Et quoniam cornea est major sphaera quam uvea, quia continuatur cum superficie totius oculi, et uvea continetur infra sphaericitatem corneae, ideo oportet quod centrum corneae sit ulterius in profundo oculi, sicut patet ad sensum in corporibus sphaericis sic junctis; et hoc patet per Theodosium de sphaeris, et Alhazen sic dicit.

Ocular

structures

only partially spherical.

CAPITULUM II.

In quo explicatur dubitatio difficilis circa praedicta.

Sed tunc grandis est dubitatio, quid replebit spatium inter ea, ubi declinat sphaera minor a majore, et ideo aestimant multi quod humor albugineus diffundit se infra concavitatem corneae, ubi separatur uvea ab ea. Caeterum objicitur, quod cum humor albugineus sit concentricus corneae, tunc continebitur in concavitate corneae, sicut sphaera applicata ei vel aequidistans; sed non est aequidistans, quia tangit eam; ergo applicabitur ei in concavitate sua, et replebit spatium quod est inter uveam et corneam. Sed contra hoc est, quod auctor Perspectivae non dicit hoc, sed semper quod sit intra uveam. Et ideo objecta solvuntur per hoc, quod partes oculi non sunt sphaerae completae, sed portiones sphaerarum, ut patet de partibus glacialis et sic de aliis quae antecedunt eas quae eis deserviunt principaliter, ut sunt anterius corneae, et humor albugineus in foramine uveae, et anterius uveae; unde non est curandum hic nisi de sphaericitate portionum: et ideo cum loquitur de sphaericitate corneae, hoc non est nisi in portione illa quae visui necessaria est, scilicet, quae est in anteriori parte oculi, alibi vero non est sphaerica. Et uvea licet in parte superiore sit sphaerica non tamen in inferiori: similiter albugineus non habet sphaericitatem concentricam corneae, nisi in foramine uveae, ubi ad corneam applicatur, infra enim uveam habet concentricitatem cum uvea. Et quia haec ita

sunt, non oportet quod humor albugineus currat inter corneam et uveam. Si enim essent corpora completae sphaericitatis, hoc exigeretur, sed non est sic. Sed ubi declinant cornea et uvea, diffundit se consolidativa, et replet quicquid replendum est inter consolidativam et corneam, vel cornea et uvea relinquentes sphaericitatem completam dilatant se, et exterius coeunt vel interius vel utroque modo, et replent omne quod oportet repleri. Et quia anterior glacialis in sua convexitate secat uveam, oportet similiter quod ejus centrum sit aliud ab uvea, et sit interius in profundo; et quia totus oculus, et cornea, et humor albugineus habent aliud centrum ab uvea et in profundo oculi, sicut anterior glacialis, et haec requiruntur ut fiat visus in glaciali, melius est, ut dicit Alhazen, quod anterior glacialis habeat centrum idem cum istis. Et ideo totus oculus, et cornea, et humor albugineus, et anterior glacialis sunt concentrici. De anteriori vero glaciali citius manifestabitur in sequentibus, quod oportet ipsum habere idem centrum cum centro corneae et totius oculi, cum ostendetur fractio in vitreo humore. Interim sufficiat quod dictum est.

CAPITULUM III.

De centro et sphaericitate consolidativae.

vature of

tures not

De consolidativa aestimatur, quod habeat centrum aliud ab The centres omnibus his interius in profundo. Sed auctor perspectivae of curnon dicit hoc, sed solum de uvea, et de humore vitreo, quod these strucnec ad invicem nec cum aliis habeant centrum idem, atque identical, arguendo quod centrum corneae et centrum uveae non sunt but on one straight idem, dicit quod sphaera uveae non est in medio consolida- line. tivae, sed antecedens ad partem superficiei manifestae in anteriori ipsius oculi, et superficies manifesta oculi est ex sphaera majori sphaera uveae, quare centrum superficiei hujus manifestae erit interius in profundo quam centrum uveae. Sed superficies corneae manifesta et oculi, ut supponit ibi et postea exponit, sunt idem, ergo centrum uveae et corneae non sunt idem. Ex quo arguitur ab aliis, quod centrum

et

concavae superficiei consolidativae et corneae sunt idem, propter hoc, quod per elevationem uveae a medio consolidationis ostendit uveam habere aliud centrum a centro corneae et totius oculi. Sed dicendum est, quod exterior superficies consolidativae non est concentrica interiori, ut patet ; nec etiam interior est sphaerica plene, quia replet spatium ubi separantur cornea et uvea, propter quod egreditur a recta sphaericitate, et descendit ad interius oculi in illa parte magis quam alibi, et ideo cornea et interior consolidativa non sunt concentricae. Sed si sphaera utraque, scilicet cornea consolidativa, compleretur, tunc jaceret cornea in concavitate consolidativae, et essent interior consolidativae et exterior corneae concentricae. Et cum superficies exterior consolidativae et interior non sunt concentricae, etiam exterior corneae et exterior consolidativae non erunt concentricae. Et etiam quia consolidativa non habet perfectam sphaericitatem exterius, ut dicit Alhazen, tendit enim in suo anteriori ad acuitatem, et ideo non recte habet centrum, a quo omnes lineae ductae ad circumferentiam sunt aequales, ideo nec extra nec intra est corpus vere sphaericum, et ideo ei non assignatur centrum ab Alhazen. Sic tamen potest habere punctum simile centro, quod erit ulterius in profundo oculi magis quam centrum alicujus alterius, ut patebit in figura. Si tamen volumus vitare omnem contentionem, possumus dicere quod superficies consolidativae exterior non est omnino sphaerica, sicut totius oculi, quia aliquantulum acuitur in anteriori parte, et sic non habebit totus oculus centrum sphaerae, nec superficies exterior consolidativae. Si vero interior superficies consolidativae sit sphaerica, tunc non replet quod replendum esset inter corneam et uveam. Sed vel cornea contrahit se ad superficiem uveae, et profundatur declinando a vera sphaericitate, praeterquam in anteriori parte quae objicitur foramini, vel uvea se exaltat et exit in gibbositatem exterius derelinquens veram sphaericitatem. Sed quamvis centra sint diversa in partibus oculi, tamen omnia sunt in eadem linea, quae est perpendicularis super totum oculum et partes omnes, quae transit per medium foraminis uveae, et per centra omnium, ac per medium foraminis in

extremitate nervi, super quem componitur oculus. Quae linea est axis oculi, per quam oculus videt in fine certitudinis et per quam discurrit super singula puncta rei visae, ut quaelibet certificet successive, quamvis unam rem visibilem vel partem rei visibilis simul et semel comprehendat cum plena certitudine. Nam quia haec linea est perpendicularis super oculum et omnes ejus partes, ideo species veniens super eam est fortissima, quia incessus perpendicularis est fortissimus, ut habitum est in eis quae dicta sunt de multiplicatione specierum. Et illud necessum est, quatenus fortissime et certissime comprehendat quod debet.

Protraham ergo figuram in qua haec omnia declarantur ut possibile est in superficie, sed completa ostensio esset in corpore figurato ad modum oculi secundum omnia praedicta. Et exemplum ad hoc potest esse oculus bovis et porci et aliorum animalium, si quis vult experiri. Hanc autem figurationem aestimo meliorem sequenti, quamvis sequens sit antiquorum. Nam impossibile est quod centrum vitrei sit infra sphaeram anterioris glacialis, quia tunc dextrum videbitur sinistrum, et e contra, ut inferius declarabitur: nec etiam in superficie corporis sui, quia tunc species dextra nimis iret in dextram partem, et sinistra in sinistram, et nunquam concurrerent in nervo communi, quapropter erit extra versus anterius oculi. Et quoniam foramen uveae est parvum, et anterius glaciale minus, quia interius est, concentricum humori albugineo in foramine, tunc oportet quod vitreus secet valde parvam portionem de glaciali, ut est c f d, ita quod vix potest per manum hominis figurari, nam huic portioni respondet m o foramen uveae, quod est hic majus quam foramen uveae in oculo cujuslibet hominis istius temporis. Determinatur autem quantitas foraminis per lineas extremas pyramidis visualis, quae est a bl. Nam sit a l basis pyramidis, quae est res visa, cujus species penetrat corneam sub pyramidali figura et intrat foramen, quae tendit naturaliter in centrum oculi, et in illud iret, nisi prius obviaret ei corpus densius, in quo frangitur, scilicet humor vitreus c h d. Propter hoc ergo sic posui centrum vitrei, et sic figuravi sphaeram ejus; et patet quod sphaera ejus est minor sphaera

anterioris glacialis. Sed in oculo non sunt sphaerae integrae, sed de illis sunt solum parvae portiones, ut sphaerae anterioris glacialis portio c f d, et vitrei portio c h d; complevi tamen sphaeras in figuratione propter evidentiam centrorum et portionum. Deinde est uvea figurata in sphaera completa, praeterquam in ejus foramine m o, et tamen non est in oculo completae sphaericitatis, ut dictum est, sed in ejus

[blocks in formation]

anteriori parte in qua est foramen, quia non requiritur sphaericitas ad visum, nisi in illo loco; alias est irregularis figurae, ne vacuum intercidat inter uveam et corneam;

1 This figure is an exact copy of Reg. That of Harl. is similar. The alternative diagram (Jebb, Tab. i. 30) is not given in these MSS., and Jebb's version of it is wholly unintelligible, as indeed is his rendering of this one, all letters, for instance, being omitted. It must be remembered that centrum vitrei here means centrum concavitatis vitrei. The vitreous humour is hollowed out in front to receive the lens or anterior glacialis. It will be noted that the circle of the vitreous curvature is slightly less than that of the anterior glacialis; i. e. the curvature of the lens is slightly different on its two faces.

« IndietroContinua »