Immagini della pagina
PDF
ePub

Maius, aut quod nos ipsi reposuimus, peculiari nota distinctum est, quod quidem ad hanc diem in fragmentis edendis usurpatum vidimus.

Nullum deprehensum est fragmentum, quod ad opera de rhetorica assui possit. Quæ de hac arte scripta possidemus omnibus partibus sunt absoluta, præter extremum caput Bruti, et libros de Inventione, quibus forsan numquam auetor finem imposuit: sed verisimile est multa alia Ciceronem scripsisse, quum ad filium instituendum Partitiones oratorias componeret. Quinetiam quum junior esset (Rhet. ad Her. I, 46) de logica egit, et ætate provectior (Topic. cap. 2) se de ea scripturum spondebat. Sane eam ad filii usum in ordinem digessit ac redegit, sed nulla laboris hujus supersunt vestigia, omninoque evanuit quidquid hac mente proferre potuit. Itaque hoc in argumento illud nobis est reliquum, ut ea expendamus, quæ orationum, scriptorum philosophicorum, epistolarum, ac poematum, fragmenta jam non desiderantur.

I. ORATIONUM FRAGMENTA.

Quidquid Cicero junior apud judices egit, omnino evanuit. Ex Quintii causa, quem certe non primum defendit, uti ex orationis ipsius exordio licet opinari, ad Verrinas usque, decem anni effluxere, per quos, si duos excipias (674-676) quibus Græciam perlustravit, indesinenter ac perpetuo in foro verba fecit (Brut. c. 90, 91). Post longum illud intervallum, ex quo duas tantum orationes quasi expressimus, Cicero xxxvII annum agens dictitabat (in Cæcil. 13) neminem adhuc tot causas egisse, et se cum Hortensio sæpissime disputavisse profitebatur. Nullo modo, ne historiis quidem novimus, unum ex illis forensibus certaminibus quibus ad actiones contra Verrem ambo illi oratores quodammodo prolusere. Attamen ex Hortensii eloquentia maxime celebrata, egregiisque dotibus quæ jam in Tullio emimonumentorum antiquorum observantissimum, quæ ita vivide in Verrinis descripsit, ut aliquid ad artium annales ordinandos loci illi contulerint. Asconius de his verbis quibus Sicilienses salutabat ultimum Cicero, agit in argumento orationis contra Cæcilium, quum commemorat quibus vinculis orator ille huic populo adhæreret : « quod quæstor in Sicilia fuisset prætore Sexto Peducæo, et quod, quum decederet, in illa oratione, quam Lilybæi habuit, multa iis benigna promisisset ».

PRO P. ΟΡΡΙΟ.

P. Oppius, eques romanus, in bello Mithridatico Cottæ consulis quæstor, ad annum ferme 680 majestatis reus fuit, quod in victu administrando exercitum fraudaverat. Quintilianus vero (V, 13) defensionem qua ratione disposuerit Cicero, narrat. Ex eodem loco patet Oppium apud judices fuisse citatum ex epistola Cottæ consulis; et fragmentorunı primum, quod cum Dione Cassio (XXXVI, 23) optime convenit, testatur consulem contendisse, se pæne fuisse a quæstore suo neci datum. Sallustii loco quodam, quem Nonius (XVIII, 9) servavit, res illa paullum illustratur. Defensor autem profitebatur clientem eo fuisse desperationis adductum, ut sibi ipse violentas inferre manus fuisset agressus. Oppius autem, quum a Cicerone defensus fuisset, et equites romanos judices haberet, fuit sane culpa liberatus.

PRO C. MANILIO.

Si fides Asconio adhibetur (in argument. Cornelianæ), Manilius quidam in judicium vocatus fuit, quod populum contra judices, qui de L. Cornelio sententiam erant laturi, concitavisset: sed ille absens damnatus fuit; præterea non Caius, sed Marcus dicebatur. Verisimile itaque est ibi de C. Manilio agi, qui, teste Plutarcho (Vit. Cic. cap. 9), repetundarum reus fuit anno 687, Cicerone prætore, qui eum, populo id efflagitante, defendit. Quidquid autem conjecit Patricius, a vero discedere videtur.

PRO M. FUNDANΙΟ.

Ignoratur plane quænam fuerit illius litis causa, de qua egit Quintus in epistola de petitione consulatus, cap. 5: videtur autem acta fuisse anno 688. Ibi Cicero deridet testem qui nullo modo primam literam poterat pronuntiare nominis illius contra quem erat dicturus. Testis autem ille Græcus fuit (Quintil. I, 4), et inde videtur de repetundis fuisse in judicium vocatus Fundanius, ab incolis cujusdam provinciæ, Arcadiæ forsan, in quos orator invehebatur, ut testatur Servius, quod genus antiquum jactarent. Joci autem illi Romanos delectare quidem poterant, sed multo melius fuisset certa argumenta in medium proferre. Absolverunt Fundanium judices.

PRO C. CORNELIO.

Hæc causa semper habita est tamquam una e clarissimis quæ Tullius egerit. Per quatuor dies, anno 688, fuit disceptata, et orator eam in lucem emisit duabus distinetam actionibus. Inde Quintilian. multa deprompsit exempla, IV, 3; V, 13; VI, 6; VII, 4, etc. Qui de Oratoribus dialogum scripsit, c. 39, refert eam vehementissime civium animos concitavisse. Cicero ipse, Orat. cap. 29, argumentum illud profert, quantum varia esset ipsius eloquentia. C. Cornelius majestatis erat reus. Quum tribunus plebis anno 686 esset, uti illatam sibi ulcisceretur a senatu injuriam, qui legem ab ipso rogatam rejecerat, de pecunia apud gentium exterarum legatos magno fænore locata, sanxerat, «ne quis, nisi per populum, legibus solveretur». Rursus obstitit senatus, Corneliusque iterum contra patres est obnixus: ibique monumentorum antiquorum observantissimum, quæ ita vivide in Verrinis descripsit, ut aliquid ad artium annales ordinandos loci illi contulerint. Asconius de his verbis quibus Sicilienses salutabat ultimum Cicero, agit in argumento orationis contra Cæcilium, quum commemorat quibus vinculis orator ille huic populo adhæreret : « quod quæstor in Sicilia fuisset prætore Sexto Peducæo, et quod, quum decederet, in illa oratione, quam Lilybæi habuit, multa iis benigna promisisset ».

PRO P. ΟΡΡΙΟ.

P. Oppius, eques romanus, in bello Mithridatico Cottæ consulis quæstor, ad annum ferme 680 majestatis reus fuit, quod in victu administrando exercitum fraudaverat. Quintilianus vero (V, 13) defensionem qua ratione disposuerit Cicero, narrat. Ex eodem loco patet Oppium apud judices fuisse citatum ex epistola Cottæ consulis; et fragmentoruni primum, quod cum Dione Cassio (XXXVI, 23) optime convenit, testatur consulem contendisse, se pæne fuisse a quæstore suo neci datum. Sallustii loco quodam, quem Nonius (XVIII, 9) servavit, res illa paullum illustratur. Defensor autem profitebatur clientem eo fuisse desperationis adductum, ut sibi ipse violentas inferre manus fuisset agressus. Oppius autem, quum a Cicerone defensus fuisset, et equites romanos judices haberet, fuit sane culpa liberatus.

PRO C. MANILIO.

Si fides Asconio adhibetur (in argument. Cornelianæ), Manilius quidam in judicium vocatus fuit, quod populum contra judices, qui de L. Cornelio sententiam erant laturi, concitavisset: sed ille absens damnatus fuit; præterea non Caius, sed Marcus dicebatur. Verisimile itaque est ibi de C. Manilio agi, qui, teste Plutarcho (Vit. Cic. cap. 9), repetundarum reus fuit anno 687, Cicerone prætore, qui eum, populo id efflagitante, defendit. Quidquid autem conjecit Patricius, a vero discedere videtur.

PRO M. FUNDAΝΙΟ.

Ignoratur plane quænam fuerit illius litis causa, de qua egit Quintus in epistola de petitione consulatus, cap. 5: videtur autem acta fuisse anno 688. Ibi Cicero deridet testem qui nullo modo primam literam poterat pronuntiare nominis illius contra quem erat dicturus. Testis autem ille Græcus fuit (Quintil. I, 4), et inde videtur de repetundis fuisse in judicium vocatus Fundanius, ab incolis cujusdam provinciæ, Arcadiæ forsan, in quos orator invehebatur, ut testatur Servius, quod genus antiquum jactarent. Joci autem illi Romanos delectare quidem poterant, sed multo melius fuisset certa argumenta in medium proferre. Absolverunt Fundanium judices.

PRO C. CORNELIO.

Hæc causa semper habita est tamquam una e clarissimis quæ Tullius egerit. Per quatuor dies, anno 688, fuit disceptata, et orator eam in lucem emisit duabus distinetam actionibus. Inde Quintilian. multa deprompsit exempla, IV, 3; V, 13; VI, 6; VII, 4, etc. Qui de Oratoribus dialogum scripsit, c. 39, refert eam vehementissime civium animos concitavisse. Cicero ipse, Orat. cap. 29, argumentum illud profert, quantum varia esset ipsius eloquentia. C. Cornelius majestatis erat reus. Quum tribunus plebis anno 686 esset, uti illatam sibi ulcisceretur a senatu injuriam, qui legem ab ipso rogatam rejecerat, de pecunia apud gentium exterarum legatos magno fænore locata, sanxerat, «ne quis, nisi per populum, legibus solveretur». Rursus obstitit senatus, Corneliusque iterum contra patres est obnixus: ibique

« IndietroContinua »