EDITORIS PRÆFATIUNCULA. LABORUM ABORUM metam attingentibus nobis pauciora dicenda supersunt de hoc novissimi voluminis tenore ac proposito, in quo pretiosa Ciceronis reliquiæ tamquam in sacrario aliquo continentur. Quando enim ita fato datum erat, ut exstincta tot librorum luce et vita, vix decimam oratoris romani partem vetustas invidiosa servaret, illud tamen quamvis in tanto malo lætandum est, quod nonnullæ ex hoc literarum naufragio veluti tabulæ emerserint, quæ, quantum sit damnum, testarentur. Nec scio, an non nova laus (si quisquam Tullianæ laudi accedere cumulus possit), scriptori nostro veniat, quod in tam variis operum fragmentis semper magnus et nobilis, semper et sapientiæ, et Romæ, et libertatis interpres appareat. Danda itaque fuit opera, ne nobilissimæ illæ reliquiæ diversissimis in locis diutius obrutæ jacerent, sed in unum redactæ, usum simul ac ornamentum præberent. Porro, ne mancum claudicaret opus, eruendum fuit quidquid olim Sigonius et Patricius in lucem eduxerant, nec minimæ huic fragmentorum parti, addenda quæcumque oculorum et ingenii acie viri præstan.issimi, A. Maius, Niebuhr. et Am. Peyron, invenerunt. Quæ omnia, quantum in nobis fuit, notis et commentariis illustravimus, tum ex supra recitatis auctoribus, tum ex ipso locorum captu desumptis. Et plurimam quidem nobis utilitatem præstitit clarissimus vir J. V. Le Clerc, cui si dignas agere grates ve limus, in immensum hæc crescat præfatiuncula ; et satis sit moneri legentes ab eo (nam quanta est hominis scientia et eruditio, tanta est humanitas et modestia), plerasque notas et integra prolegomena nos cum grata fontis uberrimi memoria diligenter hausisse. Ut autem omnia quæcumque Ciceronem spectant in hoc volumine includerentur, notha quædam quæ ex oratore nomen tantum retinent, v. g. declamatiunculam in Sallustium, epistolam ad Octavium recepimus, quæ veteris saltem interpolatoris furta sunt; et recentiorem, de Tulliæ morte consolationem, quæ oratori nostro tributa, longam in decimo sexto sæculo librorum et disputationum procellam commovit. Opus tandem claudit editionum latinarum notitia, et Ciceronis vita a Leonardo Bruno Aretino conscripta, quam vix semel olim editam, et italica tantum interpretatione celebratam, e tribus Ambrosianis codicibus Cl. Maius eruit, et tum primum Tulliano corpori adjunximus; majus operæ pretium facturos nos arbitrati, si præclarum et ineditum illud opus in lucem proferremus, quam si sæpius errantem de Cicerone Plutarchum frigide interpretaremur. N. E. L. mm PROOEMIUM DE FRAGMENTIS M. T. CICERONIS. CICERONIS fragmenta, quæ supersunt, quibusque non minima præstantissimo viro laus venit, ad hanc diem indigesta nulloque ordine collecta expressere editores. Qui quidem, quum iis adhærerent, quæ Sigonius (1559) quæque Patricius (1565) deprehendere, rursus ea protulere in medium, sicuti primum tradita fuerant, parum, rectene an male scripta essent, curantes : nec certe facile est animo effingere, quam sordeant illa fragmenta apud Olivetum, Lallemand, Ernestiumque, et Schützium ipsum (1814-1823), qui omnes illas principis oratorum reliquias, non accurate satis, recollegere. Quum ibi, omnia confuse, omnia negligenter, omnia obscure, et quodammodo sine ulla auctoritate essent prolata, omnino hac ex parte Ciceronis opera claudicabant. Stabant etiam et aliæ causæ, cur hæc rursus materia tractaretur : a sexto decimo sæculo emersere ex quibusdam scholiastis aut grammaticis fragmenta, quæ primos fugerant investigatores et ex eo quodcumque felicissimo fato in palimpsestis inventum est, non solum aliquot voces certissimæ iis quæ jam notæ erant additæ sunt, sed et orationes quædam innotuere, quas fuisse scriptas nemo certe antea suspicabatur. Quas quidem divitias Schützius aut obiter, ut ita dicam, coegit, aut omnino neglexit. Nos vero, postquam omnem curam contulimus, et omnique ope atque opera fuimus adnixi; postquam attente omnia perpendimus, profiteri palam possumus, hæc Ciceronis. fragmenta multo rectius et melius esse disposita. Quamquam etiam imperfecta multa deprehenduntur, et optandum est, ut nova quædam doctis viris illuceant, labor ille noster non omnino inconcinnus erit; et inde aliquid utili Cic. Fragm. I tatis idem opus aggredientibus redundaturum affirmare posse arbitramur. Quod si vero a nobis quæratur, quamnam vim possideant, vel quidnam literis aut Ciceronis laudi adjicere possint, rudera illa informia, et utcumque disjecta, loci illi manci et curti, longa illa operum enumeratio, aut potius comploratio, quæ nunc aliquot vocibus, continentur, respondere in promptu erit: neminem umquam posse linguam latinam penitus introspicere, quin cum ceteris operibus eas conferat voces, quæ hoc tantum in libro occurrunt ; et orationum fragmenta qualia sunt pro Tullio, et pro Scauro, eadem cura tractari debere, qua ceteræ operum partes, si quis plane intelligere velit, quæ apud Romanos, et grammatices, et eloquentiæ, et politicæ, historiæque scientia fuerit. Nunc autem si ad Ciceronis gloriam spectaveris, quantus huic cumulus accedit, ex operibus iis, quæ ingenium, in vita tot curis, tot laboribus impedita, quasi profudit? Cogitatione, et uno quasi oculorum conjectu complectamur paullulum longam illam seriem orationum, tum apud judices, tum apud patres habitarum, ex iis quæ pro Tullio ac Vareno acta sunt, ad ea usque, quæ de pace dicta, paucissimis Dio verbis expressit; animo effingamus, quam numerosæ essent illæ orationes, quas, Tirone magistro, notarii scriptis mandaverant, quasque idem ille Tiro ex Ciceronis ipsius notis in lucem edidit: magno sane numero erant, quum Diomedes de tertio decimo commentariorum libro verba faciat; ad hæc omnia adjiciantur quæ pro aliis summus excogitavit orator (Ep. ad Quint, fr. III, 8, etc.), quæ ex Platone, Xenophonte, Demosthene et Æschine latinum in sermonem convertit; numerosaque illa poemata, quæ omnibus ætatibus vitæ quasi oblectamenta canebat, opera om nia quæ de philosophia ac republica administranda scripsit, quorum ne nomina quidem omnia supersunt, quæ etiam de historia in ordinem digessit; tum etiam de rebus privatis secreti codicilli, quos tempus abolevit; tum epistolas in |