Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

EXCUDEBAT A. FIRMINUS DIDOT,

GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

EDITORIS PRÆFATIUNCULA.

LABORUM

ABORUM metam attingentibus nobis pauciora dicenda supersunt de hoc novissimi voluminis tenore ac proposito, in quo pretiosa Ciceronis reliquiæ tamquam in sacrario aliquo continentur. Quando enim ita fato datum erat, ut exstincta tot librorum luce et vita, vix decimam oratoris romani partem vetustas invidiosa servaret, illud tamen quamvis in tanto malo lætandum est, quod nonnullæ ex hoc literarum naufragio veluti tabulæ emerserint, quæ, quantum sit damnum, testarentur. Nec scio, an non nova laus (si quisquam Tullianæ laudi accedere cumulus possit), scriptori nostro veniat, quod in tam variis operum fragmentis semper magnus et nobilis, semper et sapientiæ, et Romæ, et libertatis interpres appareat. Danda itaque fuit opera, ne nobilissimæ illæ reliquiæ diversissimis in locis diutius obrutæ jacerent, sed in unum redacta, usum simul ac ornamentum præberent. Porro, ne mancum claudicaret opus, eruendum fuit quidquid olim Sigonius et Patricius in lucem eduxerant, nec minimæ huic fragmentorum parti, addenda quæcumque oculorum et ingenii acie viri præstan.issimi, A. Maius, Niebuhr. et Am. Peyron, invenerunt. Quæ omnia, quantum in nobis fuit, notis et commentariis illustravimus, tum ex supra recitatis auctoribus, tum ex ipso locorum captu desumptis. Et plurimam quidem nobis utilitatem præstitit clarissimus vir J. V. Le Clerc, cui si dignas agere grates ve

« IndietroContinua »