Immagini della pagina
PDF
ePub

T. LIVI

AB VRBE CONDITA

LIBRI

A VICESIMO SEXTO AD TRICESIMVM

RECENSVIT

AVGVSTVS LVCHS

BEROLINI

APVD WEIDMANNOS

MDCCCLXXIX

860 D4

A.21301.

CORNELL UNIVERSITY LIBRARY

mo

PROLEGOMENA

Priusquam Henr. Guil. Heerwageni 'commentatio critica de T. Liuii XXVI, 41, 18-44, 1' (Norimbergae 1869) prodiret, inter nostrae aetatis uiros doctos constabat crisin librorum Liuii a uicesimo primo ad tricesimum pendere ab uno codice Puteano siue Paris. 5730, uitiorum autem, quibus is codex deformatus est, emendationes lacunarumque maxime supplementa in recentioribus codicibus ueteribusque editionibus obuia soli librariorum, interpretum, editorum ingenio deberi. Id enim cum iam Gronouius 1) dubitanter, aperte Alschefskius 2) professi essent et Weissenbornius 3) adsensu comprobasset, Maduigius in priore Emendationum Liuianarum editione pp. 199 sqq. ita demonstrasse uidebatur, ut ne Hertzius quidem, qui in ed. Liu. uol. II p. VI 'hic illic lacunas ab optimo libro relictas ex genuino aliquo fonte Puteaneo pleniore in deteriore codicum classe expletas esse' suspicatus erat, sententiam suam postea sustinere conaretur. Atqui non omnes, quorum hodie notitiam habemus, codices ex Puteano ductos esse Heerwagenus commentatione illa critica certissimis argumentis euicit. Nam cum nonnullis locis, ubi Puteanus mendis occupatus est, in codice Spirensi alibi uestigia uerae lectionis certiora quam in Puteano seruari, alibi ea ipsa quae uera essent legi nec ab interpolatorum aut professorum praelegentium ingeniis posse profecta esse ostendisset, suo iure conclusit codicem illum ex antiquiore et diuerso a Puteano codice manasse aut correctum fuisse. Cuius rei omnem exemit dubitationem, cum

1) ad 29, 18, 9 'constat omnia prope, quae nunc habentur, scripta exemplaria, serius citius, ex ipso (i. e. Puteano) aut apographis eius profecta esse.'

2) Nou. annal. philol. XXXX (1844) p. 313 Es kann nämlich auf das Bestimmteste bewiesen werden, dass alle Handschriften, die wir bis ietzt von der dritten Decade kennen gelernt haben, auf den unter der Nr. 5730. in der königl. Bibliothek zu Paris aufbewahrten Puteanus zurückgehen.'

3) identidem, uelut praef. ed. Teubn. uol. II p. XI, uol. III p. III.

a*

« IndietroContinua »