Q. Horatii Flacci epistola ad Pisones, qui vulgo De arte poetica liber inscribitur, Ciceronianis prorsus verbis et sententiis explicata: saggio

Copertina anteriore
 

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 21 - Neminem voluerunt maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam, sed ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui inter adversarios convenisset.
Pagina 17 - Flavio primum actionibus, nulli fuerunt, qui illa artificiose digesta generatim componerent. nihil est enim, quod ad artem redigi possit, nisi ille prius, qui illa tenet, quorum artem instituere vult, habeat illam scientiam, ut ex iis rebus, quarum ars nondum sit, artem efficere possit.
Pagina 29 - Admodum autenr tenenda sunt sua cuique non vitiosa, sed tamen propria, quo facilius decorum illud, quod quaerimus, retineatur. Sic enim est faciendum, ut contra universam naturam nihil contendamus, ea tamen conservata propriam naturam sequamur, ut, etiam si sint alia graviora atque meliora, tamen nos studia nostra nostrae naturae regula metiamur.
Pagina 27 - Illa vis autem eloquentiae tanta est, ut omnium rerum, virtutum, officiorum omnisque naturae, quae mores hominum, quae animos, quae vitam continet, originem, vim mutationesque teneat, eadem mores, leges, iura describat, rem publicam regat, omnia, quae ad quamcumque rem pertineant, ornate copioseque dicat.
Pagina 16 - Sententia est oratio sumpta de vita quae aut quid sit aut quid esse oporteat in vita breviter ostendit, hoc pacto : " Difficile est primum quidque.
Pagina 19 - In versu quidem theatra tota exclamant, si fuit una syllaba aut brevior aut longior; nec vero multitudo pedes novit nec ullos numeros tenet nec illud quod offendit aut cur aut in quo offendat intellegit; et tamen omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris collocavit.
Pagina 11 - Has rerum formas appellat ideas ille non intelligendi solum sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister Plato ; casque gigni negat et ait semper esse ac ratione et intelligentia contineri, cetera nasci, occidere, fluere, labi, nee diutius esse uno et eodem statu.
Pagina 33 - Quis, quaeso, illum negat et bonum virum et comem *et humanum fuisse? De ingenio eius in his disputationibus, non de moribus quaeritur. Sit ista in Graecorum levitate perversitas, qui maledictis insectantur eos, a quibus de veritate dissentiunt.
Pagina 11 - Ut igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam speciem imitando referuntur ea quae sub oculos ipsa non cadunt, sic perfectae eloquentiae speciem animo videmus, effigem auribus quaerimus. Has rerum formas appellat i&m ille non intellegendi solum sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister Plato...
Pagina 28 - Duo genera semper in hac civitate fuerunt eorum, qui versari in re publica atque in ea se excellentius gerere studuerunt ; quibus ex generibus alteri se populares, alteri optimates et haberi et esse voluerunt. Qui ea quae faciebant quaeque dicebant multitudini iucunda volebant esse, populares, qui autem ita se gerebant ut sua consilia optimo cuique probarent, optimates habebantur.

Informazioni bibliografiche