Iri dederunt) Quidam ceperunt legunt, quasi Patres illis, hoc est prætori ac ædilibus, ceperint præturam ædilitatemque per gratiam, quam in campo Martio apud populum Romanum invenerint, technis videlicet, quibus in comitiis uti consueverunt. Id autem lectoris judicio relinquimus. Glar. Vet. libb. omnes dederunt. Sie post c. 23. Ab Patribus L. Cornelius Scipio consul datus.' Sigon. Ita [de derunt] quidem Sigonius. Et sic u. 42. Ea igitur pars reipublicæ vicit: nec in præsens modo, sed in venientem etiam annum M. Fabium et L.Valerium consules dedit:' libroque VI. c. 30. Plebes C. Sextilium, Μ. Albinium, L. Antistium dedit.' Sed quod ait veteres libros omnes sic habere, nollem dictum; aut certe de illis tantum, quibus ipse usus est, intelligentis. Nam Thuanens, duo Voss. Helm. Busl. Chifl, clare ceperunt, ut priores edd. cumque sequatur statim, L. Sextio collega ex Patribus datus,' non video cur Livio hanc varietatem invideamus. Nam ut dederunt est effecerunt, ut ei daretur: ita ceperunt est 'effecerunt, ut ille caperet.' Lib. v. c. 13. Licinius ut ceperat haud tumultuose magistratum. Hoc libro cap. 25. 'Qui legis Liciniæretæ mercedem consulatum cepisset. J. F. Gron. Vet. lib. Sigonii favent ex meis Lov. 2. 5. Harl. 2. Hav. et fragm. Hav. a m. sec. ex Hearnii Oxon. autem L. 2. B. et C. nec longé recedit Port, qui dederint præfert; vel Lov. 4. qui exhibet dederant. Reliqui omnes, et inter eos optimi commatis scripti, ceperunt servant. Ex editis antem dederunt primum invenio apud Venetos 1495. inde apud Ascensium, qui tamen alteram lectionem 1513. et 1516. in margine conspici voluit. Gronovio ceperunt probanti consentio. Nam, ne codicum auctoritatem memorem, non modo, quemadmodum Gronovius monuit, datus mox sequitur; verum Delph. et Var. Clas. etiam, ut Ant. Perizonius in margine observavit, mox præcessit, 'Plebes consulatum L. Sextio dedit.' Non exciderunt equidem, quæ de vocibus sæpissime a Livio in eadem periodo repetitis notavi ad 1. 3. § 9. nolenti tamen Livio hæc obtrudenda non sunt. Quemadmodum 'capere magistratum,' ita 'sumere' mox hoc c. Quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus nobilitas sibi sumsisset.' L. Æmilius Mamercinus] T. Æmilius Flor. Μάρκος Αἰμίλιος vocatur apud Plut. in Camill. p. 152. Pro quo Pighius in Annal. ad a. CCCLXXXVIH. ρ. 262. Μαμερκῖνος Αἰμίλιος legendum conjicit, quod hujus anni consul apud Diodor. Sic. Bibl. lib. xv. p. 500. et alios Λεύκιος sive Lucins vocetur. Qoum tamen Plutarchus collegæ ejus prænomen omiserit, id in Emilio neglexisse vix videtur, nisi id alibi Plutarchum facere solitum fuisse constet. Potius igitur receptam lectionem in eo servem, ipsumque errasse existimem. Ceterum Mamercius Lov. 5. Mamereus tantum non omnes reliqui codd. et edd. usque ad Jac. Gronovium, qui Mamercinus dedit, præeunte Pighio eodem loco, ac monente, ita in emendatissimis tabulis Capitolinis legi. Et recte. Mamercus enim prænomen, Mamercinus autem gentis Æmiliæ cognomen est. Vide quæ notantur ad v. 1. § 2. §3 Et de Gallis, quos primo palatos per Apuliam congregari jam fama erai] Ex glossa iterum Pal. 1. populatos. Pal. 2. quos primum palatum per Ap. congr. At negat sciolus quidam, homo mimicns, reperiri in probis auctoribus 'palatus.' Vides, ut isti propudio os canis ferreum obsideat, affirmare auso tale quid, qui tamen nullum umquam scriptorem, sive Græ cum, sive Latinum, integrum legit. Vide Liviam H. 50. IH. 5. IV. 46. VII. 11. c. 36. et c. 37. VIIT. 24. IX. 45. Χ. 2. XXXI. 2. Ad septem millia hominum palata per segetes sunt cæsa.' Gebh. Vocula et omittitur in Lov. 5. Harl. 2. Port. et Hav. Sed vide ad 11. 44. § 3. Sequens de non adparet in Flor. Deinde palatos adversus anonymum recte defendit Gebhardus. Supra 1. 11. 'Ad hos Romana legio ducta palatos in agris obpressit: nbi plura vide. Tum congr. per Ap. jam fama erat Port. a m. sec. in quo rò congregari a m. pr. omittebatur: per Ap. jam congr. fama erat Harl. 2. et Hav. quem ordinem ingratus sonus in vocibus Apuliam jam proxime junctis refellit. Td erat deficit in Lov. 5. Livius. 23 G Et de Hernicorum defectione] Præpositio de, quæ jam præcesserat, non conspicitur in vetustioribus excusis, Eam primus adoptavit Aldus, cujus lectionem firmant omnes scripti. Et recte. Solet enim Livius præpositiones iterare. Vide ad v1. 28. § 6. § 4 Omnia, ne quid per plebeium consulem ageretur, proferrentur] Tò ageretur omisit librarius Gaertn. Deinde perferrentur idem cod. et Voss. 2. solito errore. Vide ad v. 4. § 12. Corruptius perferretur fragm. Hav. a m. pr. præferrentur Lov. 3. proferretur Flor, proferentur Leid. 1. una voce auctius etiam proferrentur Lov. 1. Mox justitio simile fuit otium transpositis vocibus Leid. 2. et Lov. 1. §5 Nisi quod, non patientibus tacitum tribunis, quod pro uno consule] Non pat. tribunis tacite Harl. 2. Vox autem tacitum deest in Port. quam omnes reliqui, et scripti et editi, recte tuentur. Non modo 'tacitus' dicitur qui silet, sed et illud tacitum' dicitur passiva significatione, de quo nemo loquitur. Eo sensu 1. 50. Ne id quidem ab Turno tulisse tacitum ferunt:' ubi vide Gronov. Et ita multi codd. præferunt v1. 12. ' Quod quum ab antiquis tacitum prætermis. sum sit: ubi vide quæ notavi. De similibus adjectivis utroque modo usurpatis vide notas meas ad Silii II. 98. Posterius autem quod, in omni bus scriptis constanter existens, et sensui etiam necessarium, omiserant priores edd. quare recte primum a Parm. tum ab Aldo revocatum est. Mox alio ordine magistratus patricios Lov. 2. et curalibus et sellis, addita media vocula, Lov. 5. Nobilitas sibi sumsisset] Sibi præsumsisset Lov. 4. sibi assumsisset Harl. 2. Port. Hav. et Hearnii Oxon. B. Sed, quum paullo ante ceperunt, non acceperunt, dixerit, hic etiam simplex sumsisset, quod reliqui scripti tuentur, subficit: ita'imperatorem judi. cem sumere.' Vide viros doctos ad Nepot. Miltiad. c. 1. ' aliquem conscium sumere' Hygin. Fab. IV. 'Rei consciam, quam captivam esse credebat, ipsam Inonem sumsit:''sumere liberos,' pro adoptare, Sallust. Jug. c. 10. Ne ego meliores liberos sumsisse videar, quam genuisse:' ubi Cortins observat eodem sensu 'adsumere' dixisse Plin. in Paneg.c.8. 'sumere dictaturam' Tacit. Ann. 1. 1. C. 1. 'Dictaturæ ad tempus sumebantur.' §6 Collegam consulibus] Prætor collega consulum' dicebatur, quod iisdem auspiciis crearetur, auctore Messala apud Gellium XIII. 15. Si gon. Vide Pighium in Annal. ad a. CCCLXXXVII. p. 236. Mox rd crea tum non comparet in Leid. 2. et Lov. 1. Ex Patribus jubendi ædiles curules creari] Ultima vox abest a Leid. 2. quæ tamen abesse nequit: 'jubere' enim' magistratus' non senatus, sed populus dicitur, quum eos comitiis creat. Vide ad III. 30. § 6. At contra hoc tempore adhuc in potestate Patrum fuit, habendis comitiis conditiones dicere, negando se auctores futuros, nisi quod jusserant observaretur. Vide Gronov. Observ. 1. 25. Ita non in solius populi potestate olim fuerat decernere, utrum tribunorum consularium, an consulum comitia haberentur, verum ad id etiam senatusconsultum requirebatur. Dionys. lib. xr. p. 735. Τὴν βουλὴν καὶ τὸν δῆμον αὖθις συνελθόντας διαγνώναι, πότερον ὑπάτους ἢ χιλιάρχους βούλονται παραλαβεῖν τὴν ἀρχήν· ὅ, τι δ ̓ ἂν ἅπασι δόξῃ ψῆφον ἐπενέγκασι, τοῦτ ̓ εἶναι κύριον· ἐπιτελεῖσθαι δὲ τὸ προβούλευμα καθ' ἕκαστον ἐνιαυτόν. Et ita apud Liv. lib. iv. c. 12. 'Quum magno certamine obtinuisset, ut consulerentur Patres, consulum an tribunorum placeret comitia haberi, consules creari jussi sunt. Ut autem hic verecundia se. natui inposita dicitur ex Patribus jubendi ædiles curules creari, ita etiam secundum legem Liciniam alte. rum consulem plebeium creari jubent Patres hoc lib. c. 21. 'Patres L. Cornelium Scipionem interregem concordiæ caussa observare legem Lici. niam comitiis consularibus jussere.' Ut alternis annis ex plebe fierent, convenerat: postea promiscuum fuit] Videtur aliquid scabri in oratione esse. Omnia a verbis, 'nisi quod non patientibus tacitum tribunis' usque ad 'creari,' satis procedunt; sed, quæ hinc sequuntur, primo, ut alternis annis e plebe fierent, convenerat, non optime cum præcedentibus cohæ. rent. Hoc etiam Pighium animadvertisse arbitror, qui ad A. U. C. CCCLXXXVIII. hæc verba Livii describens post primo addit igitur. Nec male flueret oratio, si, sublato est ante senatui, legi liceret, verec. inde imp. sen. ex Patr, jub. ædiles curules creari, primo ut, &c. convenit. Quidquid est, locum non omnino sanum esse puto. Duk. Ut alt'ig, id est ut alterius, Gaertn. sæpins obvio scribarum errore. Alia exempla vide ad IV. 53. §11. Tum convenerant Flor. et fragm. Hav. quomodo dedisse librarii indocti videntur, quod præcesserat fierent, cum quo id convenire debere perperam crediderunt: quam eamdem ob caussam contra fieret datum videtur in Lov. 1. Deinde fuit promiscuum Gaertn. promiscum fuit Flor. Leid. 1. et Harl. 1. Vide ad x. 41. § 3. §7 Inde L. Genucio et Q. Servilio consulibus] Prior vox abest ab Hearnii Oxon. L. 1. Sed male. Passim enim Livius ea utitur in proponendis novi anni consulibus. Et quidem vel inter duorum consulum nomina mediam conlocat; ut 11. 49. L. Æmilius inde et C. Servilius consules facti:' ubi plura exempla vide: vel mox ab initio ; ut 11. 8. 'Inde P. Valerius iterum, T. Lucretins consules facti.' 1. 32. 'Ab hoste otium fuit. Inde consules C. Menenius P. Sestius Capitolinus.' c. 65. Inde M. Geganius Macerinus et C. Julius consules facti:' et alibi. Et ab seditione et a bello quietis rebus] Pall. duo et bello quietis. Pal. 2. et ab bello quietis. Gebh. Et a seditione et bello Gaertn. et ab seditione et bello Voss. 2. Lov. 2. 3. 4. et Hav. Male. Vide ad XLV. 8. § 4. Et ab seditione et ab bello Lov. 5. et ab sedi. tione ac a bello Harl. 2. contra morem sollemnem Livii. Vide ad x. 36.§17. A metu ac periculis vacarent] A metu periculis Lov. 1. a metu et periculis Voss. 1. Lov. 5. Harl. 2. et Port. a metu et a periculis Hav. De more Livii in repetenda præpositione vide ad v1.28. § 6. Unum tamen, et quidem hunc, codicem sequi temerarium est. §8 Censorem, &c, mortuos ferunt] Nomina censorum per hos annos edit nulla Livius. In Capitolinis tabulis est 'Postumius Albinus Regillensis et C. Sulpicius Peticus.' Albinus procul dubio mortuus. Nam de Petico post magna mentio fit. Sigon. Vide etiam Pighium in Annal, ad a. CCCLXXXVII. p. 262. ubi Albini prænomen, quum Fasti Capitol. hic laceri sint, in ambiguo esse dicit, quia plures ejus tempestatis Postumii Albini consulari potestate tribuni militum obcurrunt. Sigonius etiam comm. in Fast. in incerto esse fatetur Aulus an Lucius dictus fuerit, qui, ambo tribuni militum ante fuerunt. Ceterum tribunos plebi, non plebis, Leid. 1. et Gaertn. Vide ad 11. 42. § 6. fuerunt etiam, pro ferunt, idem Gaertn. Vide ad v. 44. § 4. Feri, id est fertur, Lov. 2. quod dictum foret exemplo eorum, de quibus egi ad 1. 31. § 8. Verum neque hic unum illum codi. cem audiendum existimo. Pro portione et ex multitudine alia multa funera fuisse] Id etiam obscurum, quamquam relatione intelligitur: quod tamen non dico ad eum modum, quo nunc ex præpositione ablativoque fecimus nomen 'proportio, quod haud scio fueritne in aliquo apud veteres usu. Glar. Omnino, disjuncte pro portione legendum esse, Glareano consentio. Livius xxxiv. 50. 'Ad. jice nunc pro portione quot verisimile sit totam Græciam habuisse.' Colum. 1. 4. 'Pro portione etiam facultatum quam optime pater familiæ debet habitare.' Est enim 'portio' id quod vulgo 'proportio' dicitur. Curtius VII. 11. Præmium erit ei, qui primus occupaverit verticem, talenta decem: uno minus accipiet, qui proximus ei venerit: eademque ad decem homines servabitur portio:' ubi consulendus Snakenb. Id tamen ferri nequit, quod dubitaverit idem Glareanus, fueritne nomen 'proportio' in aliquo apud veteres usu. Ut enim taceam, eo usum fuisse Gellium 1. 1. 11. 25. ubi avada. γίαν Latine proportionem vocari docet, et, ubi idem tradit, xv. 9. certe ante eum idem monuit Quinctil. Instit. 1. 6. Omnia tamen hæc exigunt acre judicium, analogia præcipue, quam proxime ex Græco transferentes in Latinum proportionem vocaverunt.' Similiter eo antiquior Vitruvius III. 1. Ea autem paritur a proportione, quæ Græce ἀναλογία dicitur. Proportio est ratæ partis membrorum in omni opere, totiusque commodu. latio.' Quin et Cicero ae Varro usurpare non refugerunt. Ille in fragm. de Univ. cap. 4. Id optime adsequitur, quæ Græce ἀναλογία, Latine (andendum est enim, quoniam hæc primum a nobis novantur) comparatio proportiove dici potest:' et sæpins in sequentibus. Hic de Ling. Lat. L. ix. p. 126. 'Dicam de quatuor rebus, quæ continentur declinationibus ver. borum: quid sit simile ac dissimile, quid ratio, quam adpellant λόγον, quid proportio quod dicunt ἀνάλογον, quid consuetudo.' Verum quemadmodum docendi caussa in expositione artis cujusque Cicero eum. que secuti optimi scriptores adhibuerunt, qui simili ratione multa alia nova vocabula finxerunt, ita oratores, historici, similesque eo vocabulo abstinuisse videntur. Hæc ratio est, cur non inprobanda videatur conjec tura Turnebi ac Lambini apud Cic. in Verr. IV. 21. 'Ut hoc liceret sus picari, fuisse aliquando apud Siculos peræque pro portione cetera:' ubi vnigo editur peræqua proportione. Non videtur enim Cic. tam audacter ae simpliciter usus esse, quod sine præfatione in Philosophicis, ubi majorem novandi licentiam sibi datam esse existimavit, non adhibuit. Hine di visis vocabulis scribam de Orat. II. 79. Oportet caussis principia pro portione rerum præponere:' et Orat. pro Flacc.c. 14. Quum omnes Asiæ civitates pro portione in provincias descripsisset:' ubi in nupera Grono. vii edit. una voce proportione vulgatur. Certe eadem certe exhibuit in Verr. v. 21. Numquam in Sicilia frumentum publice est emtum, quin Mamertinis pro portione imperare, tur.' Ceterum alia funera multa fuisse transpositis vocabulis præfert Hav. multa alia funera fuisse Lov. 1. et 5. Muximeque eam pestilentiam insig nem mors quam matura, tam acerba, M. Furii fecit] Acute: neque aliter in Pal. I. Ms. atque ed. principe. Pal. vero 2. maximeque eam pestem insignem mors, quam nemo sic maturam, sic acerbam flevit, Marci Furii fecit. Quæ profecto sunt mera interpretamenta ac nugamenta commentatorum: quæ tamen quoque editioni suæ infulsit J. Campanus: maximeque eam pestil. ins. mors, quam nemo sic matura non ut acerbam flevit, M. Furii fecit. Pal. 3. quam matura caussa acerba M. Furii fecit. Gebh. Primo conjunctio que deficit in Harl. 2. Port. et Hav. Deinde eam pestem proxime memoratus Hav. Pestem pro quovis noxio, pro 'omni re quæ nocet,'' perniciem adfert,' usurpari notissimum est: an autem pro morbo, qui proprio nomine 'pestilentia' vocatur, adhiberi possit, non consentiunt viri docti. Quidam existimant, illos barbarissare, qui hac voce eo sensu utuntur: alii adstricta oratione scribentibus permittunt, soluta pestilentiam' dicere malunt. Vide Salvagn. ad Ovidii Ibin vs. 577. Verum neque prosaici scriptores eodem sensu adhibere detractarunt. Ex Livio olim exemplum dedi ad Silii 1v. 592. ubi observavi enm l. xxv. c. 26. bis 'pestem' vocasse, quam antea 'pestilentiam' dixerat. Aliud exemplum est v. 14. 'Non prodigia, sed jam eventus, pestilentiam agris urbique inlatam, haud dubia ira Denm, quos pestis ejus arcendæ caussa placandos esse, in libris fatalibus inventum sit.' Similiter Justin. 11. 13. de Xerxe ex Græcia redeunte: 'Multorum deinde dierum inopia contraxerat et pestem:' ubi pestem vocat, quam λοιμὸν Herodot. VIII. 115. 'Pestis' etiam vocatur morbus, qui revertentis Xerxis exercitum invasit, apud Orosium II. 10. qui, quum morbum hujus, cujus Livias meminit, temporis bis 'pesti lentiam' dixisset, tandem etiam 'pes. tem' vocat III. 4. 'Pro depellenda temporali peste corporum, arcessitus est perpetuus morbus animarum.' Plura exempla vide in Freinshem. Ind. Justin. Videri ergo posset illa lectio etiam hoc loco probanda esse, præsertim quum hoc loco 'pestilentia' præcesserit: quo casu 'pestis' etiam commode generaliori significatione accipi potest. At quum præter Hav. et Gebhardi Pal. 2. reliqui codd. in vulgatam lectionem conspirent, eorum consensum non spernendum ex. istimo. Insuper mors, quam nemo sie matura, tam acerba, M. Furii fuit Harl. 1. Voss. 1. in margine, ac Leid. 1. mors quam sic matura, tam acerba, M. Furii fuit Leid. 2. qui etiam vocem insignem omisit. Mors, quam nemo sic matura, tam acerba, M. Furii fecit Lov. 1. et 2. mors, quam nemo sic maturam, tam acerbam flevit, M. Furii fe. cit Lov. 4. 5. et Harl. 2. mors, quam nemo sic maturam, quam acerbam flevit, M. Furii fecit Port. et Hav. quam lectionem recte damnat, et interpolatam censet Gebhardus. In Floren. tino ab initio scriptum fuit quam matura, tam tamen acerba, juncta, ut vi. detur, duplici lectione tam acerba, et tamen acerba, quam forte librarius codici suo adscriptam invenerat. Ve. rum illud tamen ortum est ex errore scribarum, qui frequenter tam et tamen coufuderunt. Vide ad xx11. 59. § 13. Errorem autem errore cumulavit, qui postea interpolavit quamvis matura, tamen acerba. Vulgatum verum est. Indicat enim Livius Camilli mortem æque acerbam, ac maturam fuisse. Vide Cortium ad Sall. Jug. cap. 31. § 14. et Burmann. ad Ovid. Met. XII. 220. § 9 Fuit enim vere vir unicus in omni fortuna] Fuit enim vir vere mitis Gaertn. Sed unicus loco non est mo. vendum. Vide ad XLIV. 1. § 5. Mox pceps, id est præceps, Gaertn. Sed hoc modo etiam alibi lapsi sunt scri bæ. Vide ad xxx. 18. § 3. Hinc bello paceque, alio ordine, Lov. 2. Clarior in exilio] Etsi hic nulla varietas scripturæ adnotatur, tamen in suspectum est. In exsilio satis respondet priori ex his quæ statim addit, 'vel desiderio civitatis:' non tam bene posteriori, 'felicitate, qua restitutus in patriam,' &c. nam hæc |