HISTORIARUM LIBRI QUI SUPERSUNT, EX EDITIONE G. A. RUPERTI CUM SUPPLEMENTIS NOTIS ET INTERPRETATIONE IN USUM DELPHINI VARIIS LECTIONIBUS NOTIS VARIORUM RECENSU EDITIONUM ET CODICUM INDICE LOCUPLETISSIMO ET GLOSSARIO LIVIANO ACCURATE RECENSITI. VOLUMEN DECIMUM TERTIUM. 下 LONDINI: CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M. : LIBER VII. CAP. 1. § 1 Annus hic erit in. signis novi hominis consulatu] Novus homo' apud Livium dicitur, et is, qui magistratum cepit, quem non antea gessit, et qui primus ex familia sua curulem magistratum cepit. Priore modo locutus est XXII. 35. 'Nec cuiquam eorum, præter Terentium consulem, erat mandatus honos, quem jam non antea gessisset: præteritis aliquot fortibus ac strenuis viris, quia in tali tempore nullus novis magistratus videbatur mandandus.' Posteriore hoc loco: 'hominem' enim ' novum' L. Sextium plebeium vocat, qui primus e gente sua curulem magistratum consulatum ceperit. Novis' autem 'hominibus,' 'nobiles' opponuntur, et 'novitati' nobilitas.' 'Nobiles' autem ii dicti, qui majorum suorum habent imagines. Imagines autem sibi sumere ac posteris tradere non possunt, nisi qui curulem magistratum gesserunt, quorum primus erat ædilitas. Qui magistratus quoniam solis patriciis primum patuerunt, id. circo soli patricii nobiles primum appellati. Ubi vero plebi honores etiam curules sunt communicati, tum plebeii etiam 'nobiles' nominati ii, qui majorum suorum imagines haberent. Est autem imago, auctore Polybio VI. 51. 'simulacrum, oris similitudinem affabre miroque artificio effictam coloribus, pigmentisque adumbratam referens, quam in insigniori ac celebriori domus parte collocabant.' De jure autem ponendarum imaginum sic Cicero in Verrem v. 14. 'Ego me ob ædilitatem mihi delatem adeptum esse intelligo antiquiorem in senatu sententiæ dicendæ lo cum, togam prætextam, sellam curulem, jus, imagines ad memoriam posteritatemque prodendam.' Et contra Rullum 11. 1. 'Est hoc in more positum, Quirites, ut ii, qui beneficio vestro imagines familiæ suæ consecuti sunt, eam primam habeant concionem, qua gratiam beneficii vestri cum suorum laude conjungant.' Est autem consequi imagines familiæ,' magistratus curules a majoribus suis item gestos capere. Et post, 'Me hominem novum consulem fecistis." Item, 'Mihi apud vos de meis majoribus dicendi facultas non datur, non quod non tales fuerint, quales nos illorum sanguine creatos disciplinisque institutos videtis, sed quod laude populari atque honoris vestri luce caruerunt.' Item cap. xxxvI. Quemadmodum, cum petebam, nulli me vobis auctores generis mei commendarunt: sic, si quid deliquero, nullæ sunt imagines, quæ me a vobis deprecentur.' Et in Pisonem c. 1. • Commendatio fumosarum imaginum.' Et Livius 1. 34. 'Ancus Marcius nobilis una imagine Numæ.' Et Pædianus in Oratione in Toga: 'Cicero competitores quatuor plebeios habuit, ex quibus duo nobiles, duos, qui tantum non primi ex familiis suis magistratum adepti erant.' Et Livius ΧΧΙΙ. 34. Nec finem ante belli habituros, quam consulem vere plebeium, hominem novum, fecissent. Nam plebeios nobiles jam iisdem initiatos esse sacris, et contemnere ple. bem, ex quo contemni desierint a Patribus.' Sigon. Delerem illud erit, si quæ mihi in Livium esset auctoritas. Editio certe vetustior præfert erat; ut ex bilinguitate ipsam se 1 8120 falsi arguat lectio. Grut. Non per- Insignis novis duobus magistratibus, Hos sibi patricii quæsivere honores] Quasiere honores Lov. 1. Voss. 1. a m. sec. et Leid. 2. Ita Livius alibi verbum hoc contrahere amavit. Vide quæ notantur ad XXVII. 11. § 15. Verum hoc loco reliqui codd. in receptam lectionem conspirant. §2 Plebes consulatum L. Sextio, cujus lege partus erat, dedit] Plebs Voss. 2. Leid. 2. Lov. quinque, Port. Hav. et fragm. Hav. a m. sec. Alterum servant fide digniores codd. Vide ad 1. 20. § 6. Deinde L. Sergio Sextio, cujus Voss. 1. Lov. 5. Harl. 2. et Hav. L. Sergio, cujus Voss. 2. Hearuii Oxon. L. 2. et Exc. Pithœi. Utromque scribarum errore; ut et L. Sexto, cujus, quod præfert Flor. nec non L. Sergio, cujus lege Sextio partus erat, quod est in Lov. 1. Patres præturum Sp. Furio M. filio Camillo] Hic M. Camilli quinquies dictatoris filius fuit, auctore Suida; qui ita scribit in voce Πραίτωρ Πρῶ τος στρατηγὸς ἀπεδείχθη Φούριος Κάμιλλος, παῖς Καμίλλου, τοῦ πολλάκις μοναρχήσαντος, ὃν πραίτωρα τῇ ἰδίᾳ γλώττῃ οἱ Ῥωμαῖοι ὠνόμασαν. Sigon. Sp. Furio M. Furio Camillo Voss. 2. et Lov. 3. M. Furio M. Camilli filio fragm. Hav. a m. pr. Sp. Furio M. Camilli filio a m. sec. ut et Port. atque Hav. Sp. Furio M. Furii Camilli filio Lov. 2. et Gaertn. Sp. Furio Marcio Furio Camillo Lov. 4. Sp. Furio Marti F. Camilli Lov. 5. Male. IV. 26. T. Quinctius L. filius Cincinnatus et C. Julius Mento consules facti:' hoc lib. c. 5. Nunciaret T. Manlium L. filium esse:'c. 10. 'T. Manlius L. filius, qui patrem a vexatione tribunicia vindicaverat. xxii. 34. 'Interreges proditi a Patribus C. Claudius Ap. filius Cento, inde P. Cornelius Arvina:' et sæpissime alibi. Variant etiam apud Hearnium Oxonienses. Nam M. Furio Camillo invenit in L. 1. Martio Furio Camillo in L. 2. M. Camillo filio in B. et Sp. Furio Camillo in C. Suarum gentium viris gratia campes |