Immagini della pagina
PDF
ePub

supersunt maxime conspicitur, si quando complures feriae uno die concurrebant, omnes enotare non solum non opus erat, sed ne opportunum quidem, quoniam ex quo sacro dies nomen duceret ita non perspicuum fuisset et magnae evenissent turbae. itaque quae in idus Iovis ferias incidebant feriae aliorum deorum non perscribebantur in ipso dierum festorum laterculo, nonnumquam vero in adnotationibus liberae reipublicae aetate veteri tabulae additis, quales in hemerologiis superstitibus leguntur minoribus litteris exaratae, locum invenerunt. quodsi igitur ad idus Martias in fastis Vaticanis adscribitur feriae Annae Perennae via Flam(inia) ad lapidem prim(um), hoc nolim cum Mommseno (CIL I2 p. 298) ita solvere, ut primitus scriptum fuerit feriae Iovi. sacrum Annae Perennae idque quadratarius confuderit, sed feriarum Iovis mentionem, ut quae omnibus idibus recurrant, ut plerumque in hemerologiis omissam esse, solas Annae indicatas; nam has non minus ferias fuisse publicas quam Iovis ex Macrobii I 12, 6 Lydique de mens. IV 49 W. (= IV 36 Bekk.) testimoniis patet. consimilis est ratio eius diei, qui est X kal. Ian. et vocatur in fastis LARENT(alia) a sacro Larentae sive Larentinae, cui eo die parentabatur per sacerdotes publicos; eodem enim die Iovis ferias fuisse et fasti Praenestini adnotant et Macrobius auctor est I 10, 11: quomodo igitur fieri potuerit, ut sacrum parentale ad inferos pertinens idem celebraretur Iovi deo caelesti iure cum Mommseno 1) miraremur, nisi mero casu factum esset, ut numinum nullo cognationis vinculo iunctorum feriae in unum diem concurrerent 2). tertium eiusdem rei exemplum offerunt Liberalia Mart. 17, de quo die haec refert Masurius Sabinus fastorum libro secundo (laudatus ille quidem a Macrobio I 4, 15): Liberalium dies a pontificibus agonium Martiale appellatur. iam cum Liberi Martisque ullam fuisse in ipsa veneratione societatem nemo dum contenderit, utrumque autem

1) Röm. Forsch. II p. 4: wie dies individuelle Totenfest zugleich ein Fest des Gottes des Lichtes und Lebens, des Juppiter ist, dieser Rätsel Wort ist wohl auf immer verschollen.

2) hoc recte vidit etiam Th. Zielinski, Quaest. comic. p. 119 n. 1.

sacrum inter ferias publicas numerandum esse iam e nomine pateat, hic quoque tenemus duas ferias per casum uno die XII coniunctas, qui in fastis ex alteris nomen accepit; nam in fastis Maffeianis et Farnesianis diei significatio sola est LIBER(alia), cum in hemerologiis Vaticano et Caeretano (CIL XI 3592) post hoc nomen addatur AGON(ium) sive AG(onium)1): sed illam rationem communem fastorum usum reddere discere licet e Varrone de 1. 1. VI 14, qui Liberalium nomen e fastis, Agonii e libris Saliorum Agonensium citat, itaque hoc alterum in fastis non legit; et consentaneum est in plerisque hemerologiis solum diei nomen extitisse nam qui diem Mart. 17 commemorant auctor belli Hispaniensis (c. 31) et Cicero (epist. XII 25, 1; ad Attic. IX 9, 4. XIV 10, 1) Liberalia nominant sacri vero Martialis mentionem et in pontificum commentariis et in eorum sacerdotum libris, quorum primariae in eo sacrificio partes erant. cur vero non ab Agonio sed a Liberalibus dies nomen acceperit in propatulo est, cum iteratus eiusdem nominis usus confusionem fastorum minaretur, Agonii autem nomen ter praeterea in anni tabula occurrat Ian. 9. Mai. 21. Dec. 11. horum dierum ultimo quae praeter Agonium celebrantur feriae Septimontium vocatae cur in fastis non adnotentur et quomodo cum Agonio cohaereant aut potius non cohaereant in undecima huius voluminis commentatione fusius exponam.

[ocr errors]

Quod in sacrificio equi Octobris et in sacro Annae Perennae vidimus, deorum ferias in idus incidentes diei nomen non dedisse, hoc idem etiam in kalendas cadere Martiarum kalen

1) Agonia sive Agonalia formae, quas praebent Varro de 1. 1. VI 12. 14. Paulus p. 10. Ovidius fast. I 317 sqq. Macr. S. I 16. 5, nulla auctoritate nituntur, sed ad exemplum Lucarium Feralium aliorum fictae sunt: nam de hoc nomine nihil compertum fuisse nisi quod ex fastorum compendio AGON elici poterat insanae quas scriptores illi proferunt nominis interpretationes ostendunt. inter quas reliquis minime praestat ea, quae Agonalia a verbo apparitoris sciscitantis caedine hostiam oporteret agone? deducit, quam velim non videretur probare vel Buechelerus, Umbric. p. 30. re vera unica quae extabat nominis forma fuit agonium h. e. sacrificium (Paul. p. 10, 5, cf. Mommsen CIL 12 p. 306) a voce *ago, quae a sollemni agendi verbo eadem ratione derivatur qua edo ab edendo, non aliter descendens atque a praecone praeconium.

=

darum exemplo inlustratur, quae solae ex omnibus kalendis NP notam gerentes se antiquitus feriatas fuisse indicant1); et ad- xi notant fasti Praenestini Martis ferias esse narratque Lydus (de mens. III 22. IV 42 W. III 15. IV 29 Bekk.) his kalendis Salios arma movisse: qui dies cum certe in libris pontificum Saliorumque suo nomine non magis caruerit quam Equirria Agonium Martiale Quinquatrus Tubilustrium, hoc nomen in fastos non receptum in communi notitia interiit. prorsus eadem ratione kalendarum Iuniarum nomen alias obscuravisse videtur ferias antiquas, Carnae videlicet deae sacrum publicum, quod fastis Numae recentius esse minime inde colligi potest, quod Macrobius I 12, 31 huius sacrificii originem a L. Iunio Bruto Tarquiniorum expulsore deducit; quod cum e sola mensis Iunii Iuniaeque gentis comparatione ortum esse pateat, contra sacri vetustatem nil efficit, praesertim cum fastorum interpretes etiam alias indubitatae antiquitatis ferias non modo ad regum expulsionem sed vel ad obsidionem Gallicam referant. priscas has ferias esse et ex ritu sacrificii apparet et inde, quod kalendae Iuniae a pultis fabatae sacro Carnae oblato in volgi ore fabariarum nomen retinuerunt vel usque ad quartum p. Chr. saeculum, quo ludos deae editos esse Philocalus testatur (CIL I2 p. 266, cf. 319): denique vel ipsum feriarum nomen, quamvis in hemerologiis non perscriptum, casu servatum est, siquidem recte Mommsenus in testamento Emonensi CIL III 3893, ubi praescribitur uti rosas Carnar(iis) ducant, Carnariorum nomine kalendas Iunias indicari intellexit. est autem hoc testamenti praeceptum maximi pretii ideo, quod docet Carnae diem simili ratione ad deorum inferum religionem spectavisse qua Parentalia Rosalia similiaque sollemnia, quibus dis Manibus inferias offerre moris erat testatoresque praecipere solent (cf. Marquardt, Röm. Staatsverw. III p. 311 sq.), idemque e fabarum sacrificio patefit, quarum in sacris feralibus usum nuper docte inlustravit

1) nisi forte cum Soltauio (annal. philol. CXXXVII 1888 p. 834 n. 7) sumere mavis, hunc quoque diem a Caesare demum inter nefastos receptum esse; cuius sententiae ego quidem nullam video rationem.

O. Crusius mus. Rhen. v. XXXIX p. 164 sqq. iam igitur intellegitur cur kalendae Iuniae inter dies nefastos nota N addita 1) referantur, quod idem Februariis quoque Iuliis Octobribus Decembribus kalendis accidere videmus. atque cum Februarius Iulius December menses a longiore serie dierum nefastorum incipiant (Febr. 1–14. Iul. 1—3. Dec. 1–3), kalendae Octobres inter medios dies fastos comitialesque nefastae hanc indolem, nisi omnia fallunt, traxerunt e Tigilli Sororii expiatione quotannis hoc die in Esquiliis facta; quod sacrificium cum posteriores propter Iunonis Sororiae Ianique Curiatii cognomina cum volgata de Horatiorum Curiatiorumque certamine et de Horatio sororicida fabula coniunxerint, certe tam vetustae originis erat, ut in fastis Numae perscriptum legi consentaneum esset, nisi diei nomen iam kalendae occupavissent. ipsum sacrum kalendis ad ianum viae superpositum 2) Iano et Iunoni factum pertinere videtur ad eandem religionem, qua haec numina XIV omnibus kalendis in sacrificiis coniuncta esse narrat Macrobius I 9, 16 et 15, 19. itaque hoc quoque sacrum sicut Carnaria et reliqua quae ante memoravi, quamquam in hemerologiorum partibus antiquissimis non indicantur, addendum erit feriarum anni Romanorum vetustissimi tabulae a Mommseno CIL I2 p. 298 compositae.

IV

Volcanalia inter Consualium et Opiconsivium ferias media interponi vidimus (p. 161) ideo, ut deus infestus eo potissimum anni tempore placaretur, quo incendiorum periculum maxime metuebatur messi horreis conditae. minime ergo persuadet A. de Domaszewski 1. supra p. 159 n. 2 c. p. 247 ex hac ipsa feriarum vicinia concludens, Volcanum inter numina segetibus faventia conlocandum esse et fuisse caloris caelestis regnatorem, quo fruges

1) de notarum NP et N significatione et discrimine lectores relegasse sufficiat ad ea quae disserui in libro de Romanorum religione et sacris p. 371 sq.

2) nihil enim aliud illud tigillum fuisse recte vidit O. Gilbert, Gesch. und Topogr. der Stadt Rom I p. 178 sqq., qui tamen falsissima multa admiscet.

grandescerent beneque evenirent. immo persuasum habeo Volcani religionem Romanam sinceram ab Hyaíovov graeca eo diversam fuisse, quod non aliam ob causam deum publice venerabantur nisi ut eo placato et favente noxia incendiorum vis, cui ipse praeesse credebatur, propelleretur: cuius rei et aedes dei extra pomerium conlocata documentum est nam recte hoc eo consilio factum esse ait Vitruvius I 7, 1 ut Volcani vi e moenibus religionibus et sacrificiis evocata ab timore incendiorum aedificia videantur libera et sacra ab Augusto et Domitiano imperatoribus incendiorum arcendorum causa ipso Volcanalium die Aug. 23 instituta 1) dedicationesque a magistris vicorum (CIL VI 801. 802) aut a vigilibus (CIL VI 798) factae. neque infensa dei natura non agnoscitur, cum Volcanalibus per pisces vivos in ignem coniectos placatur (Fest. p. 238. Varro de l. 1. VI 20) ipseque inter ea numina primum locum tenet, quibus post victoriam spolia hostium cremari fas est; quo de ritu 2) valde errat Prellerus myth. Rom. II p. 152 sq. haec adnotans: es sei denn daß auch dabei das Bild des göttlichen Waffenschmiedes im Spiele war, wenigstens sind es immer Waffen, welche dem Vulcan bei solchen Gelegenheiten geweiht werden. Volcanum enim in vetusta Romanorum religione pro fabro ferrario et armorum artifice habitum esse omnino negandum videtur, quamvis haec opinio omnium fere virorum doctorum, e quibus unum dubitare video Jordanum (ad Prelleri myth. Rom. II p. 148 n. 4), consensu sanciatur. qui duobus nituntur argumentis, Mulciberi cognomine et Tubilustrii feriis Mai. 23 Volcano tubarum fabricatori, ut putant, celebratis. sed Mulciberum dictum esse qui ferrum molliat contra consuetudinem linguae latinae, quae verbum

1) de priore sacro vide quae dixi supra p. 148 n. 2 et 161, alterum testantur ararum urbanarum reliquiae (CIL VI 30837), de quibus accurate egerunt et Rudolfus Lanciani, Bull. arch. com. XVII 1889 p. 331 sqq. 379 sqq. et Christianus Huelsen, Röm. Mitteil. IX 1894 p. 94 sqq. cultum Volcani Ostiensem eo consilio institutum esse, ut deus ignem ab horreis et navalibus defenderet, recte monuit idem Lanciani (Notiz. d. Scavi 1880 p. 475).

2) spolia non dis perniciosis sed fertilitatis agrorum auctoribus cremari Domaszewskii est opinio (1. c. p. 247 n. 5) indiciis admodum fallacibus nisa.

« IndietroContinua »